Catullus carmina 74

Other sections


Gellius audierat patruum obiurgare solere,

      Si quis delicias diceret aut faceret.

Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

      Vxorem et patruum reddidit Arpocratem.

5

Quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum

      Nunc patruum, uerbum non faciet patruus.