Catullus carmina 83

Other sections


Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit;

      Haec illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis! Si nostri oblita taceret,

      Sana esset; nunc quod gannit et obloquitur,

5

Non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,

      Irata est; hoc est, uritur et loquitur.