Catullus carmina 71

Other sections


Si quoi iure bono sacer alarum obstitit hircus,

      Aut si quem merito tarda podagra secat,

Aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem,

      Mirifice est a te nactus utrumque malum.

5

Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:

      Illam affligit odore, ipse perit podagra.