Catullus carmina 70

Other sections


Nulli se dicit mulier mea nubere malle

      Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti

      In uento et rapida scribere oportet aqua.