Catullus carmina 79

Other sections


Lesbius est pulcer; quid ni? quem Lesbia malit

      Quam te cum tota gente, Catulle, tua.

Sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum,

      Si tria notorum sauia reppererit.