Catullus carmina 82

Other sections


Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum

      Aut aliud, si quid carius est oculis,

Eripere ei noli multo quod carius illi

      Est oculis, seu quid carius est oculis.