Peliaco quondam prognatae uertice pinus
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
Cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,
5
Auratam optantes Colchis auertere pellem
Ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,
Caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
Diua quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa leui fecit uolitantem flamine currum,
10
Pinea coniungens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor,
Tortaque remigio spumis incanduit unda,
Emersere freti candenti e gurgite uultus
15
Aequoreae monstrum Nereides admirantes.
Hac, illa atque alia uiderunt luce marinas
Mortales oculis nudato corpore Nymphas
Nutricum tenus extantes e gurgite cano.
Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
20
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sentit.
O nimis optato saeclorum tempore nati
Heroes, saluete, deum genus, o bona matrum
Vos ego saepe meo, uos carmine compellabo,
25
Teque adeo eximie taedis felicibus aucte,
Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse,
Ipse suos diuum genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
30
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
Quae simul optatae finito tempore luces
Aduenere, domum conuentu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu;
Dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.
35
Deseritur Scyros, linquunt Pthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
Rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis,
Non humilis curuis purgatur uinea rastris,
40
Non glebam prono conuellit uomere taurus,
Non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
Squalida desertis rubigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
45
Candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
Tota domus gaudet regali splendida gaza.
Puluinar uero diuae geniale locatur
Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
50
Haec uestis priscis hominum uariata figuris
Heroum mira uirtutes indicat arte.
Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
55
Necdum etiam sese quae uisit uisere credit,
Vt pote fallaci quae tum primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernat harena.
Immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis,
Irrita uentosae linquens promissa procellae.
60
Quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu!
Prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
Non flauo retinens subtilem uertice mitram,
Non contecta leui nudatum pectus amictu.
65
Non tereti strophio lactentis uincta papillas,
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
Sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
Illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu,
70
Toto animo, tota pendebat perdita mente.
A! misera, assiduis quam luctibus externauit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quo tempore Theseus
Egressus curuis e litoribus Piraei
75
Attigit iniusti regis Cortynia templa.
Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsoluere caedis
Electos iuuenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
80
Quis angusta malis cum moenia uexarentur,
Ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
Proicere optauit potius quam talia Cretam
Funera Cecropiae nec funera portarentur,
Atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
85
Magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
Hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
Regia, quam suauis exspirans castus odores
Lectulus in molli complexu matris alebat.
Quales Eurotae progignunt numina myrtus
90
Auraue distinctos educit uerna colores,
Non prius ex illo flagrantia declinauit
Lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
Funditus atque imis exarsit tota medullis.
Heu misere exagitans immiti corde furores,
95
Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus in flauo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores!
100
Quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
Cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
Aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
Non ingrata tamen frustra munuscula diuis
Promittens tacito succepit uota labello.
105
Nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro
Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
Indomitus turbo contorquens flamine robur
Eruit (illa procul radicitus exturbata
Prona cadit, late quaecumuis obuia frangens),
110
Sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
Nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
Inde pedem sospes multa cum laude reflexit
Errabunda regens tenui uestigia filo,
Ne labyrintheis e flexibus egredientem
115
Tecti frustraretur inobseruabilis error.
Sed quid ego a primo digressus carmine plura
Commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,
Vt consanguineae complexum, ut denique matris
Quae misera in gnata deperdita laetabatur,
120
Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
Aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae
Venerit, aut ut eam deuinctam lumina somno
Liquerit immemori discedens pectore coniunx?
Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
125
Clarisonas imo fudisse e pectore uoces,
Ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
Vnde aciem in pelagi uastos pertenderet aestus,
Tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
Mollia nudatae tollentem tegmina surae,
130
Atque haec extremis maestam dixisse querelis,
Frigidulos udo singultus ore cientem.
"Sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,
Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
Sicine discedens neglecto numine diuum
135
Immemor a! deuota domum periuria portas?
Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto;
Immite ut nostri uellet miserescere pectus?
At non haec quondam blanda promissa dedisti
140
Voce mihi, non haec misere sperare iubebas,
Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos;
Quae cuncta aerii discerpunt irrita uenti.
Nunc iam nulla uiro iuranti femina credat,
Nulla uiri speret sermones esse fidelis;
145
Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt;
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio uersantem turbine leti
150
Eripui, et potius germanum amittere creui,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem;
Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
Praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
155
Quod mare conceptum spumantibus expuit undis,
Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia uita?
Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
Saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,
160
At tamen in uestras potuisti ducere sedes,
Quae tibi iucundo famularer serua labore,
Candida permulcens liquidis uestigia lymphis
Purpureaue tuum consternens ueste cubile.
Sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis,
165
Externata malo, quae nullis sensibus auctae
Nec missas audire queunt nec reddere uoces?
Ille autem prope iam mediis uersatur in undis,
Nec quisquam apparet uacua mortalis in alga,
Sic nimis insultans extremo tempore saeua
170
Fors etiam nostris inuidit questibus aures.
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Creta religasset nauita funem,
175
Nec malus hic celans dulci crudelia forma
Consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
Nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
Idaeosne petam montes? a! gurgite lato
Discernens ponti truculentum ubi diuidit aequor?
180
An patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui,
Respersum iuuenem fraterna caede secuta?
Coniugis an fido consoler memet amore?
Quine fugit lentos incuruans gurgite remos?
Praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
185
Nec patet egressus pelagi cingentibus undis;
Nulla fugae ratio, nulla spes; omnia muta,
Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus,
190
Quam iustam a diuis exposcam prodita multam,
Caelestumque fidem postrema comprecer hora.
Quare facta uirum multantes uindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
Frons exspirantis praeportat pectoris iras,
195
Huc huc aduentate, meas audite querelas,
Quas ego uae! misera extremis proferre medullis
Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
Quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,
Vos nolite pati nostrum uanescere luctum,
200
Sed quali solam Theseus me mente reliquit,
Tali mente, deae, funestet seque suosque."
Has postquam maesto profudit pectore uoces,
Supplicium saeuis exposcens anxia factis,
Annuit inuicto caelestum numine rector.
205
Quo motu tellus atque horrida contremuerunt
Aequora concussitque micantia sidera mundus.
Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
Consitus oblito dimisit pectore cuncta
Quae mandata prius constanti mente tenebat,
210
Dulcia nec maesto sustollens signa parenti
Sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
Namque ferunt olim, classi cum moenia diuae
Linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus,
Talia complexum iuueni mandata dedisse.
215
"Gnate mihi longa iocundior unice uita,
Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
Reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
Eripit inuito mihi te, cui languida nondum
220
Lumina sunt gnati cara saturata figura;
Non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
Sed primum multas expromam mente querelas,
Canitiem terra atque infuso puluere foedans,
225
Inde infecta uago suspendam lintea malo,
Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
Carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
230
Annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
Tum uero facito ut memori tibi condita corde
Haec uigeant mandata, nec ulla obliteret aetas,
Vt, simul ac nostros inuisent lumina colles,
Funestam antemnae deponant undique uestem,
235
Candidaque intorti substollant uela rudentes,
Quam primum cernens ut laeta gaudia mente
Agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.
Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
240
Aerium niuei montis liquere cacumen.
At pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
Anxia in assiduos absumens lumina fletus,
Cum primum inflati conspexit lintea ueli,
Praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,
245
Amissum credens immiti Thesea fato.
Sic funesta domus ingressus tecta paterna
Morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
Obtulerat mente immemori talem ipse recepit.
Quae tum prospectans cedentem maesta carinam
250
Multiplices animo uoluebat saucia curas.
At parte ex alia florens uolitabat Iacchus
Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
Quae tum alacres passim lymphata mente furebant
255
Euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
Pars e diuulso iactabant membra iuuenco,
Pars sese tortis serpentibus incingebant,
Pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,
260
Orgia, quae frustra cupiunt audire profani,
Plangebant aliae proceris tympana palmis
Aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
Multis raucisonos efflabant cornua bombos
Barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
265
Talibus amplifice uestis decorata figuris
Puluinar complexa suo uelabat amictu.
Quae postquam cupide spectando Thessala pubes
Expletast, sanctis coepit decedere diuis.
Hic, qualis flatu placidum mare matutino
270
Horrificans Zephyrus procliuas incitat undas
Aurora exoriente uagi sub limina Solis,
Quae tarde primum clementi flamine pulsae
Procedunt, leuiterque sonant plangore cachinni,
Post uento crescente magis magis increbescunt
275
Purpureaque procul nantes a luce refulgent,
Sic tum uestibuli linquentis regia tecta
Ad se quisque uago passim pede discedebant.
Quorum post abitum princeps e uertice Pelei
Aduenit Chiron portans siluestria dona;
280
Nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
Montibus ora creat, quos propter fluminis undas
Aura parit flores tepidi fecunda Fauoni,
Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
Quo permulsa domus iucundo risit odore.
285
Confestim Penios adest, uiridantia Tempe,
Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,
Naiasin linquens doris celebranda choreis,
Non uacuos: namque ille tulit radicitus altas
Fagos ac recto proceras stipite laurus,
290
Non sine nutanti platano lentaque sorore
Flammati Phaethontis et aeria cupressu.
Haec circum sedes late contexta locauit,
Vestibulum ut molli uelatum fronde uireret.
Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
295
Extenuata gerens ueteris uestigia poenae,
Quam quondam silici restrictus membra catena
Persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
Inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
Aduenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
300
Vnigenamque simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est
Nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.
Qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,
Large multiplici constructae sunt dape mensae,
305
Cum interea infirmo quatientes corpora motu
Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
His corpus tremulum complectens undique uestis
Candida purpurea talos incinxerat ora,
At roseo niueae residebant uertice uittae,
310
Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeua colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leuiter deducens fila supinis
Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti uersabat turbine fusum,
315
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in leui fuerant extantia filo;
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera uirgati custodibant calathisci.
320
Haec tum clarisona pellentes uellera uoce
Talia diuino fuderunt carmine fata,
Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
O decus eximium magnis uirtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
325
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
Veridicum oraclum. Sed uos, quae fata sequuntur,
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Adueniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,
330
Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
Languidulosque paret tecum coniungere somnos
Leuia substernens robusto bracchia collo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nulla domus umquam tales contexit amores,
335
Nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nascetur uobis expers terroris Achilles,
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
340
Qui persaepe uago uictor certamine cursus
Flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Non illi quisquam bello se conferet heros.
Cum Phrygiae Teucro manabunt sanguine terrae,
345
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
Periuri Pelopis uastabit tertius heres.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Illius egregias uirtutes claraque facta
Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
350
Cum in cinerem canos soluent a uertice crines
Putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Namque uelut densas praecerpens messor aristas
Sole sub ardenti flauentia demetit arua,
355
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri,
Quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
Cuius iter caesis angustans corporum aceruis
360
Alta tepefaciet permixta flumina caede.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Denique testis erit morti quoque reddita praeda,
Cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
Excipiet niueos percussae uirginis artus.
365
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis
Vrbis Dardaniae Neptunia soluere uincla,
Alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
Quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro,
370
Proiciet truncum summisso poplite corpus.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Quare agite, optatos, animi coniungite amores.
Accipiat coniunx felici foedere diuam,
Dedatur cupido iam dudum nupta marito.
375
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Non illam nutrix orienti luce reuisens
Hesterno collum poterit circumdare filo;
<>
Anxia nec mater discordis maesta puellae
380
Secubitu caros mittet sperare nepotes.
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
Talia praefantes quondam felicia Pelei
Carmina diuino cecinere e pectore Parcae.
Praesentes namque ante domos inuisere castas
385
Heroum et sese mortali ostendere coetu
Caelicolae nondum spreta pietate solebant.
Saepe pater diuum templo in fulgente reuisens,
Annua cum festis uenissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere tauros.
390
Saepe uagus Liber Parnasi uertice summo
Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti diuum fumantibus aris.
Saepe in letifero belli certamine Mauors
395
Aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia uirgo
Armatas hominumst praesens hortata cateruas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres,
400
Destitit exstinctos natus lugere parentes,
Optauit genitor primaeui funera nati,
Liber ut innuptae poteretur flore nouercae,
Ignaro mater substernens se impia nato
Impia non uerita est diuos scelerare penates;
405
Omnia fanda nefanda malo permixta furore
Iustificam nobis mentem auertere deorum.
Quare nec talis dignantur uisere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.