Catullus carmina 27

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Minister uetuli puer Falerni,

Inger mi calices amariores,

Vt lex Postumiae iubet magistrae

Ebrioso acino ebriosioris.

5

At uos quo lubet hinc abite, lymphae,

Vini pernicies, et ad seueros

Migrate: hic merus est Thyonianus!

1

vv. 1-4 Gell. 6,20,6: Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce uersibus: minister uetuli puer Falerni,/ inger mi calices amariores,/ ut lex Postumiae iubet magistrae,/ ebria acina ebriosioris, cum dicere 'ebrio' posset, quod erat usitatius 'acinum' in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suauitatem 'ebriam' dixit propter insequentis a litterae concentum. qui 'ebriosa' autem Catullum dixisse putant, aut 'ebrioso' - nam id quoque temere scriptum inuenitur -, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.