Catullus carmina 65

Other sections


Etsi me assiduo defectum cura dolore

      Seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,

Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus

      Mens animi, tantis fluctuat ipsa malis

5

(Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris

      Pallidulum manans alluit unda pedem,

Troia Rhoeteo quem subter litore tellus

      Ereptum nostris obterit ex oculis;

Alloquar, audiero numquam tua facta loquentem,

10

      Numquam ego te, uita frater amabilior,

Aspiciam posthac, at certe semper amabo,

      Semper maesta tua carmina morte tegam,

Qualia sub densis ramorum concinit umbris

      Daulias absumpti fata gemens Itylei),

15

Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto

      Haec expressa tibi carmina Battiadae,

Ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis

      Effluxisse meo forte putes animo,

Vt missum sponsi furtiuo munere malum

20

      Procurrit casto uirginis e gremio,

Quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,

      Dum aduentu matris prosilit, excutitur;

Atque illud prono praeceps agitur decursu,

      Huic manat tristi conscius ore rubor.