Catullus carmina 86

Other sections


Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,

      Recta est. Haec ego sic singula confiteor,

Totum illud "formosa" nego: nam nulla uenustas,

      Nulla in tam magno est corpore mica salis.

5

Lesbia formosast, quae cum pulcerrima tota est,

      Tum omnibus una omnis subripuit ueneres.