Catullus carmina 51

Altre sezioni


Ille mi par esse deo uidetur,

Ille, si fas est, superare diuos,

Qui sedens aduersus identidem te

Spectat et audit

5

Dulce ridentem; misero quod omnis

Eripit sensus mihi, nam simul te,

Lesbia, aspexi, nihil est super mi

Postmodo uocis,

Lingua sed torpet, tenuis sub artus

10

Flamma demanat, sonitu suopte

Tintinant aures, gemina teguntur

Lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est;

Otio exultas nimiumque gestis;

15

Otium et reges prius et beatas

Perdidit urbes.