Catullus carmina 77

Other sections


Rufe, mihi frustra ac nequiquam credite amice

      (Frustra? immo magno cum pretio atque malo),

Sicine surrepsti mi, atque intestina perurens

      Sic misero eripuisti omnia nostra bona?

5

Eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum

      Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.