Catullus carmina 12

Testo base di riferimento: W. Eisenhut, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. Maggiali, I. Turrini, 2009

Altre sezioni


Marrucine Asini, manu sinistra

Non belle uteris in ioco atque uino:

Tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte!

5

Quamuis sordida res et inuenusta est.

Non credis mihi? Crede Pollioni

Fratri, qui tua furta uel talento

Mutari uelit: est enim leporum

Disertus puer ac facetiarum.

10

Quare aut hendecasyllabos trecentos

Expecta aut mihi linteum remitte,

Quod me non mouet aestimatione,

Verum est mnemosynum mei sodalis.

Nam sudaria Saetaba ex Hibereis

15

Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Veranius: haec amem necesse est

Vt Veraniolum meum et Fabullum.