Catullus carmina 69

Other sections


Noli admirari quare tibi femina nulla,

      Rufe, uelit tenerum supposuisse femur,

Non si illam rarae labefactes munere uestis

      Aut perluciduli deliciis lapidis.

5

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur

      Valle sub alarum trux habitare caper.

Hunc metuunt omnes. Neque mirum: nam mala ualde est

      Bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,

10

      Aut admirari desine cur fugiunt.