Catullus carmina 13

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

Paucis, si tibi di fauent, diebus,

Si tecum attuleris bonam atque magnam

Cenam, non sine candida puella

5

Et uino et sale et omnibus cachinnis.

Haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,

Cenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores

10

Seu quid suauius elegantiusue est:

Nam unguentum dabo, quod meae puellae

Donarunt Veneres Cupidinesque;

Quod tu cum olfacies, deos rogabis,

Totum ut te faciant, Fabulle, nasum!

6

inquam A edd.

umquam V