Catullus carmina 21

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Aureli, pater esuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt

Aut sunt aut aliis erunt in annis,

Pedicare cupis meos amores.

5

Nec clam: nam simul es, iocaris una,

Haerens ad latus omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi instruentem

Tangam te prior irrumatione.

Atque id si faceres satur, tacerem:

10

Nunc ipsum id doleo, quod esurire

Me me† puer et sitire discet.

Quare desine, dum licet pudico,

Ne finem facias, sed irrumatus.

6

experiris Rom.

experibis O

experibus G R