Laberius mimorum fragmenta


Quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni .....

 

Conlabella osculum.

 

Gubernus. planus. nanus.

 

et iam hic me optimus somnus premit,

5

Vt premitur glis.

 

Podagricus

 

Vix sustineo lassas clunes

 

8-9

largiter feci lucri

 

10

Homo ebriatus somno sanari solet.

 

domina nostra priuignum suum

Amat efflictim.

 

Hic est ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa

Aduenientem excepisse tibi narraui .....

 

15-16

Non intellexi. - <Credidi> te Mauricatim scire.

 

17

Nec Pythagoream dogmam doctus ...

 

Homo frugi, quod tibi relictum est retines miserimunium.

 

<Et> ego mirabar quo modo mammae mihi

20

<Sic> descendiderant.

 

Numne aliter hunce pedicabis? - Quo modo? -

Video, adulescenti nostro caedis hirulam.

 

24

quare tam arduum

25

Ascendas? scindere an concupiisti eugium?

 

Figura humana nimio ardore ignescitur.

 

itaque leni pruna coctus

Simul sub dentes mulieris ueni, bis ter memordit.

 

nunc tu lentus, nunc tu susque deque fers:

30

Mater familias tua in lecto aduerso sedet,

Seruos sextantis utitur nefariis

Verbis.

 

quo quidem

Me a matronali pudore prolubium meretricium

35

Progredi coegit.

 

Sequere <me> in latrinum, ut aliquid gustes ex Cynica haeresi.

 

Malas malaxaui

 

cum prouincias

Dispoliauit, columnas monolitas, labella e balineis

 

40

farmacopoles simium

Deamare coepit.

 

Licentiam ac libidinem ut tollam petis

Togatae stirpis.

 

Idcirco ope nostra dilatatum est dominium

45

Togatae gentis.

 

manuari, pudorem perdidisti.

 

utrum tu hunc gruem Balearicum an hominem putas

Esse?

 

de integro patrimonio

50

Meo memordi nummum centum milia.

 

Non putaui hoc eam facturum ........

 

Ebriulati mentem hilaria arripuit .....

 

Nec palmularum pulsus nec portisculi

 

genius generis <est> nostri parens.

 

55

Versorum, non numerorum numero studuimus.

 

Scinde una exoleto <huic> patienti <hanc> catulientem lupam.

 

sed dum popularia

Agimus per ludum

 

Qui pedem ex taberna tulimus, tantus cum instaret pluor.

 

60

Cippus. obba. camella.

 

Induis capitium, tunicae pittacium.

 

Dum diutius retinetur, nostri oblitus est.

 

Duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio:

Sex aediles uiderat.

 

65

Aequum animum indigna iniquat contumelia.

 

Foriolus esse uidere: in coleos cacas.

 

Nihilne refert, mollem e lanitia Attica

An pecore ex hirto <durum> uestitum geras?

 

Visus hac nocte bidenti <sum Herculi> propter uiam

70

Facere.

 

meo licentiatu

 

Democritus Abderites physicus philosophus

Clipeum constituit contra exortum Hyperionis,

Oculos effodere ut posset splendore aereo.

75

Ita radiis solis aciem effodit luminis,

Malis bene esse ne uideret ciuibus.

Sic ego fulgentis splendorem pecuniae

Volo elucificare exitum aetati meae,

Ne in re bona esse uideam nequam filium.

 

80

Non mammosa, non annosa, non bibosa, non procax

 

lubidinitate labitur

 

Grundientem aspexi scrofam .......

 

Hoc uoluit clipeum contra peluem proici.

 

84-85

Laus nomine gloria alescit.

 

86

Ecastor mustum ..... somniculosum.

 

Tollet bona fide uos Orcus nudas in catomium.

 

Sine lingua caput pedarii sententia est.

 

hietantur fores

 

90

dominus <est> noster tua

a

Luculentitate captus.

 

91

Concitata mobilitatam mente maestas ..

 

bipedem bliteam beluam

 

inridenter petit

 

Amore cecidi tamquam blatta in peluim.

 

95

Si quidem mea colustra fructus fecisset ..

 

alienum appetonibus

Viae expeditae deuerticula s<unt> ..

 

Necessitas, cuius cursus transuersi impetum

Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt,

100

Quo me detrusit paene extremis sensibus!

Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio,

Nullus timor, uis nulla, nulla auctoritas

Mouere potuit in iuuenta de statu:

Ecce in senecta ut facile labefecit loco

105

Viri excellentis mente clemente edita

Summissa placide blandiloquens oratio!

Etenim ipsi di negare cui nil potuerunt,

Hominem me denegare quis posset pati?

Ego bis tricenis annis actis sine nota

110

Eques Romanus e Lare egressus meo

Domum reuertar mimus. ni mirum hoc die

Vno plus uixi mihi quam uiuendum fuit.

Fortuna, inmoderata in bono aeque atque in malo,

Si tibi erat libitum litterarum laudibus

115

Florens cacumen nostrae famae frangere,

Cur cum uigebam membris praeuiridantibus,

Satis facere populo et tali cum poteram uiro,

Non me flexibilem concuruasti ut carperes?

Nuncine me deicis? quo? quid ad scaenam adfero?

120

Decorem formae an dignitatem corporis,

Animi uirtutem an uocis iucundae sonum?

Vt hedera serpens uires arboreas necat,

Ita me uetustas amplexu annorum enecat:

Sepulcri similis nil nisi nomen retineo.

 

125

Porro, Quirites! libertatem perdimus.

 

Necesse est multos timeat quem multi timent.

 

Non possunt primi esse omnes omni in tempore.

Summum ad gradum cum claritatis ueneris,

Consistes aegre, nictu citius decidas.

130

Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica.

 

Autumno, ubi caurus populis decidua folia pandit.

 

tuus amor

Tam cito crescit quam porrus, tam quam palma firmiter.

 

134-136

Ad amorem iniciendum delenimenta esse deleramenta, beneficia autem ueneficia.

 

137

Incipio adulescenturire et nescio quid nugarum facere.

 

Quae nam mens, quae deleritas uos suppolitoris facit

Cum cano .. eugio puellitari ... ?

 

141

uxorem tuam

Et meam nouercam consectari lapidibus

A populo uideo.

 

frustramur inridemur

 

145

Lauite item hillam! cocus si lumbum adussit, caedetur flagris.

 

[aliqua parte] euulserat

 

coicior in fullonicam

 

Quid properas? ecquid praecurris Calidoniam?

 

Maereo: mens incorrupta miseriter corrumpitur.

 

150

Mendicimonium. moechimonium. adulterio. adulteritas.

Depudicauit. abluuium. elutriare lintea. lauandaria.

 

Arra

 

Dictabolaria

 

Arietem reciprocicornem, lanicutem, testitrahum

 

155

[Dextrabus]

 

Sobrior

 

Aluus

 

Obiter