Catullus carmina 81

Other sections


Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti,

      Bellus homo, quem tu diligere inciperes,

Praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri

      Hospes inaurata pallidior statua,

5

Qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis

      Audes et nescis quid facinus facias?