Catullus carmina 89

Other sections


Gellius est tenuis. "quid ni?" cui tam bona mater

      Tamque ualens uiuat tamque uenusta soror,

Tamque bonus patruus, tamque omnia plena puellis

      Cognatis, quare is desinat esse macer?

5

Qui ut nihil attingat nisi quod fas tangere non est,

      Quantumuis quare fit macer inuenies.