Catullus carmina 78

Other sections


Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx

      Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus; nam dulces iungit amores,

      Cum puero ut bello bella puella cubet.

5

Gallus homo est stultus nec se uidet esse maritum,

      Qui patruus patrui monstret adulterium.

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

      Sauia comminxit spurca saliua tua.

Verum id non impune feres; nam te omnia saecla

10

      Noscent et qui sis fama loquetur anus.