Catullus carmina 29

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Quis hoc potest uidere, quis potest pati,

Nisi impudicus et uorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia

Habebat ante et ultima Britannia?

5

Cinaede Romule, haec uidebis et feres?

Et ille nunc superbus et superfluens

Perambulabit omnium cubilia

Vt albulus columbus aut Adoneus?

Cinaede Romule, haec uidebis et feres?

10

Es impudicus et uorax et aleo.

Eone nomine, imperator unice,

Fuisti in ultima occidentis insula,

Vt ista uostra diffututa mentula

Ducenties comesset aut trecenties?

15

Quid est alid sinistra liberalitas?

Parum expatrauit an parum elluatus est?

Paterna prima lancinata sunt bona;

Secunda praeda Pontica; inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus;

20

Nunc Galliae timetur et Britanniae.

Quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest,

Nisi uncta deuorare patrimonia?

Eone nomine, urbis †opulentissime

Socer generque, perdidistis omnia?

1

vv. 1-2: Quint. inst. 9,4,141; v. 3: Plin. hist. 36,48; v. 24: Verg. catal. 6,6