Catullus carmina 80

Other sections


Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

      Hiberna fiant candidiora niue,

Mane domo cum exis et cum te octaua quiete

      E molli longo suscitat hora die?

5

"Nescio quid certe est." An uere fama susurrat

      Grandia te medii tenta uorare uiri?

Sic certe est: clamant Victoris rupta miselli

      Ilia et emulso labra notata sero.