Catullus carmina 75

Other sections


Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,

      Atque ita se officio perdidit ipsa suo,

Vt iam nec bene uelle queat tibi, si optuma fias,

      Nec desistere amare, omnia si facias.