Catullus carmina 23

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Furi, cui neque seruus est neque arca

Nec cimex neque araneus neque ignis,

Verum est et pater et nouerca, quorum

Dentes uel silicem comesse possunt:

5

Est pulcre tibi cum tuo parente

Et cum coniuge lignea parentis.

Nec mirum: bene nam ualetis omnes,

Pulcre concoquitis, nihil timetis,

Non incendia, non graues ruinas,

10

Non facta impia, non dolos ueneni,

Non casus alios periculorum.

Atqui corpora sicciora cornu

Aut si quid magis aridum est habetis

Sole et frigore et esuritione.

15

Quare non tibi sit bene ac beate?

A te sudor abest, abest saliua,

Muccusue et mala pituita nasi.

Hanc ad munditiem adde mundiorem,

Quod culus tibi purior salillo est,

20

Nec toto decies cacas in anno,

Atque id durius est faba et lapillis;

Quod tu si manibus teras fricesque,

Non umquam digitum inquinare posses.

Haec tu commoda tam beata, Furi,

25

Noli spernere nec putare parui -

Et sestertia quae soles precari

Centum desine: nam satis beatus.

9

ruinas G

minas O R M