Catullus carmina 72

Other sections


Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

      Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.

Dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,

      Sed pater ut gnatos diligit et generos.

5

Nunc te cognoui; quare etsi impensius uror,

      Multo mi tamen es uilior et leuior.

"Qui potis est?" inquis. Quod amantem iniuria talis

      Cogit amare magis, sed bene uelle minus.