Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
Dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
Et recreauerunt uitam legesque rogarunt,
Et primae dederunt solacia dulcia uitae,
5
Cum genuere uirum tali cum corde repertum,
Omnia ueridico qui quondam ex ore profudit;
Cuius et extincti propter diuina reperta
Diuulgata uetus iam ad caelum gloria fertur.
Nam cum uidit hic ad uictum quae flagitat usus
10
Omnia iam ferme mortalibus esse parata
Et, proquam possent, uitam consistere tutam,
Diuitiis homines et honore et laude potentis
Affluere atque bona gnatorum excellere fama,
Nec minus esse domi cuiquam tamen anxia corda,
15
Atque animi ingratis uitam uexare <sine ulla>
Pausa atque infestis cogi saeuire querelis,
Intellegit ibi uitium uas efficere ipsum
Omniaque illius uitio corrumpier intus
Quae collata foris et commoda cumque uenirent;
20
Partim quod fluxum pertusumque esse uidebat,
Vt nulla posset ratione explerier umquam;
Partim quod taetro quasi conspurcare sapore
Omnia cernebat, quaecumque receperat, intus.
Veridicis igitur purgauit pectora dictis
25
Et finem statuit cuppedinis atque timoris
Exposuitque bonum summum quo tendimus omnes
Quid foret, atque uiam monstrauit, tramite paruo
Qua possemus ad id recto contendere cursu,
Quidue mali foret in rebus mortalibus passim,
30
Quod fieret naturali uarieque uolaret
Seu casu seu ui, quod sic natura parasset,
Et quibus e portis occurri cuique deceret,
Et genus humanum frustra plerumque probauit
Voluere curarum tristis in pectore fluctus.
35
Nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis
In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
Interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
Quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
40
Non radii solis nec lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species ratioque.
Quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
Et quoniam docui mundi mortalia templa
Esse <et> natiuo consistere corpore caelum,
45
Et quaecumque in eo fiunt fierique necessest,
Pleraque dissolui, quae restant percipe porro;
Quandoquidem semel insignem conscendere currum
Ventorum exsistant, placentur, <et> omnia rursum
Quae fuerint sint placato conuersa furore,
50
Cetera, quae fieri in terris caeloque tuentur
Mortales, pauidis cum pendent mentibus saepe,
Et faciunt animos humilis formidine diuum
Depressosque premunt ad terram propterea quod
Ignorantia causarum conferre deorum
55
Cogit ad imperium res et concedere regnum.
<>
<>
Nam bene qui didicere deos securum agere aeuum,
Si tamen interea mirantur qua ratione
60
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
Rursus in antiquas referuntur religiones
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
65
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens;
Quo magis errantes caeca ratione feruntur.
Quae nisi respuis ex animo longeque remittis
Dis indigna putare alienaque pacis eorum,
70
Delibata deum per te tibi numina sancta
Saepe oberunt; non quo uiolari summa deum uis
Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris,
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum uoluere fluctus,
75
Nec delubra deum placido cum pectore adibis,
Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentis hominum diuinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace ualebis.
Inde uidere licet qualis iam uita sequatur.
80
Quam quidem ut a nobis ratio uerissima longe
Reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
Multa tamen restant et sunt ornanda politis
Versibus; est ratio caeli <species>que tenenda,
Sunt tempestates et fulmina clara canenda,
85
Quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
Ne trepides caeli diuisis partibus amens,
Vnde uolans ignis peruenerit aut in utram se
Verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta
Insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se:
90
Quorum operum causas nulla ratione uidere
Possunt ac fieri diuino numine rentur.
Tu mihi supremae praescripta ad candida calcis
Currenti spatium praemonstra, callida musa
Calliope, requies hominum diuumque uoluptas,
95
Te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
Propterea quia concurrunt sublime uolantes
Aetheriae nubes contra pugnantibus uentis.
Nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
100
Verum ubicumque magis denso sunt agmine nubes,
Tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
Praeterea neque tam condenso corpore nubes
Esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
Tam tenues quam sunt nebulae fumique uolantes;
105
Nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
Vt lapides, aut ut fumus constare nequirent
Nec cohibere niues gelidas et grandinis imbris.
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
Carbasus ut quondam magnis intenta theatris
110
Dat crepitum malos inter iactata trabesque,
Interdum perscissa furit petulantibus auris
Et fragilis <sonitus> chartarum commeditatur.
Id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
Aut ubi suspensam uestem chartasque uolantis
115
Verberibus uenti uersant planguntque per auras.
Fit quoque enim interdum <ut> non tam concurrere nubes
Frontibus aduersis possint quam de latere ire
Diuerso motu radentes corpora tractim,
Aridus unde auris terget sonus ille diuque
120
Ducitur, exierunt donec regionibus artis.
Hoc etiam pacto tonitru concussa uidentur
Omnia saepe graui tremere et diuulsa repente
Maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
Cum subito ualidi uenti collecta procella
125
Nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
Turbine uersanti magis ac magis undique nubem
Cogit uti fiat spisso caua corpore circum,
Post ubi comminuit uis eius et impetus acer,
Tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
130
Nec mirum, cum plena animae uesicula parua
Saepe ita dat paruum sonitum displosa repente.
Est etiam ratio, cum uenti nubila perflant,
Vt sonitus faciant. etenim ramosa uidemus
Nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
135
Scilicet ut, crebram siluam cum flamina cauri
Perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
Fit quoque ut interdum ualidi uis incita uenti
Perscindat nubem perfringens impete recto.
Nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
140
Hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
Arbusta euoluens radicibus haurit ab imis.
Sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
Dant in frangendo grauiter; quod item fit in altis
Fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
145
Fit quoque, ubi e nubi in nubem uis incidit ardens
Fulminis; haec multo si forte umore recepit
Ignem, continuo magno clamore trucidat;
Vt calidis candens ferrum e fornacibus olim
Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem.
150
Aridior porro si nubes accipit ignem,
Vritur ingenti sonitu succensa repente;
Lauricomos ut si per montis flamma uagetur
Turbine uentorum comburens impete magno;
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
155
Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
Denique saepe geli multus fragor atque ruina
Grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte.
Ventus enim cum confercit, franguntur in artum
Concreti montes nimborum et grandine mixti.
160
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
Excussere suo concursu; ceu lapidem si
Percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
Exsilit et claras scintillas dissipat ignis.
Sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
165
Fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
Tardius adueniunt quam uisum quae moueant res.
Id licet hinc etiam cognoscere, caedere si quem
Ancipiti uideas ferro procul arboris auctum,
Ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
170
Det sonitum, sic fulgorem quoque cernimus ante
Quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
E simili causa, concursu natus eodem.
Hoc etiam pacto uolucri loca lumine tingunt
Nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
175
Ventus ubi inuasit nubem et uersatus ibidem
Fecit ut ante cauam docui spissescere nubem,
Mobilitate sua feruescit; ut omnia motu
Percalefacta uides ardescere, plumbea uero
Glans etiam longo cursu uoluenda liquescit.
180
Ergo feruidus hic nubem cum perscidit atram,
Dissipat ardoris quasi per uim expressa repente
Semina quae faciunt nictantia fulgura flammae;
Inde sonus sequitur qui tardius afficit auris
Quam quae perueniunt oculorum ad lumina nostra.
185
Scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
Exstructis aliis alias super impete miro;
Ne tibi sit frudi quod nos inferne uidemus
Quam sint lata magis quam sursum exstructa quid exstent.
Contemplator enim, cum montibus assimulata
190
Nubila portabunt uenti transuersa per auras,
Aut ubi per magnos montis cumulata uidebis
Insuper esse aliis alia atque urgere superne
In statione locata sepultis undique uentis.
Tum poteris magnas moles cognoscere eorum
195
Speluncasque uelut saxis pendentibus structas
Cernere, quas uenti cum tempestate coorta
Complerunt, magno indignantur murmure clausi
Nubibus in caueisque ferarum more minantur;
Nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt
200
Quaerentesque uiam circum uersantur et ignis
Semina conuoluunt <e> nubibus atque ita cogunt
Multa rotantque cauis flammam fornacibus intus,
Donec diuulsa fulserunt nube corusci.
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
205
Deuolet in terram liquidi color aureus ignis,
Semina quod nubis ipsas permulta necessust
Ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
Flammeus <est> plerumque colos et splendidus ollis.
Quippe etenim solis de lumine multa necessest
210
Concipere, ut merito rubeant ignisque profundant.
Hasce igitur cum uentus agens contrusit in unum
Compressitque locum cogens, expressa profundunt
Semina quae faciunt flammae fulgere colores.
Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli.
215
Nam cum uentus eas leuiter diducit euntis
Dissoluitque, cadant ingratis illa necessest
Semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
Terrore et sonitu fulgit nulloque tumultu.
Quod superest, <quali> natura praedita constent
220
Fulmina, declarant ictus et inusta uaporis
Signa notaeque grauis halantis sulpuris auras.
Ignis enim sunt haec non uenti signa neque imbris.
Praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
Et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
225
Hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
Constituit natura minutis mobilibusque
Corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
Transit enim ualidum fulmen per saepta domorum,
Clamor ut ac uoces, transit per saxa, per aera,
230
Et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum,
Curat item uasis integris uina repente
Diffugiant, quia nimirum facile omnia circum
Collaxat rareque facit lateramina uasis
Adueniens calor eius et insinuatus in ipsum
235
Mobiliter soluens differt primordia uini.
Quod solis uapor aetatem non posse uidetur
Efficere usque adeo pollens feruore corusco.
Tanto mobilior uis et dominantior haec est.
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
240
Fiant ut possint ictu discludere turris,
Disturbare domos, auellere tigna trabesque,
Et monumenta uirum commoliri atque *ciere*,
Exanimare homines, pecudes prosternere passim,
Cetera de genere hoc qua ui facere omnia possint,
245
Expediam, neque <te> in promissis plura morabor.
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
Nubibus exstructis; nam caelo nulla sereno
Nec leuiter densis mittuntur nubibus umquam.
Nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
250
Quod tunc per totum concrescunt aera nubes,
Vndique uti tenebras omnis Acherunta reamur
Liquisse et magnas caeli complesse cauernas.
Vsque adeo taetra nimborum nocte coorta
Impendent atrae formidinis ora superne,
255
Cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
Praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
Vt picis e caelo demissum flumen, in undas
Sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
Fulminibus grauidam tempestatem atque procellis,
260
Ignibus ac uentis cum primis ipse repletus,
In terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
Sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
Tempestatem altam. neque enim caligine tanta
Obruerent terras, nisi inaedificata superne
265
Multa forent multis exempto nubila sole;
Nec tanto possent uenientes opprimere imbri,
Flumina abundare ut facerent camposque natare,
Si non exstructis foret alte nubibus aether.
Hic igitur uentis atque ignibus omnia plena
270
Sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
Quippe etenim supra docui permulta uaporis
Semina habere cauas nubis et multa necessest
Concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
Hoc ubi uentus eas idem qui cogit in unum
275
Forte locum quemuis, expressit multa uaporis
Semina seque simul cum eo commiscuit igni,
Insinuatus ibi uertex uersatur in arto
Et calidis acuit fulmen fornacibus intus.
Nam duplici ratione accenditur, ipse sua cum
280
Mobilitate calescit et e contagibus ignis.
Inde ubi percaluit uenti uis <et> grauis ignis
Impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
Perscindit subito nubem, ferturque coruscis
Omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
285
Quem grauis insequitur sonitus, displosa repente
Opprimere ut caeli uideantur templa superne.
Inde tremor terras grauiter pertemptat et altum
Murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
Tempestas concussa tremit fremitusque mouentur.
290
Quo de concussu sequitur grauis imber et uber,
Omnis uti uideatur in imbrem uertier aether
Atque ita praecipitans ad diluuiem reuocare:
Tantus discidio nubis uentique procella
Mittitur, ardenti sonitus cum prouolat ictu.
295
Est etiam cum uis extrinsecus incita uenti
Incidit in calidam maturo fulmine nubem;
Quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
Vertex quem patrio uocitamus nomine fulmen.
Hoc fit idem in partis alias, quocumque tulit uis.
300
Fit quoque ut interdum uenti uis missa sine igni
Igniscat tamen in spatio longoque meatu,
Dum uenit, amittens in cursu corpora quaedam
Grandia quae nequeunt pariter penetrare per auras;
Atque alia ex ipso corradens aere portat
305
Paruula quae faciunt ignem commixta uolando;
Non alia longe ratione ac plumbea saepe
Feruida fit glans in cursu, cum multa rigoris
Corpora dimittens ignem concepit in auris.
Fit quoque ut ipsius plagae uis excitet ignem,
310
Frigida cum uenti pepulit uis missa sine igni,
Nimirum quia, cum uementi perculit ictu,
Confluere ex ipso possunt elementa uaporis
Et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
Vt, lapidem ferro cum caedimus, euolat ignis,
315
Nec, quod frigida uis ferrist, hoc setius illi
Semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
Sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
Opportuna fuit si forte et idonea flammis.
Nec temere omnino plane uis frigida uenti
320
Esse potest, ea quae tanta ui missa supernest,
Quin, prius in cursu si non accenditur igni,
At tepefacta tamen ueniat commixta calore.
Mobilitas autem fit fulminis et grauis ictus,
Et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
325
Nubibus ipsa quod omnino prius incita se uis
Colligit et magnum conamen sumit eundi,
Inde ubi non potuit nubes capere impetis auctum,
Exprimitur uis atque ideo uolat impete miro,
Vt ualidis quae de tormentis missa feruntur.
330
Adde quod e paruis et leuibus est elementis,
Nec facilest tali naturae obsistere quicquam.
Inter enim fugit ac penetrat per rara uiarum,
Non igitur multis offensibus in remorando
Haesitat, hanc ob rem celeri uolat impete labens.
335
Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
Omnia nituntur, cum plagast addita uero,
Mobilitas duplicatur et impetus ille grauescit,
Vt uementius et citius quaecumque morantur
Obuia discutiat plagis itinerque sequatur.
340
Denique quod longo uenit impete, sumere debet
Mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
Et ualidas auget uiris et roborat ictum.
Nam facit ut quae sint illius semina cumque
E regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
345
Omnia coniciens in eum uoluentia cursum.
Forsitan ex ipso ueniens trahat aere quaedam
Corpora quae plagis incendunt mobilitatem.
Incolumisque uenit per res atque integra transit
Multa, foraminibus liquidus quia transuolat ignis.
350
Multaque perfigit, cum corpora fulminis ipsa
Corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
Dissoluit porro facile aes aurumque repente
Conferuefacit, e paruis quia facta minute
Corporibus uis est et leuibus ex elementis,
355
Quae facile insinuantur et insinuata repente
Dissoluunt nodos omnis et uincla relaxant.
Autumnoque magis stellis fulgentibus apta
Concutitur caeli domus undique totaque tellus,
Et cum tempora se ueris florentia pandunt.
360
Frigore enim desunt ignes uentique calore
Deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
Interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
Tum uariae causae concurrunt fulminis omnes.
Nam fretus ipse anni permiscet frigus <et> aestum,
365
Quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
Vt discordia <sit> rerum magnoque tumultu
Ignibus et uentis furibundus fluctuet aer.
Prima caloris enim pars est postrema rigoris;
Tempus id est uernum; quare pugnare necessest
370
Dissimilis <res> inter se turbareque mixtas.
Et calor extremus primo cum frigore mixtus
Voluitur, autumni quod fertur nomine tempus,
Hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
Propterea <freta> sunt haec anni nominitanda,
375
Nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
Fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
Ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
Hinc flammis illinc uentis umoreque mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
380
Perspicere et qua ui faciat rem quamque uidere,
Non Tyrrhena retro uoluentem carmina frustra
Indicia occultae diuum perquirere mentis,
Vnde uolans ignis peruenerit aut in utram se
Verterit hinc partem, quo pacto per loca saepta
385
Insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
Quidue nocere queat de caelo fulminis ictus.
Quod si Iuppiter atque alii fulgentia diui
Terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
Et iaciunt ignem quo cuiquest cumque uoluntas,
390
Cur quibus incautum scelus auersabile cumquest
Non faciunt icti flammas ut fulguris halent
Pectore perfixo, documen mortalibus acre,
Et potius nulla sibi turpi conscius in re
Voluitur in flammis innoxius inque peditur
395
Turbine caelesti subito correptus et igni?
Cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
An tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
In terraque patris cur telum perpetiuntur
Obtundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
400
Denique cur numquam caelo iacit undique puro
Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
An simul ac nubes successere, ipse in eas tum
Descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
In mare qua porro mittit ratione? quid undas
405
Arguit et liquidam molem camposque natantis?
Praeterea si uult caueamus fulminis ictum,
Cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
Si nec opinantis autem uult opprimere igni,
Cur tonat ex illa parte, ut uitare queamus,
410
Cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
Et simul in multas partis qui credere possis
Mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
Vt fierent ictus uno sub tempore plures?
At saepest numero factum fierique necessest,
415
Vt pluere in multis regionibus et cadere imbris,
Fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
Postremo cur sancta deum delubra suasque
Discutit infesto praeclaras fulmine sedis
Et bene facta deum frangit simulacra suisque
420
Demit imaginibus uiolento uulnere honorem?
Altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
Montibus in summis uestigia cernimus ignis?
Quod superest, facilest ex his cognoscere rebus,
Presteras Grai quos ab re nominitarunt,
425
In mare qua missi ueniant ratione superne.
Nam fit ut interdum tamquam demissa columna
In mare de caelo descendat, quam freta circum
Feruescunt grauiter spirantibus incita flabris,
Et quaecumque in eo tum sint deprensa tumultu
430
Nauigia in summum ueniant uexata periclum.
Hoc fit ubi interdum non quit uis incita uenti
Rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
In mare de caelo tamquam demissa columna,
Paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
435
Coniectu trudatur et extendatur in undas;
Quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare uenti
Vis et feruorem mirum concinnat in undis.
Versabundus enim turbo descendit et illam
Deducit pariter lento cum corpore nubem;
440
Quam simul ac grauidam detrusit ad aequora ponti,
Ille in aquam subito totum se immittit et omne
Excitat ingenti sonitu mare feruere cogens.
Fit quoque ut inuoluat uenti se nubibus ipse
Vertex corradens ex aere semina nubis
445
Et quasi demissum caelo prestera imitetur.
Hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
Turbinis immanem uim prouomit atque procellae.
Sed quia fit raro omnino montisque necessest
Officere in terris, apparet crebrius idem
450
Prospectu maris in magno caeloque patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa uolando
Hoc supero in caeli spatio coiere repente
Asperiora, moris quae possint indupedita
Exiguis tamen inter se comprensa teneri.
455
Haec faciunt primum paruas consistere nubis;
Inde ea comprendunt inter se conque gregantur
Et coniungendo crescunt uentisque feruntur
Vsque adeo donec tempestas saeua coortast.
Fit quoque uti montis uicina cacumina caelo
460
Quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
Assidue fuluae nubis caligine crassa
Propterea quia, cum consistunt nubila primum,
Ante uidere oculi quam possint tenuia, uenti
Portantes cogunt ad summa cacumina montis.
465
Hic demum fit uti turba maiore coorta
Et condensa queant apparere et simul ipso
Vertice de montis uideantur surgere in aethram.
Nam loca declarat sursum uentosa patere
Res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
470
Praeterea permulta mari quoque tollere toto
Corpora naturam declarant litore uestes
Suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
Quo magis ad nubis augendas multa uidentur
Posse quoque e salso consurgere momine ponti;
475
Nam ratio consanguineast umoribus omnis.
Praeterea fluuiis ex omnibus et simul ipsa
Surgere de terra nebulas aestumque uidemus.
Quae uelut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
Suffunduntque sua caelum caligine et altas
480
Sufficiunt nubis paulatim conueniundo.
Vrget enim quoque signiferi super aetheris aestus
Et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
Fit quoque ut hunc ueniant in caelum extrinsecus illa
Corpora quae faciunt nubis nimbosque uolantis.
485
Innumerabilem enim numerum summamque profundi
Esse infinitam docui, quantaque uolarent
Corpora mobilitate ostendi quamque repente
Immemorabile <per> spatium transire solerent.
Haud igitur mirumst si paruo tempore saepe
490
Tam magnis †montis† tempestas atque tenebrae
Coperiant maria ac terras impensa superne,
Vndique quandoquidem per caulas aetheris omnis
Et quasi per magni circum spiracula mundi
Exitus introitusque elementis redditus exstat.
495
Nunc age, quo pacto pluuius concrescat in altis
Nubibus umor et in terras demissus ut imber
Decidat, expediam. primum iam semina aquai
Multa simul uincam consurgere nubibus ipsis
Omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque,
500
Et nubis et aquam quaecumque in nubibus exstat,
Vt pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
Sudor item atque umor quicumque est denique membris.
Concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
Vmorem, ueluti pendentia uellera lanae,
505
Cum supera magnum mare uenti nubila portant.
Consimili ratione ex omnibus amnibus umor
Tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
Multa modis multis conuenere undique adaucta,
Confertae nubes <umorem> mittere certant
510
Dupliciter; nam uis uenti contrudit et ipsa
Copia nimborum turba maiore coacta
Vrget <et> e supero premit ac facit effluere imbris.
Praeterea cum rarescunt quoque nubila uentis
Aut dissoluuntur, solis super icta calore,
515
Mittunt umorem pluuium stillantque, quasi igni
Cera super calido tabescens multa liquescat.
Sed uemens imber fit, ubi uementer utraque
Nubila ui cumulata premuntur et impete uenti.
At retinere diu pluuiae longumque morari
520
Consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
Atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
Insuper atque omni uulgo de parte feruntur,
Terraque cum fumans umorem tota redhalat.
Hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
525
Aduersa fulsit nimborum aspergine contra,
Tum color in nigris exsistit nubibus arci.
Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
Et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
Omnia, nix uenti grando gelidaeque pruinae
530
Et uis magna geli, magnum duramen aquarum,
Et mora quae fluuios passim refrenat auentis,
Perfacilest tamen haec reperire animoque uidere
Omnia quo pacto fiant quareue creentur,
Cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
535
Nunc age quae ratio terrai motibus exstet
Percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
Subter item ut supera uentosis undique plenam
Speluncis multosque lacus multasque lacunas
In gremio gerere et rupis deruptaque saxa;
540
Multaque sub tergo terrai flumina tecta
Voluere ui fluctus summersaque saxa putandumst.
Vndique enim similem esse sui res postulat ipsa.
His igitur rebus subiunctis suppositisque
Terra superne tremit magnis concussa ruinis,
545
Subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
Quippe cadunt toti montes magnoque repente
Concussu late disserpunt inde tremores.
Et merito, quoniam plaustri concussa tremescunt
Tecta uiam propter non magno pondere tota,
550
Nec minus exsultant †es dupuis† cumque uiai
Ferratos utrimque rotarum succutit orbis.
Fit quoque, ubi in magnas aquae uastasque lacunas
Gleba uetustate e terra prouoluitur ingens,
Vt iactetur aquae fluctu quoque terra uacillans;
555
Vt uas interdum non quit constare, nisi umor
Destitit in dubio fluctu iactarier intus.
Praeterea uentus cum per loca subcaua terrae
Collectus parte ex una procumbit et urget
Obnixus magnis speluncas uiribus altas,
560
Incumbit tellus quo uenti prona premit uis.
Tum supera terram quae sunt exstructa domorum
Ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
Inclinata minent in eandem prodita partem
Protractaeque trabes impendent ire paratae.
565
Et metuunt magni naturam credere mundi
Exitiale aliquod tempus clademque manere,
Cum uideant tantam terrarum incumbere molem!
Quod nisi respirent uenti, uis nulla refrenet
Res neque ab exitio possit reprehendere euntis.
570
Nunc quia respirant alternis inque grauescunt
Et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
Saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
Quam facit; inclinatur enim retroque recellit
Et recipit prolapsa suas in pondera sedis.
575
Hac igitur ratione uacillant omnia tecta,
Summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris,
Ventus ubi atque animae subito uis maxima quaedam
Aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
580
In loca se caua terrai coniecit ibique
Speluncas inter magnas fremit ante tumultu
Versabunda<que> portatur, post incita cum uis
Exagitata foras erumpitur et simul altam
Diffindens terram magnum concinnat hiatum.
585
In Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
In Peloponneso, quas exitus hic animai
Disturbat urbis et terrae motus obortus.
Multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
Motibus in terris et multae per mare pessum
590
Subsedere suis pariter cum ciuibus urbes.
Quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
Et fera uis uenti per crebra foramina terrae
Dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
Frigus uti nostros penitus cum uenit in artus,
595
Concutit inuitos cogens tremere atque mouere.
Ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
Tecta superne timent, metuunt inferne cauernas
Terrai ne dissoluat natura repente,
Neu distracta suum late dispandat hiatum
600
Atque suis confusa uelit complere ruinis.
Proinde licet quamuis caelum terramque reantur
Incorrupta fore aeternae mandata saluti;
Et tamen interdum praesens uis ipsa pericli
Subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
605
Ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
In barathrum rerumque sequatur prodita summa
Funditus et fiat mundi confusa ruina.
Principio mare mirantur non reddere maius
Naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
610
Omnia quo ueniant ex omni flumina parte.
Adde uagos imbris tempestatesque uolantis,
Omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
Adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
Guttai uix instar erunt unius adaugmen;
615
Quo minus est mirum mare non augescere magnum.
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
Quippe uidemus enim uestis umore madentis
Exsiccare suis radiis ardentibus solem:
At pelage multa et late substrata uidemus.
620
Proinde licet quamuis ex uno quoque loco sol
Vmoris paruam delibet ab aequore partem;
Largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
Tum porro uenti quoque magnam tollere partem
Vmoris possunt uerrentes aequora, uentis
625
Vna nocte uias quoniam persaepe uidemus
Siccari mollisque luti concrescere crustas.
Praeterea docui multum quoque tollere nubis
Vmorem magno conceptum ex aequore ponti
Et passim toto terrarum spargere in orbi,
630
Cum pluit in terris et uenti nubila portant.
Postremo quoniam raro cum corpore tellus
Est, et coniunctast, oras maris undique cingens,
Debet, ut in mare de terris uenit umor aquai,
In terras itidem manare ex aequore salso;
635
Percolatur enim uirus retroque remanat
Materies umoris et ad caput amnibus omnis
Confluit, inde super terras redit agmine dulci
Qua uia secta semel liquido pede detulit undas.
Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
640
Exspirent ignes interdum turbine tanto,
Expediam. neque enim mediocri clade coorta
Flammea tempestas Siculum dominata per agros
Finitimis ad se conuertit gentibus ora,
Fumida cum caeli scintillare omnia templa
645
Cernentes pauida complebant pectora cura,
Quid moliretur rerum natura nouarum.
Hisce tibi in rebus latest alteque uidendum
Et longe cunctas in partis dispiciendum,
Vt reminiscaris summam rerum esse profundam
650
Et uideas caelum summai totius unum
Quam sit paruula pars et quam multesima constet
Nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
Quod bene propositum si plane contueare
Ac uideas plane, mirari multa relinquas.
655
Numquis enim nostrum miratur siquis in artus
Accepit calido febrim feruore coortam
Aut alium quemuis morbi per membra dolorem?
Obturgescit enim subito pes, arripit acer
Saepe dolor dentis, oculos inuadit in ipsos,
660
Exsistit sacer ignis et urit corpore serpens
Quamcumque arripuit partem, repitque per artus,
Nimirum quia sunt multarum semina rerum,
Et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
Vnde queat uis immensi procrescere morbi.
665
Sic igitur toti caelo terraeque putandumst
Ex infinito satis omnia suppeditare,
Vnde repente queat tellus concussa moueri
Perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
Ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum.
670
Id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
Et tempestates pluuiae grauiore coortu
Sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
"At nimis est ingens incendi turbidus ardor."
Scilicet et fluuius, qui uisus maximus ei
675
Qui non ante aliquem maiorem uidit, et ingens
Arbor homoque uidetur, et omnia de genere omni
Maxima quae uidit quisque, haec ingentia fingit,
Cum tamen omnia cum caelo terraque marique
Nil sint ad summam summai totius omnem.
680
Nunc tamen illa modis quibus irritata repente
Flamma foras uastis Aetnae fornacibus efflet,
Expediam. primum totius subcaua montis
Est natura, fere silicum suffulta cauernis.
Omnibus est porro in speluncis uentus et aer.
685
Ventus enim fit, ubi est agitando percitus aer.
Hic ubi percaluit calefecitque omnia circum
Saxa furens, qua contingit, terramque, et ab ollis
Excussit calidum flammis uelocibus ignem,
Tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
690
Fert itaque ardorem longe longeque fauillam
Differt et crassa uoluit caligine fumum
Extruditque simul mirando pondere saxa;
Ne dubites quin haec animai turbida sit uis.
Praeterea magna ex parti mare montis ad eius
695
Radices frangit fluctus aestumque resorbet.
Ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
Perueniunt subter fauces. hac ire fatendumst
Et penetrare mari penitus res cogit aperto
Atque efflare foras ideoque extollere flammam
700
Saxaque subiectare et harenae tollere nimbos.
In summo sunt uertice enim crateres, ut ipsi
Nominitant; nos quod fauces perhibemus et ora.
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
Non satis est, uerum pluris, unde una tamen sit;
705
Corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
Conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
Conueniat leti, dicatur ut illius una.
Nam neque eum ferro nec frigore uincere possis
Interiisse neque a morbo neque forte ueneno,
710
Verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
Scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
Nilus in aestatem crescit campisque redundat
Vnicus in terris, Aegypti totius amnis.
Is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
715
Aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
Anni tempore eo qui etesiae esse feruntur,
Et contra fluuium flantes remorantur et undas
Cogentes sursus replent coguntque manere.
Nam dubio procul haec aduerso flabra feruntur
720
Flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur.
Ille ex aestifera parti uenit amnis ab austro,
Inter nigra uirum percocto saecla colore
Exoriens penitus media ab regione diei.
Est quoque uti possit magnus congestus harenae
725
Fluctibus aduersis oppilare ostia contra,
Cum mare permotum uentis ruit intus harenam;
Quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
Et procliuis item fiat minus impetus undis.
Fit quoque uti pluuiae forsan magis ad caput ei
730
Tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
Nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
Scilicet ad mediam regionem eiecta diei
Cum conuenerunt, ibi ad altos denique montis
Contrusae nubes coguntur uique premuntur.
735
Forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
Crescat, ubi in campos albas decedere ningues
Tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
Nunc age, Auerna tibi quae sint loca cumque lacusque
Expediam, quali natura praedita constent.
740
Principio, quod Auerna uocantur nomine, id ab re
Impositumst, quia sunt auibus contraria cunctis,
E regione ea quod loca cum uenere uolantes,
Remigi oblitae pennarum uela remittunt
Praecipitesque cadunt molli ceruice profusae
745
In terram, si forte ita fert natura locorum,
Aut in aquam, si forte lacus substratus Auernist.
Is locus est Cumas apud, acri sulpure montes
Oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti;
Est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
750
Vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
Quo numquam pennis appellunt corpora raucae
Cornices, non cum fumant altaria donis.
Vsque adeo fugitant non iras Palladis acris
Peruigili causa, Graium ut cecinere poetae,
755
Sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
In Syria quoque fertur item locus esse uideri,
Quadrupedes quoque quo simul ac uestigia primum
Intulerint, grauiter uis cogat concidere ipsa,
Manibus ut si sint diuis mactata repente.
760
Omnia quae naturali ratione geruntur,
Et quibus e fiant causis apparet origo;
Ianua ne †poteis† Orci regionibus esse
Credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
Ducere forte deos manis inferne reamur,
765
Naribus alipedes ut cerui saepe putantur
Ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
Quod procul a uera quam sit ratione repulsum
Percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
770
In terra cuiusque modi rerum esse figuras;
Multa, cibo quae sunt, uitalia, multaque, morbos
Incutere et mortem quae possint accelerare.
Et magis esse aliis alias animantibus aptas
Res ad uitai rationem ostendimus ante
775
Propter dissimilem naturam dissimilisque
Texturas inter sese primasque figuras.
Multa meant inimica per auris, multa per ipsas
Insinuant naris infesta atque aspera †tactu†,
Nec sunt multa parum tactu uitanda neque autem
780
Aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
Deinde uidere licet quam multae sint homini res
Acriter infesto sensu spurcaeque grauesque;
Arboribus primum certis grauis umbra tributa
Vsque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
785
Siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
Est etiam magnis Heliconis montibus arbor
Floris odore hominem taetro consueta necare.
Scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
Multa modis multis multarum semina rerum
790
Quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
Nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
Nidore offendit naris, consopit ibidem,
Concidere et spumas qui morbo mittere sueuit.
Castoreoque graui mulier sopita recumbit
795
Et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
Tempore eo si odoratast quo menstrua soluit.
Multaque praeterea languentia membra per artus
Soluunt atque animam labefactant sedibus intus.
Denique si calidis etiam cunctere lauabris
800
Plenior et fueris, solio feruentis aquai
Quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
Carbonumque grauis uis atque odor insinuatur
Quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante!
At cum membra domans percepit feruida febris,
805
Tum fit odor uini plagae mactabilis instar.
Nonne uides etiam terra quoque sulpur in ipsa
Gignier et taetro concrescere odore bitumen;
Denique ubi argenti uenas aurique sequuntur,
Terrai penitus scrutantes abdita ferro,
810
Qualis exspiret Scaptensula subter odores?
Quidue mali fit ut exhalent aurata metalla!
Quas hominum reddunt facies qualisque colores!
Nonne uides audisue perire in tempore paruo
Quam soleant et quam uitai copia desit,
815
Quos opere in tali cohibet uis magna necessis?
Hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
Exspiratque foras in apertum promptaque caeli.
Sic et Auerna loca alitibus summittere debent
Mortiferam uim, de terra quae surgit in auras,
820
Vt spatium caeli quadam de parte uenenet;
Quo simul ac primum pennis delata sit ales,
Impediatur ibi caeco correpta ueneno,
Vt cadat e regione loci, qua derigit aestus.
Quo cum corruit, hic eadem uis illius aestus
825
Reliquias uitae membris ex omnibus aufert.
Quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum.
Posterius fit uti, cum iam cecidere ueneni
In fontis ipsos, ibi sit quoque uita uomenda
Propterea quod magna mali fit copia circum.
830
Fit quoque ut interdum uis haec atque aestus Auerni
Aera, qui inter auis cumquest terramque locatus,
Discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
Cuius ubi e regione loci uenere uolantes,
Claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
835
Et conamen utrimque alarum proditur omne.
Hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
Scilicet in terram delabi pondere cogit
Natura, et uacuum prope iam per inane iacentes
Dispergunt animas per caulas corporis omnis.
840
Frigidior porro in puteis aestate fit umor,
Rarescit quia terra calore et semina siquae
Forte uaporis habet proprii, dimittit in auras.
Quo magis est igitur tellus effeta calore,
Fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
845
Frigore cum premitur porro omnis terra coitque
Et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
Exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
Frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
850
Hunc homines fontem nimis admirantur et acri
Sole putant subter terras feruescere raptim,
Nox ubi terribili terras caligine texit.
Quod nimis a uerast longe ratione remotum.
Quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
855
Non quierit calidum supera de reddere parte,
Cum superum lumen tanto feruore fruatur,
Qui queat hic subter tam crasso corpore terram
Percoquere umorem et calido satiare uapore?
Praesertim cum uix possit per saepta domorum
860
Insinuare suum radiis ardentibus aestum.
Quae ratiost igitur? nimirum terra magis quod
Rara tepet circum fontem quam cetera tellus
Multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
Hoc ubi roriferis terram nox obruit umbris,
865
Extemplo penitus frigescit terra coitque.
Hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit,
Exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
Quae calidum faciunt laticis tactum atque uaporem.
Inde ubi sol radiis terram dimouit obortus
870
Et rarefecit calido gliscente uapore,
Rursus in antiquas redeunt primordia sedis
Ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
Frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
Praeterea solis radiis iactatur aquai
875
Vmor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
Propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
Dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
Mittit et exsoluit glaciem nodosque relaxat.
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
880
Stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
Taedaque consimili ratione accensa per undas
Collucet, quocumque natans impellitur auris.
Nimirum quia sunt in aqua permulta uaporis
Semina de terraque necessest funditus ipsa
885
Ignis corpora per totum consurgere fontem
Et simul exspirare foras exireque in auras,
Non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons.
Praeterea dispersa foras erumpere cogit
Vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
890
Quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
Qui scatit et salsas circum se dimouet undas;
Et multis aliis praebet regionibus aequor
Vtilitatem opportunam sitientibus nautis,
Quod dulcis inter salsas interuomit undas.
895
Sic igitur per eum possunt erumpere fontem
Et scatere illa foras in stuppam semina; quae cum
Conueniunt aut in taedai corpore adhaerent,
Ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
Semina habent ignis stuppae taedaeque latentis.
900
Nonne uides etiam, nocturna ad lumina linum
Nuper ubi extinctum admoueas, accendier ante
Quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
Multaque praeterea prius ipso tacta uapore
Eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
905
Hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
Quod superest, agere incipiam quo foedere fiat
Naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
Quam Magneta uocant patrio de nomine Grai,
Magnetum quia fit patriis in finibus ortus.
910
Hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
Saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
Quinque etenim licet interdum plurisque uidere
Ordine demisso leuibus iactarier auris,
Vnus ubi ex uno dependet subter adhaerens
915
Ex alioque alius lapidis uim uinclaque noscit:
Vsque adeo permananter uis perualet eius.
Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
Ipsius rei rationem reddere possis,
Et nimium longis ambagibus est adeundum;
920
Quo magis attentas auris animumque reposco.
Principio omnibus ab rebus, quascumque uidemus,
Perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
Corpora quae feriant oculos uisumque lacessant.
Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
925
Frigus ut <a> fluuiis, calor ab sole, aestus ab undis
Aequoris exesor moerorum litora propter.
Nec uarii cessant sonitus manare per auris.
Denique in os salsi uenit umor saepe saporis,
Cum mare uersamur propter, dilutaque contra
930
Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
Vsque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
Fertur et in cunctas dimittitur undique partis
Nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper
935
Cernere odorari licet et sentire sonare.
Nunc omnes repetam quam raro corpore sint res
Commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
Quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
Noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
940
Qua de disserere aggredior, firmare necessest
Nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
Principio fit ut in speluncis saxa superna
Sudent umore et guttis manantibus stillent.
Manat item nobis e toto corpore sudor,
945
Crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
Diditur in uenas cibus omnis, auget alitque
Corporis extremas quoque partis unguiculosque.
Frigus item transire per aes calidumque uaporem
Sentimus, sentimus item transire per aurum
950
Atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
Denique per dissaepta domorum saxea uoces
Peruolitant, permanat odor frigusque uaporque
Ignis, qui ferri quoque uim penetrare sueuit,
Denique qua circum caeli lorica coercet,
955
Morbida uisque simul, cum extrinsecus insinuatur,
Et tempestates terra caeloque coortae,
In caelum terrasque remotae iure facessunt;
Quandoquidem nil est nisi raro corpore nexum.
Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
960
Corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
Atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
Principio terram sol excoquit et facit are,
At glaciem dissoluit et altis montibus altas
Exstructas<que> niues radiis tabescere cogit.
965
Denique cera liquefit in eius posta uapore.
Ignis item liquidum facit aes aurumque resoluit,
At coria et carnem trahit et conducit in unum.
Vmor aquae porro ferrum condurat ab igni,
At coria et carnem mollit durata calore.
970
Barbigeras oleaster eo iuuat usque capellas,
Effluat ambrosia quasi uero et nectare tinctus;
Qua nil est homini quod amarius frondeat esca.
Denique amaracinum fugitat sus et timet omne
Vnguentum; nam saetigeris subus acre uenenumst,
975
Quod nos interdum tamquam recreare uidetur.
At contra nobis caenum taeterrima cum sit
Spurcities, eadem subus haec iucunda uidetur,
Insatiabiliter toti ut uoluantur ibidem.
Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re
980
Aggredior quod dicendum prius esse uidetur.
Multa foramina cum uariis sint reddita rebus,
Dissimili inter se natura praedita debent
Esse et habere suam naturam quaeque uiasque.
Quippe etenim uarii sensus animantibus insunt,
985
Quorum quisque suam proprie rem percipit in se.
Nam penetrare alio sonitus alioque saporem
Cernimus e sucis, alio nidoris odores.
<>
<>
990
Praeterea manare aliud per saxa uidetur,
Atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
Argentoque foras aliud uitroque meare.
Nam fluere hac species, illac calor ire uidetur,
Atque aliis aliud citius transmittere eadem.
995
Scilicet id fieri cogit natura uiarum
Multimodis uarians, ut paulo ostendimus ante,
Propter dissimilem naturam textaque rerum.
Quapropter, bene ubi haec confirmata atque locata
Omnia constiterint nobis praeposta parata,
1000
Quod superest, facile hinc ratio reddetur et omnis
Causa patefiet quae ferri pelliciat uim.
Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
Semina siue aestum qui discutit aera plagis,
Inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
1005
Hoc ubi inanitur spatium multusque uacefit
In medio locus, extemplo primordia ferri
In uacuum prolapsa cadunt coniuncta; fit utqui
Anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
Nec res ulla magis primoribus ex elementis
1010
Indupedita suis arte conexa cohaeret
Quam ualidi ferri natura et frigidus horror.
Quo minus est mirum, quod ducitur ex elementis,
Corpora si nequeunt e ferro plura coorta
In uacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
1015
Quod facit, et sequitur, donec peruenit ad ipsum
Iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
Hoc fit idem cunctas in partis, unde uacefit
Cumque locus, siue e transuerso siue superne
Corpora continuo in uacuum uicina feruntur.
1020
Quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
Sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
Huc accedit item, quare queat id magis esse,
Haec quoque res adiumento, motusque iuuatur,
Quod, simul a fronte est anelli rarior aer
1025
Factus inanitusque locus magis ac uacuatus,
Continuo fit uti qui post est cumque locatus
Aer a tergo quasi prouehat atque propellat.
Semper enim circumpositus res uerberat aer;
Sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
1030
Parte quod ex una spatium uacat et capit in se.
Hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
Paruas ad partis subtiliter insinuatus
Trudit et impellit, quasi nauem uelaque uentus.
Denique res omnes debent in corpore habere
1035
Aera, quandoquidem raro sunt corpore et aer
Omnibus est rebus circumdatus appositusque.
Hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aer,
Sollicito motu semper iactatur eoque
Verberat anellum dubio procul et ciet intus;
1040
Scilicet ille eodem fertur quo praecipitauit
Iam semel et partem in uacuam conamina sumpsit.
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
Interdum, fugere atque sequi consueta uicissim.
Exsultare etiam Samothracia ferrea uidi
1045
Et ramenta simul ferri furere intus aenis
In scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset:
Vsque adeo fugere a saxo gestire uidetur.
Aere interposito discordia tanta creatur
Propterea quia nimirum prius aestus ubi aeris
1050
Praecepit ferrique uias possedit apertas,
Posterior lapidis uenit aestus et omnia plena
Inuenit in ferro neque habet qua tranet ut ante.
Cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
Ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
1055
Atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
Non ualet e lapide hoc alias impellere item res.
Pondere enim fretae partim stant; quod genus aurum;
Et partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
1060
Peruolet intactus, nequeunt impellier usquam;
Lignea materies in quo genere esse uidetur.
Interutrasque igitur ferri natura locata
Aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
Impellant ut eam Magnesia flumine saxa.
1065
Nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
Vt mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur
Quae memorare queam inter se singlariter apta.
Saxa uides primum sola colescere calce.
Glutine materies taurino iungitur una,
1070
Vt uitio uenae tabularum saepius hiscant
Quam laxare queant compages taurea uincla.
Vitigeni latices aquai fontibus audent
Misceri, cum pix nequeat grauis et leue oliuum.
Purpureusque color conchyli iungitur una
1075
Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
Non si Neptuni fluctu renouare operam des,
Non, mare si totum uelit eluere omnibus undis.
Denique non auro res aurum copulat una
Aerique <aes> plumbo fit uti iungatur ab albo?
1080
Cetera iam quam multa licet reperire? quid ergo?
Nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam,
Nec me tam multam hic operam consumere par est,
Sed breuiter paucis praestat comprendere multa.
Quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
1085
Vt caua conueniant plenis haec illius illa
Huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
Est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
Inter se quaedam possint coplata teneri;
Quod magis in lapide hoc fieri ferroque uidetur.
1090
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
Mortiferam possit cladem conflare coorta
Morbida uis hominum generi pecudumque cateruis,
Expediam. primum multarum semina rerum
Esse supra docui quae sint uitalia nobis,
1095
Et contra quae sint morbo mortique necessest
Multa uolare. ea cum casu sunt forte coorta
Et perturbarunt caelum, fit morbidus aer.
Atque ea uis omnis morborum pestilitasque
Aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
1100
Per caelum ueniunt, aut ipsa saepe coortae
De terra surgunt, ubi putorem umida nactast
Intempestiuis pluuiisque et solibus icta.
Nonne uides etiam caeli nouitate et aquarum
Temptari procul a patria quicumque domoque
1105
Adueniunt ideo quia longe discrepitant res?
Nam quid Brittannis caelum differre putamus,
Et quod in Aegypto est qua mundi claudicat axis,
Quidue quod in Ponto est differre, et Gadibus atque
Vsque ad nigra uirum percocto saecla colore?
1110
Quae cum quattuor inter se diuersa uidemus
Quattuor a uentis et caeli partibus esse,
Tum color et facies hominum distare uidentur
Largiter et morbi generatim saecla tenere.
Est elephas morbus qui propter flumina Nili
1115
Gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
Finibus. inde aliis alius locus est inimicus
Partibus ac membris: uarius concinnat id aer.
Proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
1120
Commouet atque aer inimicus serpere coepit,
Vt nebula ac nubes paulatim repit et omne
Qua graditur conturbat et immutare coactat,
Fit quoque ut, in nostrum cum uenit denique caelum,
Corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
1125
Haec igitur subito clades noua pestilitasque
Aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
Aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
Aut etiam suspensa manet uis aere in ipso
Et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
1130
Illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
Consimili ratione uenit bubus quoque saepe
Pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
Nec refert utrum nos in loca deueniamus
Nobis aduersa et caeli mutemus amictum,
1135
An caelum nobis ultro natura †corumptum†
Deferat aut aliquid quo non consueuimus uti,
Quod nos aduentu possit temptare recenti.
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
Finibus in Cecropis funestos reddidit agros
1140
Vastauitque uias, exhausit ciuibus urbem.
Nam penitus ueniens Aegypti finibus ortus,
Aera permensus multum camposque natantis,
Incubuit tandem populo Pandionis omni.
Inde cateruatim morbo mortique dabantur.
1145
Principio caput incensum feruore gerebant
Et duplices oculos suffusa luce rubentis.
Sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
Sanguine et ulceribus uocis uia saepta coibat
Atque animi interpres manabat lingua cruore
1150
Debilitata malis, motu grauis, aspera tactu.
Inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
Morbida uis in cor maestum confluxerat aegris,
Omnia tum uero uitai claustra lababant.
Spiritus ore foras taetrum uoluebat odorem,
1155
Rancida quo perolent proiecta cadauera ritu.
Atque animi prorsum uires totius <et> omne
Languebat corpus leti iam limine in ipso.
Intolerabilibusque malis erat anxius angor
Assidue comes et gemitu commixta querela.
1160
Singultusque frequens noctem per saepe diemque
Corripere assidue neruos et membra coactans
Dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
Nec nimio cuiquam posses ardore tueri
Corporis in summo summam feruescere partem,
1165
Sed potius tepidum manibus proponere tactum
Et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
Corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
Intima pars hominum uero flagrabat ad ossa,
Flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
1170
Nil adeo posses cuiquam leue tenueque membris
Vertere in utilitatem, at uentum et frigora semper
In fluuios partim gelidos ardentia morbo
Membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
Multi praecipites lymphis putealibus alte
1175
Inciderunt ipso uenientes ore patente:
Insedabiliter sitis arida, corpora mersans,
Aequabat multum paruis umoribus imbrem.
Nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
Corpora. mussabat tacito medicina timore,
1180
Quippe patentia cum totiens ardentia morbis
Lumina uersarent oculorum expertia somno.
Multaque praeterea mortis tum signa dabantur,
Perturbata animi mens in maerore metuque
Triste supercilium, furiosus uultus et acer,
1185
Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
Creber spiritus aut ingens raroque coortus,
Sudorisque madens per collum splendidus umor,
Tenuia sputa minuta, croci contacta colore
Salsaque, per fauces rauca uix edita tussi.
1190
In manibus uero nerui trahere et tremere artus
A pedibusque minutatim succedere frigus
Non dubitabat. item ad supremum denique tempus
Compressae nares, nasi primoris acumen
Tenue, cauati oculi, caua tempora, frigida pellis
1195
Duraque, in ore truci rictum, frons tenta tumebat.
Nec nimio rigida post artus morte iacebant.
Octauoque fere candenti lumine solis
Aut etiam nona reddebant lampade uitam.
Quorum siquis, ut est, uitarat funera leti,
1200
Vlceribus taetris et nigra proluuie alui
Posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
Aut etiam multus capitis cum saepe dolore
Corruptus sanguis expletis naribus ibat:
Huc hominis totae uires corpusque fluebat.
1205
Profluuium porro qui taetri sanguinis acre
Exierat, tamen in neruos huic morbus et artus
Ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
Et grauiter partim metuentes limina leti
Viuebant ferro priuati parte uirili,
1210
Et manibus sine nonnulli pedibusque manebant
In uita tamen, et perdebant lumina partim:
Vsque adeo mortis metus his incesserat acer.
Atque etiam quosdam cepere obliuia rerum
Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
1215
Multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
Corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
Aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
Nec tamen omnino temere illis solibus ulla
1220
Comparebat auis, nec tristia saecla ferarum
Exibant siluis. languebant pleraque morbo
Et moriebantur. cum primis fida canum uis
Strata uiis animam ponebat in omnibus aegre;
Extorquebat enim uitam uis morbida membris.
1225
Incomitata rapi certabant funera uasta.
Nec ratio remedi communis certa dabatur;
Nam quod ali dederat uitalis aeris auras
Voluere in ore licere et caeli templa tueri,
Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
1230
Illud in his rebus miserandum magnopere unum
Aerumnabile erat, quod ubi se quisque uidebat
Implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
Deficiens animo maesto cum corde iacebat,
Funera respectans animam amittebat ibidem.
1235
Quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
Ex aliis alios auidi contagia morbi,
Lanigeras tamquam pecudes et bucera saecla.
Idque uel in primis cumulabat funere funus.
Nam quicumque suos fugitabant uisere ad aegros,
1240
Vitai nimium cupidos mortisque timentis
Poenibat paulo post turpi morte malaque,
Desertos, opis expertis, incuria mactans.
Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
Atque labore, pudor quem tum cogebat obire
1245
Blandaque lassorum uox mixta uoce querelae.
Optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
Praeterea iam pastor et armentarius omnis
Et robustus item curui moderator aratri
Languebat, penitusque casa contrusa iacebant
1250
Corpora paupertate et morbo dedita morti.
Exanimis pueris super exanimata parentum
Corpora nonnumquam posses retroque uidere
Matribus et patribus natos super edere uitam.
Nec minimam partem ex agris is maeror in urbem
1255
Confluxit, languens quem contulit agricolarum
Copia conueniens ex omni morbida parte.
Omnia complebant loca tectaque; quo magis aestu
Confertos ita aceruatim mors accumulabat.
Multa siti prostrata uiam per proque uoluta
1260
Corpora silanos ad aquarum strata iacebant
Interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
Multaque per populi passim loca prompta uiasque
Languida semanimo cum corpore membra uideres
Horrida paedore et pannis cooperta perire
1265
Corporis inluuie, pelli super ossibus una,
Vlceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
Omnia denique sancta deum delubra replerat
Corporibus mors exanimis onerataque passim
Cuncta cadaueribus caelestum templa manebant,
1270
Hospitibus loca quae complerant aedituentes.
Nec iam religio diuum nec numina magni
Pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
Quo prius hic populus semper consuerat humari;
1275
Perturbatus enim totus trepidabat, et unus
Quisque suum pro re <compostum> maestus humabat.
Multaque <res> subita et paupertas horrida suasit.
Namque suos consanguineos aliena rogorum
Insuper exstructa ingenti clamore locabant
1280
Subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
Rixantes potius quam corpora desererentur;
Inque aliis alium, populum sepelire suorum
Certantes: lacrimis lassi luctuque redibant;
Inde bonam partem in lectum maerore dabantur.
1285
Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
Nec mors nec luctus temptaret tempore tali.