Lucretius de rerum natura 5

Testo base di riferimento: F. Mambrini, 2010

Cura dell'edizione digitale: F. Mambrini, 2010

Altre sezioni


Quis potis est dignum pollenti pectore carmen

Condere pro rerum maiestate hisque repertis?

Quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes

Pro meritis eius possit qui talia nobis

5

Pectore parta suo quaesita<que> praemia liquit?

Nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.

Nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,

Dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi,

Qui princeps uitae rationem inuenit eam quae

10

Nunc appellatur sapientia, quique per artem

Fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris

In tam tranquillo et tam clara luce locauit.

Confer enim diuina aliorum antiqua reperta.

Namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris

15

Vitigeni laticem mortalibus instituisse;

Cum tamen his posset sine rebus uita manere,

Vt fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis.

At bene non poterat sine puro pectore uiui;

Quo magis hic merito nobis deus esse uidetur,

20

Ex quo nunc etiam per magnas didita gentis

Dulcia permulcent animos solacia uitae.

Herculis antistare autem si facta putabis,

Longius a uera multo ratione ferere.

Quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus

25

Ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?

Denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis

Hydra uenenatis posset uallata colubris?

Quidue tripectora tergemini uis Geryonai

................

Tanto opere officerent nobis Stymphala colentes,

30

Et Diomedis equi spirantes naribus ignem

Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter?

Aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala,

Asper, acerba tuens, immani corpore serpens

Arboris amplexus stirpem quid denique obesset

35

Propter Atlanteum litus pelagique seuera,

Quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

Cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,

Si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?

Nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum

40

Nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est

Per nemora ac montis magnos siluasque profundas;

Quae loca uitandi plerumque est nostra potestas.

At nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis

Atque pericula tumst ingratis insinuandum?

45

Quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres

Sollicitum curae quantique perinde timores?

Quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas

Efficiunt clades? quid luxus desidiaeque?

Haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque

50

Expulerit dictis, non armis, nonne decebit

Hunc hominem numero diuum dignarier esse?

Cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis

Immortalibu' de diuis dare dicta suerit

Atque omnem rerum naturam pandere dictis.

55

Cuius ego ingressus uestigia dum rationes

Persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata

Foedere sint, in eo quam sit durare necessum

Nec ualidas ualeant aeui rescindere leges,

Quo genere in primis animi natura reperta est

60

Natiuo primum consistere corpore creta

Nec posse incolumis magnum durare per aeuum,

Sed simulacra solere in somnis fallere mentem,

Cernere cum uideamur eum quem uita reliquit,

Quod superest, nunc huc rationis detulit ordo,

65

Vt mihi mortali consistere corpore mundum

Natiuumque simul ratio reddunda sit esse;

Et quibus ille modis congressus materiai

Fundarit terram caelum mare sidera solem

Lunaique globum; tum quae tellure animantes

70

Exstiterint, et quae nullo sint tempore natae;

Quoue modo genus humanum uariante loquela

Coeperit inter se uesci per nomina rerum;

Et quibus ille modis diuum metus insinuarit

Pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur

75

Fana lacus lucos aras simulacraque diuum.

Praeterea solis cursus lunaeque meatus

Expediam qua ui flectat natura gubernans;

Ne forte haec inter caelum terramque reamur

Libera sponte sua cursus lustrare perennis

80

Morigera ad fruges augendas atque animantis,

Neue aliqua diuum uolui ratione putemus.

Nam bene qui didicere deos securum agere aeuum,

Si tamen interea mirantur qua ratione

Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis

85

Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,

Rursus in antiquas referuntur religiones

Et dominos acris asciscunt, omnia posse

Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,

Quid nequeat, finita potestas denique cuique

90

Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Quod superest, ne te in promissis plura moremur,

Principio maria ac terras caelumque tuere;

Quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,

Tris species tam dissimilis, tria talia texta,

95

Vna dies dabit exitio, multosque per annos

Sustentata ruet moles et machina mundi.

Nec me animi fallit quam res noua miraque menti

Accidat exitium caeli terraeque futurum,

Et quam difficile id mihi sit peruincere dictis;

100

Vt fit ubi insolitam rem apportes auribus ante

Nec tamen hanc possis oculorum subdere uisu

Nec iacere indu manus, uia qua munita fidei

Proxima fert humanum in pectus templaque mentis.

Sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res

105

Forsitan et grauiter terrarum motibus ortis

Omnia conquassari in paruo tempore cernes.

Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,

Et ratio potius quam res persuadeat ipsa

Succidere horrisono posse omnia uicta fragore.

110

Qua prius aggrediar quam de re fundere fata

Sanctius et multo certa ratione magis quam

Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,

Multa tibi expediam doctis solacia dictis;

Religione refrenatus ne forte rearis

115

Terras et solem et caelum, mare sidera lunam,

Corpore diuino debere aeterna manere,

Proptereaque putes ritu par esse Gigantum

Pendere eos poenas immani pro scelere omnis

Qui ratione sua disturbent moenia mundi

120

Praeclarumque uelint caeli restinguere solem

Immortalia mortali sermone notantes;

Quae procul usque adeo diuino a numine distent,

Inque deum numero quae sint indigna uideri,

Notitiam potius praebere ut posse putentur

125

Quid sit uitali motu sensuque remotum.

Quippe etenim non est, cum quouis corpore ut esse

Posse animi natura putetur consiliumque;

Sicut in aethere non arbor, non aequore salso

Nubes esse queunt neque pisces uiuere in aruis

130

Nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.

Certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.

Sic animi natura nequit sine corpore oriri

Sola neque a neruis et sanguine longius esse.

Quod si posset enim, multo prius ipsa animi uis

135

In capite aut umeris aut imis calcibus esse

Posset et innasci quauis in parte soleret,

Tandem in eodem homine atque in eodem uase manere.

Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum

Dispositumque uidetur ubi esse et crescere possit

140

Sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum

Totum posse extra corpus formamque animalem

Putribus in glebis terrarum aut solis <in> igni

Aut in aqua durare aut altis aetheris oris.

Haud igitur constant diuino praedita sensu,

145

Quandoquidem nequeunt uitaliter esse animata.

Illud item non est ut possis credere, sedis

Esse deum sanctas in mundi partibus ullis.

Tenuis enim natura deum longeque remota

Sensibus ab nostris animi uix mente uidetur

150

Quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,

Tactile nil nobis quod sit contingere debet.

Tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.

Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse

Dissimiles debent, tenues de corpore eorum;

155

Quae tibi posterius largo sermone probabo.

Dicere porro hominum causa uoluisse parare

Praeclaram mundi naturam proptereaque

Allaudabile opus diuum laudare decere

Aeternumque putare atque immortale futurum

160

Nec fas esse, deum quod sit ratione uetusta

Gentibus humanis fundatum perpetuo aeuo,

Sollicitare suis ulla ui ex sedibus umquam

Nec uerbis uexare et ab imo euertere summa,

Cetera de genere hoc affingere et addere, Memmi,

165

Desiperest. quid enim immortalibus atque beatis

Gratia nostra queat largirier emolumenti,

Vt nostra quicquam causa gerere aggrediantur?

Quidue noui potuit tanto post ante quietos

Illicere ut cuperent uitam mutare priorem?

170

Nam gaudere nouis rebus debere uidetur

Cui ueteres obsunt; sed cui nil accidit aegri

Tempore in anteacto, cum pulchre degeret aeuum,

Quid potuit nouitatis amorem accendere tali?

Quidue mali fuerat nobis non esse creatis?

175

An, credo, in tenebris uita ac maerore iacebat,

Donec diluxit rerum genitalis origo?

Natus enim debet quicumque est uelle manere

In uita, donec retinebit blanda uoluptas.

Qui numquam uero uitae gustauit amorem

180

Nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?

Exemplum porro gignundis rebus et ipsa

Notities diuis hominum unde est insita primum,

Quid uellent facere ut scirent animoque uiderent,

Quoue modost umquam uis cognita principiorum

185

Quidque inter sese permutato ordine possent,

Si non ipsa dedit specimen natura creandi?

Namque ita multa modis multis primordia rerum

Ex infinito iam tempore percita plagis

Ponderibusque suis consuerunt concita ferri

190

Omnimodisque coire atque omnia pertemptare,

Quaecumque inter se possent congressa creare,

Vt non sit mirum si in talis disposituras

Deciderunt quoque et in talis uenere meatus,

Qualibus haec rerum geritur nunc summa nouando.

195

Quod <si> iam rerum ignorem primordia quae sint,

Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

Nequaquam nobis diuinitus esse paratam

Naturam rerum: tanta stat praedita culpa.

200

Principio quantum caeli tegit impetus ingens,

Inde auide partem montes siluaeque ferarum

Possedere, tenent rupes uastaeque paludes

Et mare quod late terrarum distinet oras.

Inde duas porro prope partis feruidus ardor

205

Assiduusque geli casus mortalibus aufert.

Quod superest arui, tamen id natura sua ui

Sentibus obducat, ni uis humana resistat

Vitai causa ualido consueta bidenti

Ingemere et terram pressis proscindere aratris.

210

Si non fecundas uertentes uomere glebas

Terraique solum subigentes cimus ad ortus,

Sponte sua nequeant liquidas exsistere in auras;

Et tamen interdum magno quaesita labore

Cum iam per terras frondent atque omnia florent,

215

Aut nimiis torret feruoribus aetherius sol

Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae,

Flabraque uentorum uiolento turbine uexant.

Praeterea genus horriferum natura ferarum

Humanae genti infestum terraque marique

220

Cur alit atque auget? cur anni tempora morbos

Apportant? quare mors immatura uagatur?

Tum porro puer, ut saeuis proiectus ab undis

Nauita, nudus humi iacet, infans, indigus omni

Vitali auxilio, cum primum in luminis oras

225

Nixibus ex aluo matris natura profudit,

Vagituque locum lugubri complet, ut aequumst

Cui tantum in uita restet transire malorum.

At uariae crescunt pecudes armenta feraeque

Nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast

230

Almae nutricis blanda atque infracta loquela

Nec uarias quaerunt uestis pro tempore caeli,

Denique non armis opus est, non moenibus altis,

Qui sua tutentur, quando omnibus omnia large

Tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.

235

Principio quoniam terrai corpus et umor

Aurarumque leues animae calidique uapores,

E quibus haec rerum consistere summa uidetur,

Omnia natiuo ac mortali corpore constant,

Debet eodem omnis mundi natura putari.

240

Quippe etenim quorum partis et membra uidemus

Corpore natiuo ac mortalibus esse figuris,

Haec eadem ferme mortalia cernimus esse

Et natiua simul. quapropter maxima mundi

Cum uideam membra ac partis consumpta regigni,

245

Scire licet caeli quoque item terraeque fuisse

Principiale aliquod tempus clademque futuram.

Illud in his rebus ne corripuisse rearis

Me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi

Esse neque umorem dubitaui aurasque perire

250

Atque eadem gigni rursusque augescere dixi,

Principio pars terrai nonnulla, perusta

Solibus assiduis, multa pulsata pedum ui,

Pulueris exhalat nebulam nubisque uolantis

Quas ualidi toto dispergunt aere uenti.

255

Pars etiam glebarum ad diluuiem reuocatur

Imbribus et ripas radentia flumina rodunt.

Praeterea pro parte sua, quodcumque alit auget,

Redditur; et quoniam dubio procul esse uidetur

Omniparens eadem rerum commune sepulcrum,

260

Ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.

Quod superest, umore nouo mare flumina fontis

Semper abundare et latices manare perennis

Nil opus est uerbis: magnus decursus aquarum

Vndique declarat. sed primum quicquid aquai

265

Tollitur in summaque fit ut nil umor abundet,

Partim quod ualidi uerrentes aequora uenti

Diminuunt radiisque retexens aetherius sol,

Partim quod subter per terras diditur omnis.

Percolatur enim uirus retroque remanat

270

Materies umoris et ad caput amnibus omnis

Conuenit, inde super terras fluit agmine dulci

Qua uia secta semel liquido pede detulit undas.

Aera nunc igitur dicam qui corpore toto

Innumerabiliter priuas mutatur in horas.

275

Semper enim, quodcumque fluit de rebus, id omne

Aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra

Corpora retribuat rebus recreetque fluentis,

Omnia iam resoluta forent et in aera uersa.

Haud igitur cessat gigni de rebus et in res

280

Reccidere, assidue quoniam fluere omnia constat.

Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,

Irrigat assidue caelum candore recenti

Suppeditatque nouo confestim lumine lumen.

Nam primum quicquid fulgoris disperit ei,

285

Quocumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,

Quod simul ac primum nubes succedere soli

Coepere et radios inter quasi rumpere lucis,

Extemplo inferior pars horum disperit omnis

Terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;

290

Vt noscas splendore nouo res semper egere

Et primum iactum fulgoris quemque perire

Nec ratione alia res posse in sole uideri,

Perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.

Quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,

295

Lumina, pendentes lychni claraeque coruscis

Fulguribus pingues multa caligine taedae

Consimili properant ratione, ardore ministro,

Suppeditare nouum lumen, tremere ignibus instant,

Instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit.

300

Vsque adeo properanter ab omnibus ignibus ei

Exitium celeri celatur origine flammae.

Sic igitur solem lunam stellasque putandum

Ex alio atque alio lucem iactare subortu

Et primum quicquid flammarum perdere semper;

305

Inuiolabilia haec ne credas forte uigere.

Denique non lapides quoque uinci cernis ab aeuo,

Non altas turris ruere et putrescere saxa,

Non delubra deum simulacraque fessa fatisci,

Nec sanctum numen fati protollere finis

310

Posse neque aduersus naturae foedera niti?

Denique non monumenta uirum dilapsa uidemus,

Quaerere proporro sibi sene senescere credas

Non ruere auulsos silices a montibus altis

Nec ualidas aeui uiris perferre patique

315

Finiti? neque enim caderent auulsa repente,

Ex infinito quae tempore pertolerassent

Omnia tormenta aetatis priuata fragore.

Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omnem

Continet amplexu terram: si procreat ex se

320

Omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,

Totum natiuo ac mortali corpore constat.

Nam quodcumque alias ex se res auget alitque,

Deminui debet, recreari, cum recipit res.

Praeterea si nulla fuit genitalis origo

325

Terrarum et caeli semperque aeterna fuere,

Cur supera bellum Thebanum et funera Troiae

Non alias alii quoque res cecinere poetae?

Quo tot facta uirum totiens cecidere neque usquam

Aeternis famae monumentis insita florent?

330

Verum, ut opinor, habet nouitatem summa recensque

Naturast mundi neque pridem exordia cepit.

Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,

Nunc etiam augescunt; nunc addita nauigiis sunt

Multa, modo organici melicos peperere sonores.

335

Denique natura haec rerum ratioque repertast

Nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus

Nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.

Quod si forte fuisse antehac eadem omnia credis,

Sed periisse hominum torrenti saecla uapore,

340

Aut cecidisse urbis magno uexamine mundi,

Aut ex imbribus assiduis exisse rapaces

Per terras amnis atque oppida coperuisse,

Tanto quique magis uictus fateare necessest

Exitium quoque terrarum caelique futurum.

345

Nam cum res tantis morbis tantisque periclis

Temptarentur, ibi si tristior incubuisset

Causa, darent late cladem magnasque ruinas.

Nec ratione alia mortales esse uidemur,

Inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem

350

Atque illi quos a uita natura remouit.

Praeterea quaecumque manent aeterna necessust

Aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus

Nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas

Dissociare intus partis, ut materiai

355

Corpora sunt quorum naturam ostendimus ante,

Aut ideo durare aetatem posse per omnem,

Plagarum quia sunt expertia, sicut inane est

Quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,

Aut etiam quia nulla loci fit copia circum,

360

Quo quasi res possint discedere dissoluique,

Sicut summarum summa est aeterna, neque extra

Qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae

Possint incidere et ualida dissoluere plaga.

At neque, uti docui, solido cum corpore mundi

365

Naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,

Nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,

Ex infinito quae possint forte coorta

Corruere hanc rerum uiolento turbine summam

Aut aliam quamuis cladem importare pericli,

370

Nec porro natura loci spatiumque profundi

Deficit, exspergi quo possint moenia mundi,

Aut alia quauis possunt ui pulsa perire.

Haud igitur leti praeclusa est ianua caelo

Nec soli terraeque neque altis aequoris undis,

375

Sed patet immani et uasto respectat hiatu.

Quare etiam natiua necessumst confiteare

Haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,

Ex infinito iam tempore adhuc potuissent

Immensi ualidas aeui contemnere uiris.

380

Denique tantopere inter se cum maxima mundi

Pugnent membra, pio nequaquam concita bello,

Nonne uides aliquam longi certaminis ollis

Posse dari finem? uel cum sol et uapor omnis

Omnibus epotis umoribus exsuperarint:

385

Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur:

Tantum suppeditant amnes ultraque minantur

Omnia diluuiare ex alto gurgite ponti,

Nequiquam, quoniam uerrentes aequora uenti

Deminuunt radiisque retexens aetherius sol,

390

Et siccare prius confidunt omnia posse

Quam liquor incepti possit contingere finem.

Tantum spirantes aequo certamine bellum

Magnis <inter se> de rebus cernere certant,

Cum semel interea fuerit superantior ignis

395

Et semel, ut fama est, umor regnarit in aruis.

Ignis enim superauit et ambiens multa perussit,

Auia cum Phaethonta rapax uis solis equorum

Aethere raptauit toto terrasque per omnis.

At pater omnipotens ira tum percitus acri

400

Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu

Deturbauit equis in terram, solque cadenti

Obuius aeternam succepit lampada mundi

Disiectosque redegit equos iunxitque trementis,

Inde suum per iter recreauit cuncta gubernans,

405

Scilicet ut ueteres Graium cecinere poetae.

Quod procul a uera nimis est ratione repulsum.

Ignis enim superare potest ubi materiai

Ex infinito sunt corpora plura coorta;

Inde cadunt uires aliqua ratione reuictae,

410

Aut pereunt res exustae torrentibus auris.

Vmor item quondam coepit superare coortus,

Vt fama est, hominum uitas quando obruit undis.

Inde ubi uis aliqua ratione auersa recessit,

Ex infinito fuerat quaecumque coorta,

415

Constiterunt imbres et flumina uim minuerunt.

Sed quibus ille modis coniectus materiai

Fundarit terram et caelum pontique profunda,

Solis lunai cursus, ex ordine ponam.

Nam certe neque consilio primordia rerum

420

Ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt

Nec quos quaeque darent motus pepigere profecto,

Sed quia multa modis multis primordia rerum

Ex infinito iam tempore percita plagis

Ponderibusque suis consuerunt concita ferri

425

Omnimodisque coire atque omnia pertemptare,

Quaecumque inter se possent congressa creare,

Propterea fit uti magnum uulgata per aeuum

Omne genus coetus et motus experiundo

Tandem conueniant ea quae conuecta repente

430

Magnarum rerum fiunt exordia saepe,

Terrai maris et caeli generisque animantum.

Hic neque tum solis rota cerni lumine largo

Altiuolans poterat nec magni sidera mundi

Nec mare nec caelum nec denique terra neque aer

435

Nec similis nostris rebus res ulla uideri,

Sed noua tempestas quaedam molesque coorta

Omnigenis de principiis, discordia quorum

Interualla uias conexus pondera plagas

Concursus motus turbabat proelia miscens,

440

Propter dissimilis formas uariasque figuras

Quod non omnia sic poterant coniuncta manere

Nec motus inter sese dare conuenientis.

Diffugere inde loci partes coepere paresque

Cum paribus iungi res et discludere mundum

445

Membraque diuidere et magnas disponere partis,

Hoc est, a terris altum secernere caelum,

Et sorsum mare, uti secreto umore pateret,

Sorsus item puri secretique aetheris ignes.

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,

450

Propterea quod erant grauia et perplexa, coibant

In medio atque imas capiebant omnia sedis;

Quae quanto magis inter se perplexa coibant,

Tam magis expressere ea quae mare sidera solem

Lunamque efficerent et magni moenia mundi.

455

Omnia enim magis haec e leuibus atque rotundis

Seminibus multoque minoribu' sunt elementis

Quam tellus. ideo per rara foramina terrae

Partibus erumpens primus se sustulit aether

Ignifer et multos secum leuis abstulit ignis,

460

Non alia longe ratione ac saepe uidemus,

Aurea cum primum gemmantis rore per herbas

Matutina rubent radiati lumina solis

Exhalantque lacus nebulam fluuiique perennes,

Ipsaque ut interdum tellus fumare uidetur;

465

Omnia quae sursum cum conciliantur, in alto

Corpore concreto subtexunt nubila caelum.

Sic igitur tum se leuis ac diffusilis aether

Corpore concreto circumdatus undique <flexit>

Et late diffusus in omnis undique partis

470

Omnia sic auido complexu cetera saepsit.

Hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,

Interutrasque globi quorum uertuntur in auris;

Quae neque terra sibi asciuit nec maximus aether,

Quod neque tam fuerunt grauia ut depressa sederent,

475

Nec leuia ut possent per summas labier oras,

Et tamen interutrasque ita sunt ut corpora uiua

Versent et partes ut mundi totius exstent;

Quod genus in nobis quaedam licet in statione

Membra manere, tamen cum sint ea quae moueantur.

480

His igitur rebus retractis terra repente,

Maxima qua nunc se ponti plaga caerula tendit,

Succidit et salso suffudit gurgite fossas.

Inque dies quanto circum magis aetheris aestus

Et radii solis cogebant undique terram

485

Verberibus crebris extrema ad limina in artum,

In medio ut propulsa suo condensa coiret,

Tam magis expressus salsus de corpore sudor

Augebat mare manando camposque natantis,

Et tanto magis illa foras elapsa uolabant

490

Corpora multa uaporis et aeris altaque caeli

Densabant procul a terris fulgentia templa.

Sidebant campi, crescebant montibus altis

Ascensus; neque enim poterant subsidere saxa

Nec pariter tantundem omnes succumbere partes.

495

Sic igitur terrae concreto corpore pondus

Constitit atque omnis mundi quasi limus in imum

Confluxit grauis et subsedit funditus ut faex;

Inde mare inde aer inde aether ignifer ipse

Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta,

500

Et leuiora aliis alia, et liquidissimus aether

Atque leuissimus aerias super influit auras,

Nec liquidum corpus turbantibus aeris auris

Commiscet; sinit haec uiolentis omnia uerti

Turbinibus, sinit incertis turbare procellis,

505

Ipse suos ignis certo fert impete labens.

Nam modice fluere atque uno posse aethera nisu

Significat Pontos, mare certo quod fluit aestu

Vnum labendi conseruans usque tenorem.

Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.

510

Principio magnus caeli si uertitur orbis,

Ex utraque polum parti premere aera nobis

Dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;

Inde alium supra fluere atque intendere eodem

Quo uoluenda micant aeterni sidera mundi;

515

Aut alium subter, contra qui subuehat orbem,

Vt fluuios uersare rotas atque haustra uidemus.

Est etiam quoque uti possit caelum omne manere

In statione, tamen cum lucida signa ferantur;

Siue quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus

520

Quaerentesque uiam circum uersantur et ignes

Passim per caeli uoluunt summania templa;

Siue aliunde fluens alicunde extrinsecus aer

Versat agens ignis; siue ipsi serpere possunt

Quo cuiusque cibus uocat atque inuitat euntis,

525

Flammea per caelum pascentis corpora passim.

Nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum

Difficile est; sed quid possit fiatque per omne

In uariis mundis uaria ratione creatis,

Id doceo plurisque sequor disponere causas,

530

Motibus astrorum quae possint esse per omne;

E quibus una tamen sit et hic quoque causa necessest

Quae uegeat motum signis; sed quae sit earum

Praecipere haudquaquamst pedetemptim progredientis.

Terraque ut in media mundi regione quiescat,

535

Euanescere paulatim et decrescere pondus

Conuenit, atque aliam naturam subter habere

Ex ineunte aeuo coniunctam atque uniter aptam

Partibus aeriis mundi quibus insita uiuit.

Propterea non est oneri neque deprimit auras;

540

Vt sua cuique homini nullo sunt pondere membra

Nec caput est oneri collo nec denique totum

Corporis in pedibus pondus sentimus inesse;

At quaecumque foris ueniunt impostaque nobis

Pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.

545

Vsque adeo magni refert quid quaeque queat res.

Sic igitur tellus non est aliena repente

Allata atque auris aliunde obiecta alienis,

Sed pariter prima concepta ab origine mundi

Certaque pars eius, quasi nobis membra, uidentur.

550

Praeterea grandi tonitru concussa repente

Terra supra quae se sunt concutit omnia motu;

Quod facere haud ulla posset ratione, nisi esset

Partibus aeriis mundi caeloque reuincta.

Nam communibus inter se radicibus haerent

555

Ex ineunte aeuo coniuncta atque uniter apta.

Nonne uides etiam quam magno pondere nobis

Sustineat corpus tenuissima uis animai

Propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?

Denique iam saltu pernici tollere corpus

560

Quid potis est nisi uis animae quae membra gubernat?

Iamne uides quantum tenuis natura ualere

Possit, ubi est coniuncta graui cum corpore, ut aer

Coniunctus terris et nobis est animi uis?

Nec nimio solis maior rota nec minor ardor

565

Esse potest, nostris quam sensibus esse uidetur.

Nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt

Adicere et calidum membris afflare uaporem,

Nil illa his interuallis de corpore libant

Flammarum, nil ad speciem est contractior ignis.

570

Proinde, calor quoniam solis lumenque profusum

Perueniunt nostros ad sensus et loca mulcent,

Forma quoque hinc solis debet filumque uideri,

Nil adeo ut possis plus aut minus addere, uere.

<>

575

Lunaque siue notho fertur loca lumine lustrans

Siue suam proprio iactat de corpore lucem,

Quidquid id est, nilo fertur maiore figura

Quam, nostris oculis qua cernimus, esse uidetur.

Nam prius omnia, quae longe semota tuemur

580

Aera per multum, specie confusa uidentur

Quam minui filum. quapropter luna necessest,

Quandoquidem claram speciem certamque figuram

Praebet, ut est oris extremis cumque notata,

Quantaque quantast, hinc nobis uideatur in alto.

585

Postremo quoscumque uides hinc aetheris ignis;

Quandoquidem quoscumque in terris cernimus <ignis>,

Dum tremor <et> clarus, dum cernitur ardor eorum,

Perparuum quiddam interdum mutare uidentur

Alteram utram in partem filum, quo longius absunt:

590

Scire licet perquam pauxillo posse minores

Esse uel exigua maiores parte breuique.

Illud item non est mirandum, qua ratione

Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,

Quod maria ac terras omnis caelumque rigando

595

Compleat et calido perfundat cuncta uapore.

<>

Nam licet hinc mundi patefactum totius unum

Largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,

Ex omni mundo quia sic elementa uaporis

600

Vndique conueniunt et sic coniectus eorum

Confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.

Nonne uides etiam quam late paruus aquai

Prata riget fons interdum campisque redundet?

Est etiam quoque uti non magno solis ab igni

605

Aera percipiat calidis feruoribus ardor,

Opportunus ita est si forte et idoneus aer,

Vt queat accendi paruis ardoribus ictus;

Quod genus interdum segetes stipulamque uidemus

Accidere ex una scintilla incendia passim.

610

Forsitan et rosea sol alte lampade lucens

Possideat multum caecis feruoribus ignem

Circum se, nullo qui sit fulgore notatus,

Aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.

Nec ratio solis simplex <et> recta patescit,

615

Quo pacto aestiuis e partibus aegocerotis

Brumalis adeat flexus atque inde reuertens

Canceris ut uertat metas ad solstitialis,

Lunaque mensibus id spatium uideatur obire,

Annua sol in quo consumit tempora cursu.

620

Non, inquam, simplex his rebus reddita causast.

Nam fieri uel cum primis id posse uidetur,

Democriti quod sancta uiri sententia ponit,

Quanto quaeque magis sint terram sidera propter,

Tanto posse minus cum caeli turbine ferri.

625

Euanescere enim rapidas illius et acris

Imminui subter uiris, ideoque relinqui

Paulatim solem cum posterioribu' signis,

Inferior multo quod sit quam feruida signa.

Et magis hoc lunam: quanto demissior eius

630

Cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,

Tanto posse minus cum signis tendere cursum.

Flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur

Inferior quam sol, tanto magis omnia signa

Hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.

635

Propterea fit ut haec ad signum quodque reuerti

Mobilius uideatur, ad hanc quia signa reuisunt.

Fit quoque ut e mundi transuersis partibus aer

Alternis certo fluere alter tempore possit,

Qui queat aestiuis solem detrudere signis

640

Brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,

Et qui reiciat gelidis a frigoris umbris

Aestiferas usque in partis et feruida signa.

Et ratione pari lunam stellasque putandumst,

Quae uoluunt magnos in magnis orbibus annos,

645

Aeribus posse alternis e partibus ire.

Nonne uides etiam diuersis nubila uentis

Diuersas ire in partis inferna supernis?

Qui minus illa queant per magnos aetheris orbis

Aestibus inter se diuersis sidera ferri?

650

At nox obruit ingenti caligine terras,

Aut ubi de longo cursu sol ultima caeli

Impulit atque suos efflauit languidus ignis

Concussos itere et labefactos aere multo,

Aut quia sub terras cursum conuertere cogit

655

Vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.

Tempore item certo roseam Matuta per oras

Aetheris auroram differt et lumina pandit,

Aut quia sol idem, sub terras ille reuertens,

Anticipat caelum radiis accendere temptans,

660

Aut quia conueniunt ignes et semina multa

Confluere ardoris consuerunt tempore certo,

Quae faciunt solis noua semper lumina gigni;

Quod genus Idaeis fama est e montibus altis

Dispersos ignis orienti lumine cerni,

665

Inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.

Nec tamen illud in his rebus mirabile debet

Esse, quod haec ignis tam certo tempore possunt

Semina confluere et solis reparare nitorem.

Multa uidemus enim, certo quae tempore fiunt

670

Omnibus in rebus. florescunt tempore certo

Arbusta et certo dimittunt tempore florem.

Nec minus in certo dentis cadere imperat aetas

Tempore et impubem molli pubescere ueste

Et pariter mollem malis demittere barbam.

675

Fulmina postremo nix imbres nubila uenti

Non nimis incertis fiunt in partibus anni.

Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima

Atque ita res mundi cecidere ab origine prima,

Conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.

680

Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,

Et minui luces, cum sumant augmina noctes,

Aut quia sol idem sub terras atque superne

Imparibus currens anfractibus aetheris oras

Partit et in partis non aequas diuidit orbem,

685

Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit

Eius in aduersa tanto plus parte relatus,

Donec ad id signum caeli peruenit, ubi anni

Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.

Nam medio cursu flatus aquilonis et austri

690

Distinet aequato caelum discrimine metas

Propter signiferi posituram totius orbis,

Annua sol in quo concludit tempora serpens,

Obliquo terras et caelum lumine lustrans,

Vt ratio declarat eorum qui loca caeli

695

Omnia dispositis signis ornata notarunt.

Aut quia crassior est certis in partibus aer,

Sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis

Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus.

Propterea noctes hiberno tempore longae

700

Cessant, dum ueniat radiatum insigne diei.

Aut etiam, quia sic alternis partibus anni

Tardius et citius consuerunt confluere ignes

Qui faciunt solem certa de surgere parte,

Propterea fit uti uideantur dicere uerum.

0-1

................

705

Luna potest solis radiis percussa nitere.

Inque dies magis <id> lumen conuertere nobis

Ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,

Donique eum contra pleno bene lumine fulsit

Atque oriens obitus eius super edita uidit;

710

Inde minutatim retro quasi condere lumen

Debet item, quanto propius iam solis ad ignem

Labitur ex alia signorum parte per orbem;

Vt faciunt, lunam qui fingunt esse pilai

Consimilem cursusque uiam sub sole tenere.

715

Est etiam quare proprio cum lumine possit

Voluier et uarias splendoris reddere formas.

Corpus enim licet esse aliud quod fertur et una

Labitur omnimodis occursans officiensque

Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.

720

Versarique potest, globus ut, si forte, pilai

Dimidia ex parti candenti lumine tinctus,

Versandoque globum uariantis edere formas,

Donique eam partem, quaecumque est ignibus aucta,

Ad speciem uertit nobis oculosque patentis;

725

Inde minutatim retro contorquet et aufert

Luciferam partem glomeraminis atque pilai;

Vt Babylonica Chaldaeum doctrina refutans

Astrologorum artem contra conuincere tendit,

Proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque

730

Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.

Denique cur nequeat semper noua luna creari

Ordine formarum certo certisque figuris

Inque dies priuos aborisci quaeque creata

Atque alia illius reparari in parte locoque,

735

Difficilest ratione docere et uincere uerbis,

Ordine cum <possint> tam certo multa creari.

It uer et Venus, et Veneris praenuntius ante

Pennatus graditur, Zephyri uestigia propter

Flora quibus mater praespargens ante uiai

740

Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.

Inde loci sequitur calor aridus et comes una

Puluerulenta Ceres <et> etesia flabra aquilonum.

Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.

Inde aliae tempestates uentique sequuntur,

745

Altitonans Volturnus et auster fulmine pollens.

Tandem bruma niues affert pigrumque rigorem

Reddit; hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.

Quo minus est mirum si certo tempore luna

Gignitur et certo deletur tempore rursus,

750

Cum fieri possint tam certo tempore multa.

Solis item quoque defectus lunaeque latebras

Pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.

Nam cur luna queat terram secludere solis

Lumine et a terris altum caput obstruere ei,

755

Obiciens caecum radiis ardentibus orbem;

Tempore eodem aliud facere id non posse putetur

Corpus quod cassum labatur lumine semper?

Solque suos etiam dimittere languidus ignis

Tempore cur certo nequeat recreareque lumen,

760

Cum loca praeteriit flammis infesta per auras,

Quae faciunt ignis interstingui atque perire?

Et cur terra queat lunam spoliare uicissim

Lumine et oppressum solem super ipsa tenere,

Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras;

765

Tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae

Corpus uel supra solis perlabier orbem,

Quod radios interrumpat lumenque profusum?

Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,

Cur nequeat certa mundi languescere parte,

770

Dum loca luminibus propriis inimica per exit?

<>

Quod superest, quoniam magni per caerula mundi

Qua fieri quicquid posset ratione resolui,

Solis uti uarios cursus lunaeque meatus

775

Noscere possemus quae uis et causa cieret,

Quoue modo <possent> offecto lumine obire

Et neque opinantis tenebris obducere terras,

Cum quasi coniuent et aperto lumine rursum

Omnia conuisunt clara loca candida luce,

780

Nunc redeo ad mundi nouitatem et mollia terrae

Arua, nouo fetu quid primum in luminis oras

Tollere et incertis crerint committere uentis.

Principio genus herbarum uiridemque nitorem

Terra dedit circum collis camposque per omnis,

785

Florida fulserunt uiridanti prata colore,

Arboribusque datumst uariis exinde per auras

Crescendi magnum immissis certamen habenis.

Vt pluma atque pili primum saetaeque creantur

Quadrupedum membris et corpore pennipotentum,

790

Sic noua tum tellus herbas uirgultaque primum

Sustulit, inde loci mortalia saecla creauit

Multa modis multis uaria ratione coorta.

Nam neque de caelo cecidisse animalia possunt

Nec terrestria de salsis exisse lacunis.

795

Linquitur ut merito maternum nomen adepta

Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.

Multaque nunc etiam exsistunt animalia terris

Imbribus et calido solis concreta uapore;

Quo minus est mirum si tum sunt plura coorta

800

Et maiora, noua tellure atque aethere adulta.

Principio genus alituum uariaeque uolucres

Oua relinquebant exclusae tempore uerno,

Folliculos ut nunc teretes aestate cicadae

Linquunt sponte sua uictum uitamque petentes.

805

Tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.

Multus enim calor atque umor superabat in aruis.

Hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,

Crescebant uteri terram radicibus apti;

Quos ubi tempore maturo patefecerat aetas

810

Infantum fugiens umorem aurasque petessens,

Conuertebat ibi natura foramina terrae

Et sucum uenis cogebat fundere apertis

Consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque

Cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis

815

Impetus in mammas conuertitur ille alimenti.

Terra cibum pueris, uestem uapor, herba cubile

Praebebat multa et molli lanugine abundans.

At nouitas mundi nec frigora dura ciebat

Nec nimios aestus nec magnis uiribus auras.

820

Omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.

Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta

Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creauit

Humanum atque animal prope certo tempore fudit

Omne quod in magnis bacchatur montibu' passim,

825

Aeriasque simul uolucris uariantibu' formis.

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,

Destitit, ut mulier spatio defessa uetusto.

Mutat enim mundi naturam totius aetas

Ex alioque alius status excipere omnia debet,

830

Nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,

Omnia commutat natura et uertere cogit.

Namque aliud putrescit et aeuo debile languet,

Porro aliud succrescit et <e> contemptibus exit.

Sic igitur mundi naturam totius aetas

835

Mutat et ex alio terram status excipit alter,

Quod tulit ut nequeat, possit quod non tulit ante.

Multaque tum tellus etiam portenta creare

Conatast mira facie membrisque coorta,

Androgynem, interutrasque nec utrum, utrimque remotum,

840

Orba pedum partim, manuum uiduata uicissim,

Muta sine ore etiam, sine uultu caeca reperta,

Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,

Nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam

Nec uitare malum nec sumere quod foret usus.

845

Cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,

Nequiquam, quoniam natura absterruit auctum

Nec potuere cupitum aetatis tangere florem

Nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.

Multa uidemus enim rebus concurrere debere,

850

Vt propagando possint procudere saecla;

Pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus

Semina qua possint membris manare remissis;

Feminaque ut maribus coniungi possit, habere

Mutua qui mutent inter se gaudia uterque.

855

Multaque tum interiisse animantum saecla necessest

Nec potuisse propagando procudere prolem.

Nam quaecumque uides uesci uitalibus auris,

Aut dolus aut uirtus aut denique mobilitas est

Ex ineunte aeuo genus id tutata reseruans.

860

Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae

Commendata manent, tutelae tradita nostrae.

Principio genus acre leonum saeuaque saecla

Tutatast uirtus, uulpis dolus et fuga ceruos.

At leuisomna canum fido cum pectore corda

865

Et genus omne quod est ueterino semine partum

Lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla

Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.

Nam cupide fugere feras pacemque secuta

Sunt et larga suo sine pabula parta labore,

870

Quae damus utilitatis eorum praemia causa.

At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa

Sponte sua possent ut uiuere nec dare nobis

Vtilitatem aliquam quare pateremur eorum

Praesidio nostro pasci genus esseque tutum,

875

Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant

Indupedita suis fatalibus omnia uinclis,

Donec ad interitum genus id natura redegit.

Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo

Esse queunt duplici natura et corpore bino

880

Ex alienigenis membris compacta, potestas

Hinc illinc par, uis ut sat par esse potissit.

Id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde.

Principio circum tribus actis impiger annis

Floret equus, puer haudquaquam; nam saepe etiam nunc

885

Vbera mammarum in somnis lactantia quaeret.

Post ubi equum ualidae uires aetate senecta

Membraque deficiunt fugienti languida uita,

Tum demum puerili aeuo florente iuuentas

Occipit et molli uestit lanugine malas.

890

Ne forte ex homine et ueterino semine equorum

Confieri credas Centauros posse neque esse,

Aut rabidis canibus succinctas semimarinis

Corporibus Scyllas et cetera de genere horum,

Inter se quorum discordia membra uidemus;

895

Quae neque florescunt pariter nec robora sumunt

Corporibus neque proiciunt aetate senecta

Nec simili Venere ardescunt nec moribus unis

Conueniunt, neque sunt eadem iucunda per artus.

Quippe uidere licet pinguescere saepe cicuta

900

Barbigeras pecudes, homini quae est acre uenenum

Flamma quidem <uero> cum corpora fulua leonum

Tam soleat torrere atque urere quam genus omne

Visceris in terris quodcumque et sanguinis exstet,

Qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,

905

Prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera

Ore foras acrem flaret de corpore flammam?

Quare etiam tellure noua caeloque recenti

Talia qui fingit potuisse animalia gigni,

Nixus in hoc uno nouitatis nomine inani,

910

Multa licet simili ratione effutiat ore,

Aurea tum dicat per terras flumina uulgo

Fluxisse et gemmis florere arbusta suesse

Aut hominem tanto membrorum esse impete natum,

Trans maria alta pedum nisus ut ponere posset

915

Et manibus totum circum se uertere caelum.

Nam quod multa fuere in terris semina rerum

Tempore quo primum tellus animalia fudit,

Nil tamen est signi mixtas potuisse creari

Inter se pecudes compactaque membra animantum,

920

Propterea quia quae de terris nunc quoque abundant

Herbarum genera ac fruges arbustaque laeta

Non tamen inter se possunt complexa creari,

Sed res quaeque suo ritu procedit et omnes

Foedere naturae certo discrimina seruant.

925

At genus humanum multo fuit illud in aruis

Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,

Et maioribus et solidis magis ossibus intus

Fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis,

Nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur

930

Nec nouitate cibi nec labi corporis ulla.

Multaque per caelum solis uoluentia lustra

Vulgiuago uitam tractabant more ferarum.

Nec robustus erat curui moderator aratri

Quisquam, nec scibat ferro molirier arua

935

Nec noua defodere in terram uirgulta neque altis

Arboribus ueteres decidere falcibu' ramos.

Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat

Sponte sua, satis id placabat pectora donum.

Glandiferas inter curabant corpora quercus

940

Plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis

Arbita puniceo fieri matura colore,

Plurima tum tellus etiam maiora ferebat.

Multaque praeterea nouitas tum florida mundi

Pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.

945

At sedare sitim fluuii fontesque uocabant,

Vt nunc montibus e magnis decursus aquai

Claricitat late sitientia saecla ferarum.

Denique nota uagis siluestria templa tenebant

Nympharum, quibus e scibant umori' fluenta

950

Lubrica proluuie larga lauere umida saxa,

Vmida saxa, super uiridi stillantia musco,

Et partim plano scatere atque erumpere campo.

Necdum res igni scibant tractare neque uti

Pellibus et spoliis corpus uestire ferarum,

955

Sed nemora atque cauos montis siluasque colebant

Et frutices inter condebant squalida membra

Verbera uentorum uitare imbrisque coacti.

Nec commune bonum poterant spectare neque ullis

Moribus inter se scibant nec legibus uti.

960

Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat

Sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus.

Et Venus in siluis iungebat corpora amantum;

Conciliabat enim uel mutua quamque cupido

Vel uiolenta uiri uis atque impensa libido

965

Vel pretium, glandes atque arbita uel pira lecta.

Et manuum mira freti uirtute pedumque

Consectabantur siluestria saecla ferarum

Missilibus saxis et magno pondere clauae;

Multaque uincebant, uitabant pauca latebris;

970

Saetigerisque pares subus siluestria membra

Nuda dabant terrae nocturno tempore capti,

Circum se foliis ac frondibus inuoluentes.

Nec plangore diem magno solemque per agros

Quaerebant pauidi palantes noctis in umbris,

975

Sed taciti respectabant somnoque sepulti,

Dum rosea face sol inferret lumina caelo.

A paruis quod enim consuerant cernere semper

Alterno tenebras et lucem tempore gigni,

Non erat ut fieri posset mirarier umquam

980

Nec diffidere ne terras aeterna teneret

Nox in perpetuum detracto lumine solis.

Sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum

Infestam miseris faciebant saepe quietem.

Eiectique domo fugiebant saxea tecta

985

Spumigeri suis aduentu ualidique leonis

Atque intempesta cedebant nocte pauentes

Hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.

Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla

Dulcia linquebant lamentis lumina uitae.

990

Vnus enim tum quisque magis deprensus eorum

Pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus,

Et nemora ac montis gemitu siluasque replebat

Viua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.

At quos effugium seruarat corpore adeso,

995

Posterius tremulas super ulcera taetra tenentes

Palmas horriferis accibant uocibus Orcum,

Donique eos uita priuarant uermina saeua

Expertis opis, ignaros quid uulnera uellent.

At non multa uirum sub signis milia ducta

1000

Vna dies dabat exitio nec turbida ponti

Aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.

Sed temere incassum frustra mare saepe coortum

Saeuibat leuiterque minas ponebat inanis,

Nec poterat quemquam placidi pellacia ponti

1005

Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.

Improba nauigii ratio tum caeca iacebat.

Tum penuria deinde cibi languentia leto

Membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.

Illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum

1010

Vergebant, nunc dant <aliis> sollertius ipsi.

Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt,

Et mulier coniuncta uiro concessit in unum

0-2

................

Cognita sunt, prolemque ex se uidere creatam,

Tum genus humanum primum mollescere coepit.

1015

Ignis enim curauit ut alsia corpora frigus

Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,

Et Venus imminuit uiris puerique parentum

Blanditiis facile ingenium fregere superbum.

Tunc et amicitiem coeperunt iungere auentes

1020

Finitimi inter se nec laedere nec uiolari,

Et pueros commendarunt muliebreque saeclum,

Vocibus et gestu cum balbe significarent

Imbecillorum esse aequum misererier omnis.

Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,

1025

Sed bona magnaque pars seruabat foedera caste;

Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum

Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.

At uarios linguae sonitus natura subegit

Mittere et utilitas expressit nomina rerum,

1030

Non alia longe ratione atque ipsa uidetur

Protrahere ad gestum pueros infantia linguae,

Cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.

Sentit enim uis quisque suas quoad possit abuti.

Cornua nata prius uitulo quam frontibus exstent,

1035

Illis iratus petit atque infestus inurget.

At catuli pantherarum scymnique leonum

Vnguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,

Vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.

Alituum porro genus alis omne uidemus

1040

Fidere et a pinnis tremulum petere auxiliatum.

Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse

Rebus et inde homines didicisse uocabula prima,

Desiperest. nam cur hic posset cuncta notare

Vocibus et uarios sonitus emittere linguae,

1045

Tempore eodem alii facere id non quisse putentur?

Praeterea si non alii quoque uocibus usi

Inter se fuerant, unde insita notities est

Vtilitatis et unde data est huic prima potestas,

Quid uellet facere ut sciret animoque uideret?

1050

Cogere item pluris unus uictosque domare

Non poterat, rerum ut perdiscere nomina uellent.

Nec ratione docere ulla suadereque surdis,

Quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur

Nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris

1055

Vocis inauditos sonitus obtundere frustra.

Postremo quid in hac mirabile tantoperest re,

Si genus humanum, cui uox et lingua uigeret,

Pro uario sensu uaria res uoce notaret?

Cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum

1060

Dissimilis soleant uoces uariasque ciere,

Cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.

Quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.

Irritata canum cum primum magna Molossum

Mollia ricta fremunt duros nudantia dentis,

1065

Longe alio sonitu rabie restricta minantur,

Et cum iam latrant et uocibus omnia complent.

At catulos blande cum lingua lambere temptant

Aut ubi eos iactant pedibus morsuque petentes

Suspensis teneros imitantur dentibus haustus,

1070

Longe alio pacto gannitu uocis adulant,

Et cum deserti baubantur in aedibus aut cum

Plorantes fugiunt summisso corpore plagas.

Denique non hinnitus item differre uidetur,

Inter equas ubi equus florenti aetate iuuencus

1075

Pinnigeri saeuit calcaribus ictus amoris

Et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,

Et cum sic alias concussis artubus hinnit?

Postremo genus alituum uariaeque uolucres,

Accipitres atque ossifragae mergique marinis

1080

Fluctibus in salso uictum uitamque petentes,

Longe alias alio iaciunt in tempore uoces,

Et cum de uictu certant praedaque repugnant.

Et partim mutant cum tempestatibus una

Raucisonos cantus, cornicum ut saecla uetusta

1085

Coruorumque greges ubi aquam dicuntur et imbris

Poscere et interdum uentos aurasque uocare.

Ergo si uarii sensus animalia cogunt,

Muta tamen cum sint, uarias emittere uoces,

Quanto mortalis magis aequumst tum potuisse

1090

Dissimilis alia atque alia res uoce notare!

Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,

Fulmen detulit in terram mortalibus ignem

Primitus, inde omnis flammarum diditur ardor.

Multa uidemus enim caelestibus insita flammis

1095

Fulgere, cum caeli donauit plaga uapore.

Et ramosa tamen cum uentis pulsa uacillans

Aestuat in ramos incumbens arboris arbor,

Exprimitur ualidis extritus uiribus ignis,

Emicat interdum flammai feruidus ardor,

1100

Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.

Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.

Inde cibum coquere ac flammae mollire uapore

Sol docuit, quoniam mitescere multa uidebant

Verberibus radiorum atque aestu uicta per agros.

1105

Inque dies magis hi uictum uitamque priorem

Commutare nouis monstrabant rebus et igni

Ingenio qui praestabant et corde uigebant.

Condere coeperunt urbis arcemque locare

Praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,

1110

Et pecus atque agros diuisere atque dedere

Pro facie cuiusque et uiribus ingenioque;

Nam facies multum ualuit uiresque uigebant.

Posterius res inuentast aurumque repertum,

Quod facile et ualidis et pulchris dempsit honorem;

1115

Diuitioris enim sectam plerumque sequuntur

Quamlibet et fortes et pulchro corpore creti.

Quod siquis uera uitam ratione gubernet,

Diuitiae grandes homini sunt uiuere parce

Aequo animo; neque enim est umquam penuria parui.

1120

At claros homines uoluerunt se atque potentis,

Vt fundamento stabili fortuna maneret

Et placidam possent opulenti degere uitam,

Nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem

Certantes iter infestum fecere uiai,

1125

Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos

Inuidia interdum contemptim in Tartara taetra;

Inuidia quoniam, ceu fulmine, summa uaporant

Plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque,

Vt satius multo iam sit parere quietum

1130

Quam regere imperio res uelle et regna tenere.

Proinde sine incassum defessi sanguine sudent,

Angustum per iter luctantes ambitionis;

Quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque

Res ex auditis potius quam sensibus ipsis,

1135

Nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.

Ergo regibus occisis subuersa iacebat

Pristina maiestas soliorum et sceptra superba,

Et capitis summi praeclarum insigne cruentum

Sub pedibus uulgi magnum lugebat honorem;

1140

Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.

Res itaque ad summam faecem turbasque redibat,

Imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.

Inde magistratum partim docuere creare

Iuraque constituere, ut uellent legibus uti.

1145

Nam genus humanum, defessum ui colere aeuum,

Ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum

Sponte sua cecidit sub leges artaque iura.

Acrius ex ira quod enim se quisque parabat

Vlcisci quam nunc concessumst legibus aequis,

1150

Hanc ob rem est homines pertaesum ui colere aeuum.

Inde metus maculat poenarum praemia uitae.

Circumretit enim uis atque iniuria quemque

Atque, unde exortast, ad eum plerumque reuertit,

Nec facilest placidam ac pacatam degere uitam

1155

Qui uiolat factis communia foedera pacis.

Etsi fallit enim diuum genus humanumque,

Perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;

Quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes

Aut morbo delirantes protraxe ferantur

1160

Et celata <diu> in medium peccata dedisse.

Nunc quae causa deum per magnas numina gentis

Peruulgarit et ararum compleuerit urbis

Suscipiendaque curarit sollemnia sacra,

Quae nunc in magnis florent sacra rebu' locisque,

1165

Vnde etiam nunc est mortalibus insitus horror

Qui delubra deum noua toto suscitat orbi

Terrarum et festis cogit celebrare diebus,

Non ita difficilest rationem reddere uerbis.

Quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla

1170

Egregias animo facies uigilante uidebant

Et magis in somnis mirando corporis auctu.

His igitur sensum tribuebant propterea quod

Membra mouere uidebantur uocesque superbas

Mittere pro facie praeclara et uiribus amplis.

1175

Aeternamque dabant uitam, quia semper eorum

Suppeditabatur facies et forma manebat,

Et tamen omnino quod tantis uiribus auctos

Non temere ulla ui conuinci posse putabant.

Fortunisque ideo longe praestare putabant,

1180

Quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum,

Et simul in somnis quia multa et mira uidebant

Efficere et nullum capere ipsos inde laborem.

Praeterea caeli rationes ordine certo

Et uaria annorum cernebant tempora uerti

1185

Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.

Ergo perfugium sibi habebant omnia diuis

Tradere et illorum nutu facere omnia flecti.

In caeloque deum sedis et templa locarunt,

Per caelum uolui quia nox et luna uidetur,

1190

Luna dies et nox et noctis signa seuera

Noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes,

Nubila sol imbres nix uenti fulmina grando

Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.

O genus infelix humanum, talia diuis

1195

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!

Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis

Vulnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!

Nec pietas ullast uelatum saepe uideri

Vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras

1200

Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas

Ante deum delubra nec aras sanguine multo

Spargere quadrupedum nec uotis nectere uota,

Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

Nam cum suspicimus magni caelestia mundi

1205

Templa super stellisque micantibus aethera fixum,

Et uenit in mentem solis lunaeque uiarum,

Tunc aliis oppressa malis in pectora cura

Illa quoque expergefactum caput erigere infit,

Nequae forte deum nobis immensa potestas

1210

Sit, uario motu quae candida sidera uerset.

Temptat enim dubiam mentem rationis egestas,

Ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,

Et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi

Solliciti motus hunc possint ferre laborem,

1215

An diuinitus aeterna donata salute

Perpetuo possint aeui labentia tractu

Immensi ualidas aeui contemnere uiris.

Praeterea cui non animus formidine diuum

Contrahitur, cui non correpunt membra pauore,

1220

Fulminis horribili cum plaga torrida tellus

Contremit et magnum percurrunt murmura caelum?

Non populi gentesque tremunt, regesque superbi

Corripiunt diuum percussi membra timore,

Nequid ob admissum foede dictumue superbe

1225

Poenarum graue sit soluendi tempus adactum?

Summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti

Induperatorem classis super aequora uerrit

Cum ualidis pariter legionibus atque elephantis,

Non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit

1230

Ventorum pauidus paces animasque secundas,

Nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe

Correptus nilo fertur minus ad uada leti?

Vsque adeo res humanas uis abdita quaedam

Obterit et pulchros fascis saeuasque securis

1235

Proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur.

Denique sub pedibus tellus cum tota uacillat

Concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,

Quid mirum si se temnunt mortalia saecla

Atque potestates magnas mirasque relinquunt

1240

In rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent?

Quod superest, aes atque aurum ferrumque repertumst

Et simul argenti pondus plumbique potestas,

Ignis ubi ingentis siluas ardore cremarat

Montibus in magnis, seu caeli fulmine misso,

1245

Siue quod inter se bellum siluestre gerentes

Hostibus intulerant ignem formidinis ergo,

Siue quod inducti terrae bonitate uolebant

Pandere agros pinguis et pascua reddere rura,

Siue feras interficere et ditescere praeda.

1250

Nam fouea atque igni prius est uenarier ortum

Quam saepire plagis saltum canibusque ciere.

Quidquid id est, quacumque e causa flammeus ardor

Horribili sonitu siluas exederat altis

A radicibus et terram percoxerat igni,

1255

Manabat uenis feruentibus in loca terrae

Concaua conueniens argenti riuus et auri,

Aeris item et plumbi. quae cum concreta uidebant

Posterius claro in terra splendere colore,

Tollebant nitido capti leuique lepore,

1260

Et simili formata uidebant esse figura

Atque lacunarum fuerant uestigia cuique.

Tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore

Quamlibet in formam et faciem decurrere rerum

Et prorsum quamuis in acuta ac tenuia posse

1265

Mucronum duci fastigia procudendo,

Vt sibi tela parent, siluasque ut caedere possint

Materiemque dolare et leuia radere tigna

Et terebrare etiam ac pertundere perque forare.

Nec minus argento facere haec auroque parabant

1270

Quam ualidi primum uiolentis uiribus aeris,

Nequiquam, quoniam cedebat uicta potestas,

Nec poterant pariter durum sufferre laborem.

Nam fuit in pretio magis <aes> aurumque iacebat

Propter inutilitatem hebeti mucrone retusum.

1275

Nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.

Sic uoluenda aetas commutat tempora rerum.

Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;

Porro aliud succedit et <e> contemptibus exit

Inque dies magis appetitur floretque repertum

1280

Laudibus et miro est mortalis inter honore.

Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta

Sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.

Arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt

Et lapides et item siluarum fragmina rami,

1285

Et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum.

Posterius ferri uis est aerisque reperta.

Et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,

Quo facilis magis est natura et copia maior.

Aere solum terrae tractabant, aereque belli

1290

Miscebant fluctus et uulnera uasta serebant

Et pecus atque agros adimebant. nam facile ollis

Omnia cedebant armatis nuda et inerma.

Inde minutatim processit ferreus ensis

Versaque in opprobrium species est falcis aenae,

1295

Et ferro coepere solum proscindere terrae

Exaequataque sunt creperi certamina belli.

Et prius est armatum in equi conscendere costas

Et moderarier hunc frenis dextraque uigere

Quam biiugo curru belli temptare pericla.

1300

Et biiugos prius est quam bis coniungere binos

Et quam falciferos armatum escendere currus.

Inde boues lucas turrito corpore, taetras,

Anguimanus, belli docuerunt uulnera Poeni

Sufferre et magnas Martis turbare cateruas.

1305

Sic alid ex alio peperit discordia tristis,

Horribile humanis quod gentibus esset in armis,

Inque dies belli terroribus addidit augmen.

Temptarunt etiam tauros in moenere belli

Expertique sues saeuos sunt mittere in hostis.

1310

Et ualidos partim prae se misere leones

Cum doctoribus armatis saeuisque magistris

Qui moderarier his possent uinclisque tenere,

Nequiquam, quoniam permixta caede calentes

Turbabant saeui nullo discrimine turmas,

1315

Terrificas capitum quatientes undique cristas,

Nec poterant equites fremitu perterrita equorum

Pectora mulcere et frenis conuertere in hostis.

Irritata leae iaciebant corpora saltu

Vndique et aduersum uenientibus ora petebant

1320

Et nec opinantis a tergo deripiebant

Deplexaeque dabant in terram uulnere uictos,

Morsibus affixae ualidis atque unguibus uncis.

Iactabantque suos tauri pedibusque terebant

Et latera ac uentris hauribant subter equorum

1325

Cornibus et terram minitanti mente ruebant.

Et ualidis socios caedebant dentibus apri

Tela infracta suo tingentes sanguine saeui,

<>

Permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.

1330

Nam transuersa feros exibant dentis adactus

Iumenta aut pedibus uentos erecta petebant,

Nequiquam, quoniam ab neruis succisa uideres

Concidere atque graui terram consternere casu.

Siquos ante domi domitos satis esse putabant,

1335

Efferuescere cernebant in rebus agundis

Vulneribus clamore fuga terrore tumultu,

Nec poterant ullam partem redducere eorum;

Diffugiebat enim uarium genus omne ferarum;

Vt nunc saepe boues lucae ferro male mactae

1340

Diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.

Si fuit ut facerent. sed uix adducor ut, ante

Quam commune malum fieret foedumque, futurum

Non quierint animo praesentire atque uidere;

Et magis id possis factum contendere in omni,

1345

In uariis mundis uaria ratione creatis,

Quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.

Sed facere id non tam uincendi spe uoluerunt,

Quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,

Qui numero diffidebant armisque uacabant.

1350

Nexilis ante fuit uestis quam textile tegmen.

Textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,

Nec ratione alia possunt tam leuia gigni

Insilia ac fusi radii scapique sonantes.

Et facere ante uiros lanam natura coegit

1355

Quam muliebre genus; nam longe praestat in arte

Et sollertius est multo genus omne uirile;

Agricolae donec uitio uertere seueri,

Vt muliebribus id manibus concedere uellent

Atque ipsi pariter durum sufferre laborem

1360

Atque opere in duro durarent membra manusque.

At specimen sationis et insitionis origo

Ipsa fuit rerum primum natura creatrix,

Arboribus quoniam bacae glandesque caducae

Tempestiua dabant pullorum examina subter;

1365

Vnde etiam libitumst stirpis committere ramis

Et noua defodere in terram uirgulta per agros.

Inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli

Temptabant fructusque feros mansuescere terra

Cernebant indulgendo blandeque colendo.

1370

Inque dies magis in montem succedere siluas

Cogebant infraque locum concedere cultis,

Prata lacus riuos segetes uinetaque laeta

Collibus et campis ut haberent, atque olearum

Caerula distinguens inter plaga currere posset

1375

Per tumulos et conuallis camposque profusa;

Vt nunc esse uides uario distincta lepore

Omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant

Arbustisque tenent felicibus obsita circum.

At liquidas auium uoces imitarier ore

1380

Ante fuit multo quam leuia carmina cantu

Concelebrare homines possent aurisque iuuare.

Et zephyri, caua per calamorum, sibila primum

Agrestis docuere cauas inflare cicutas.

Inde minutatim dulcis didicere querelas,

1385

Tibia quas fundit digitis pulsata canentum,

Auia per nemora ac siluas saltusque reperta,

Per loca pastorum deserta atque otia dia.

<>

<>

1390

Haec animos ollis mulcebant atque iuuabant

Cum satiati cibi; nam tum sunt omnia cordi.

Saepe itaque inter se prostrati in gramine molli

Propter aquae riuum sub ramis arboris altae

Non magnis opibus iucunde corpora habebant,

1395

Praesertim cum tempestas ridebat et anni

Tempora pingebant uiridantis floribus herbas.

Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni

Consuerant. agrestis enim tum musa uigebat;

Tum caput atque umeros plexis redimire coronis

1400

Floribus et foliis lasciuia laeta monebat,

Atque extra numerum procedere membra mouentis

Duriter et duro terram pede pellere matrem;

Vnde oriebantur risus dulcesque cachinni,

Omnia quod noua tum magis haec et mira uigebant.

1405

Et uigilantibus hinc aderant solacia somno,

Ducere multimodis uoces et flectere cantus

Et supera calamos unco percurrere labro;

Vnde etiam uigiles nunc haec accepta tuentur

Et numerum seruare genus didicere, neque hilo

1410

Maiorem interea capiunt dulcedini' fructum

Quam siluestre genus capiebat terrigenarum.

Nam quod adest praesto, nisi quid cognouimus ante

Suauius, in primis placet et pollere uidetur,

Posteriorque fere melior res illa reperta

1415

Perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.

Sic odium coepit glandis, sic illa relicta

Strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.

Pellis item cecidit uestis contempta ferinae;

Quam reor inuidia tali tunc esse repertam,

1420

Vt letum insidiis qui gessit primus obiret,

Et tamen inter eos distractam sanguine multo

Disperiisse neque in fructum conuertere quisse.

Tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis

Exercent hominum uitam belloque fatigant;

1425

Quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.

Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat

Terrigenas; at nos nil laedit ueste carere

Purpurea atque auro signisque ingentibus apta,

Dum plebeia tamen sit quae defendere possit.

1430

Ergo hominum genus incassum frustraque laborat

Semper et <in> curis consumit inanibus aeuum,

Nimirum quia non cognouit quae sit habendi

Finis et omnino quoad crescat uera uoluptas.

Idque minutatim uitam prouexit in altum

1435

Et belli magnos commouit funditus aestus.

At uigiles mundi magnum uersatile templum

Sol et luna suo lustrantes lumine circum

Perdocuere homines annorum tempora uerti

Et certa ratione geri rem atque ordine certo.

1440

Iam ualidis saepti degebant turribus aeuum

Et diuisa colebatur discretaque tellus;

Tum mare ueliuolis florebat †propter odores

Auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,

Carminibus cum res gestas coepere poetae

1445

Tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta.

Propterea quid sit prius actum respicere aetas

Nostra nequit, nisi qua ratio uestigia monstrat.

Nauigia atque agri culturas moenia leges

Arma uias uestis <et> cetera de genere horum,

1450

Praemia, delicias quoque uitae funditus omnis,

Carmina picturas et daedala signa polita,

Vsus et impigrae simul experientia mentis

Paulatim docuit pedetemptim progredientis.

Sic unumquicquid paulatim protrahit aetas

1455

In medium ratioque in luminis erigit oras.

Namque alid ex alio clarescere corde uidebant,

Artibus ad summum donec uenere cacumen.

2

maiestate hisque Marullus

maiestatis atque O Q [P]