Catullus carmina 90

Other sections


Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando

      Coniugio et discat Persicum haruspicium;

Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,

      Si uera est Persarum impia relligio,

5

Gnatus ut accepto ueneretur carmine diuos,

      Omentum in flamma pingue liquefaciens.