Pragmatia belli Gallici
Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpeis
Porph. Hor. sat. 2, 5, 40: Furius hibernas cana niue : hic uersus Furi Bibaculi est. ille enim, cum uellet Alpes niuibus plenas describere, ait: "Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpeis".
schol. Hor. sat. 2, 5, 41: Furius Vivaculus in pragmatia belli Gallici: "Iuppiter ... Alpes". aliter: Furius poeta inmanis uentris, qui niuem spumas Iouis dixit. ideo hoc eius personae dedit, tamquam ipse spuat.
schol. Hor. sat. 1, 10, 36: Viva
Quint. 8, 6, 17: sunt et durae (scil. translationes), id est a longiqua similitudine ductae, ut: "Iuppiter ... Alpes".