Catullus carmina 42

Altre sezioni


Adeste, hendecasyllabi, quot estis

Omnes undique, quotquot estis omnes.

Iocum me putat esse moecha turpis

Et negat mihi uestra reddituram

5

Pugillaria (si pati potestis).

Persequamur eam, et reflagitemus.

Quae sit, quaeritis? Illa, quam uidetis

Turpe incedere, mimice ac moleste

Ridentem catuli ore Gallicani.

10

Circumsistite eam et reflagitate:

"Moecha putida, redde codicillos;

Redde, putida moecha, codicillos".

Non assis facis? O lutum, lupanar,

Aut si perditius potest quid esse.

15

Sed non est tamen hoc satis putandum.

Quod si non aliud potest, ruborem

Ferreo canis exprimamus ore.

Conclamate iterum altiore uoce:

"Moecha putida, redde codicillos;

20

Redde, putida moecha, codicillos".

Sed nil proficimus, nihil mouetur.

Mutanda est ratio modusque nobis,

Si quid proficere amplius potestis:

"Pudica et proba, redde codicillos".