Catullus carmina 30

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,

Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;

5

Quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.

Eheu quid faciant, dic, homines cuiue habeant fidem?

Certe tute iubebas animam tradere, inique, me

Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque

10

Ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.

Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,

Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

4

facta O G

fata R