Lucretius de rerum natura 4

Reference basis text: F. Mambrini, 2010

Editing of the digital edition: F. Mambrini, 2010

Other sections


Auia Pieridum peragro loca nullius ante

Trita solo. iuuat integros accedere fontis

Atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores

Insignemque meo capiti petere inde coronam

5

Vnde prius nulli uelarint tempora musae;

Primum quod magnis doceo de rebus et artis

Religionum animum nodis exsoluere pergo,

Deinde quod obscura de re tam lucida pango

Carmina, musaeo contingens cuncta lepore.

10

Id quoque enim non ab nulla ratione uidetur.

Nam ueluti pueris absinthia taetra medentes

Cum dare conantur, prius oras pocula circum

Contingunt mellis dulci flauoque liquore,

Vt puerorum aetas improuida ludificetur

15

Labrorum tenus, interea perpotet amarum

Absinthi laticem deceptaque non capiatur,

Sed potius tali pacto recreata ualescat,

Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur

Tristior esse quibus non est tractata, retroque

20

Vulgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti

Carmine Pierio rationem exponere nostram

Et quasi musaeo dulci contingere melle,

Si tibi forte animum tali ratione tenere

Versibus in nostris possem, dum percipis omnem

25

Naturam rerum ac persentis utilitatem.

Atque animi quoniam docui natura quid esset

Et quibus e rebus cum corpore compta uigeret

Quoue modo distracta rediret in ordia prima,

Nunc agere incipiam tibi, quod uementer ad has res

30

Attinet, esse ea quae rerum simulacra uocamus;

Quae, quasi membranae summo de corpore rerum

Dereptae, uolitant ultroque citroque per auras,

Atque eadem nobis uigilantibus obuia mentis

Terrificant atque in somnis, cum saepe figuras

35

Contuimur miras simulacraque luce carentum,

Quae nos horrifice languentis saepe sopore

Excierunt, ne forte animas Acherunte reamur

Effugere aut umbras inter uiuos uolitare

Neue aliquid nostri post mortem posse relinqui,

40

Cum corpus simul atque animi natura perempta

In sua discessum dederint primordia quaeque.

Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras

Mittier ab rebus summo de cortice eorum;

Id licet hinc quamuis hebeti cognoscere corde.

45

Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum

Qualia sint et quam uariis distantia formis

Sponte sua uolitent aeterno percita motu,

Quoque modo possit res ex his quaeque creari,

Nunc agere incipiam tibi, quod uementer ad has res

50

Attinet, esse ea quae rerum simulacra uocamus,

Quae quasi membranae uel cortex nominitandast,

Quod speciem ac formam similem gerit eius imago

Cuiuscumque cluet de corpore fusa uagari.

Principio quoniam mittunt in rebus apertis

55

Corpora res multae, partim diffusa solute,

Robora ceu fumum mittunt ignesque uaporem,

Et partim contexta magis condensaque, ut olim

Cum teretes ponunt tunicas aestate cicadae,

Et uituli cum membranas de corpore summo

60

Nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens

Exuit in spinis uestem; nam saepe uidemus

Illorum spoliis uepris uolitantibus auctas.

Quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago

Ab rebus mitti summo de corpore rerum.

65

Nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant

Quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas;

Praesertim cum sint in summis corpora rebus

Multa minuta, iaci quae possint ordine eodem

Quo fuerint et formai seruare figuram,

70

Et multo citius, quanto minus indupediri

Pauca queunt et <quae> sunt prima fronte locata.

Nam certe iacere ac largiri multa uidemus,

Non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,

Verum de summis ipsum quoque saepe colorem.

75

Et uulgo faciunt id lutea russaque uela

Et ferrugina, cum magnis intenta theatris

Per malos uulgata trabesque trementia flutant.

Namque ibi consessum caueai subter et omnem

Scaenai speciem, †patrum matrumque deorum†

80

Inficiunt coguntque suo fluitare colore.

Et quanto circum mage sunt inclusa theatri

Moenia, tam magis haec intus perfusa lepore

Omnia corrident correpta luce diei.

Ergo lintea de summo cum corpore fucum

85

Mittunt, effigias quoque debent mittere tenuis

Res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.

Sunt igitur iam formarum uestigia certa

Quae uulgo uolitant subtili praedita filo

Nec singillatim possunt secreta uideri.

90

Praeterea omnis odor fumus uapor atque aliae res

Consimiles ideo diffusae <e> rebus abundant,

Ex alto quia dum ueniunt intrinsecus ortae,

Scinduntur per iter flexum, nec recta uiarum

Ostia sunt qua contendant exire coortae.

95

At contra tenuis summi membrana coloris

Cum iacitur, nil est quod eam discerpere possit,

In promptu quoniam est in prima fronte locata.

Postremo speculis in aqua splendoreque in omni

Quaecumque apparent nobis simulacra, necessest,

100

Quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,

Ex<in> imaginibus missis consistere eorum.

<>

<>

Sunt igitur tenues formae rerum similesque

105

Effigiae, singillatim quas cernere nemo

Cum possit, tamen assiduo crebroque repulsu

Reiectae reddunt speculorum ex aequore uisum,

Nec ratione alia seruari posse uidentur,

Tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.

110

Nunc age quam tenui natura constet imago

Percipe. et in primis, quoniam primordia tantum

Sunt infra nostros sensus tantoque minora

Quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,

Nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum

115

Cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.

Primum animalia sunt iam partim tantula, eorum ut

Tertia pars nulla possit ratione uideri.

Horum intestinum quoduis quale esse putandumst?

Quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?

120

Quantula sunt? quid praeterea primordia quaeque

Vnde anima atque animi constet natura necessumst?

Nonne uides quam sint subtilia quamque minuta?

Praeterea quaecumque suo de corpore odorem

Exspirant acrem, panaces absinthia taetra

125

Habrotonique graues et tristia centaurea,

Quorum unum quiduis leuiter si forte duobus

 

................

Quin potius noscas rerum simulacra uagari

Multa modis multis nulla ui cassaque sensu?

Sed ne forte putes ea demum sola uagari,

130

Quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt,

Sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa

Constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,

Quae multis formata modis sublime feruntur,

Vt nubis facile interdum concrescere in alto

135

Cernimus et mundi speciem uiolare serenam

Aera mulcentis motu. nam saepe Gigantum

Ora uolare uidentur et umbram ducere late,

Interdum magni montes auulsaque saxa

Montibus anteire et solem succedere praeter,

140

Inde alios trahere atque inducere belua nimbos.

Nec speciem mutare suam liquentia cessant

Et cuiusque modi formarum uertere in oras.

Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur

Perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant

0-1

................

145

Semper enim summum quicquid de rebus abundat

Quod iaculentur. et hoc alias cum peruenit in res,

Transit, ut in primis uestem. sed ubi aspera saxa

Aut in materiam ligni peruenit, ibi iam

Scinditur ut nullum simulacrum reddere possit.

150

At cum splendida quae constant opposta fuerunt

Densaque, ut in primis speculum est, nil accidit horum.

Nam neque, uti uestem, possunt transire, neque autem

Scindi; quam meminit leuor praestare salutem.

Quapropter fit ut hinc nobis simulacra redundent.

155

Et quamuis subito quouis in tempore quamque

Rem contra speculum ponas, apparet imago;

Perpetuo fluere ut noscas e corpore summo

Texturas rerum tenuis tenuisque figuras.

Ergo multa breui spatio simulacra genuntur,

160

Vt merito celer his rebus dicatur origo.

Et quasi multa breui spatio summittere debet

Lumina sol ut perpetuo sint omnia plena,

Sic ab rebus item simili ratione necessest

Temporis in puncto rerum simulacra ferantur

165

Multa modis multis in cunctas undique partis;

Quandoquidem speculum quocumque obuertimus oris,

Res ibi respondent simili forma atque colore.

Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli

Tempestas, perquam subito fit turbida foede,

170

Vndique uti tenebras omnis Acherunta rearis

Liquisse et magnas caeli complesse cauernas,

Vsque adeo taetra nimborum nocte coorta

Impendent atrae formidinis ora superne;

Quorum quantula pars sit imago dicere nemost

175

Qui possit neque eam rationem reddere dictis.

Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur

Et quae mobilitas ollis tranantibus auras

Reddita sit, longo spatio ut breuis hora teratur,

In quem quaeque locum diuerso numine tendunt,

180

Suauidicis potius quam multis uersibus edam;

Paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

Principio persaepe leuis res atque minutis

Corporibus factas celeris licet esse uidere.

185

In quo iam genere est solis lux et uapor eius

Propterea quia sunt e primis facta minutis

Quae quasi cuduntur perque aeris interuallum

Non dubitant transire sequenti concita plaga.

Suppeditatur enim confestim lumine lumen

190

Et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.

Quapropter simulacra pari ratione necessest

Immemorabile per spatium transcurrere posse

Temporis in puncto, primum quod paruula causa

Est procul a tergo quae prouehat atque propellat,

195

Quod superest, ubi tam uolucri leuitate ferantur;

Deinde quod usque adeo textura praedita rara

Mittuntur, facile ut quasuis penetrare queant res

Et quasi permanare per aeris interuallum.

Praeterea si quae penitus corpuscula rerum

200

Ex altoque foras mittuntur, solis uti lux

Ac uapor, haec puncto cernuntur lapsa diei

Per totum caeli spatium diffundere sese,

Perque uolare mare ac terras caelumque rigare,

Quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,

205

Cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?

Quone uides citius debere et longius ire

Multiplexque loci spatium transcurrere eodem

Tempore quo solis peruulgant lumina caelum?

Hoc etiam in primis specimen uerum esse uidetur

210

Quam celeri motu rerum simulacra ferantur,

Quod simul ac primum sub diu splendor aquai

Ponitur, extemplo caelo stellante serena

Sidera respondent in aqua radiantia mundi.

Iamne uides igitur quam puncto tempore imago

215

Aetheris ex oris in terrarum accidat oras?

Quare etiam atque etiam mira fateare necessest

0-2

................

Corpora quae feriant oculos uisumque lacessant.

Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;

Frigus ut a fluuiis, calor ab sole, aestus ab undis

220

Aequoris exesor moerorum litora circum.

Nec uariae cessant uoces uolitare per auras.

Denique in os salsi uenit umor saepe saporis,

Cum mare uersamur propter, dilutaque contra

Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

225

Vsque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter

Fertur et in cunctas dimittitur undique partis

Nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,

Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper

Cernere odorari licet et sentire sonare.

230

Praeterea quoniam manibus tractata figura

In tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae

Cernitur in luce et claro candore, necessest

Consimili causa tactum uisumque moueri.

Nunc igitur si quadratum temptamus et id nos

235

Commouet in tenebris, in luci quae poterit res

Accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?

Esse in imaginibus quapropter causa uidetur

Cernundi neque posse sine his res ulla uideri.

Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur

240

Vndique et in cunctas iaciuntur didita partis.

Verum nos oculis quia solis cernere quimus,

Propterea fit uti, speciem quo uertimus, omnes

Res ibi eam contra feriant forma atque colore.

Et quantum quaeque ab nobis res absit, imago

245

Efficit ut uideamus et internoscere curat.

Nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque

Aera qui inter se cumque est oculosque locatus,

Isque ita per nostras acies perlabitur omnis

Et quasi perterget pupillas atque ita transit.

250

Propterea fit uti uideamus quam procul absit

Res quaeque. et quanto plus aeris ante agitatur

Et nostros oculos perterget longior aura,

Tam procul esse magis res quaeque remota uidetur.

Scilicet haec summe celeri ratione geruntur,

255

Quale sit ut uideamus et una quam procul absit.

Illud in his rebus minime mirabile habendumst,

Cur, ea quae feriant oculos simulacra uideri

Singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.

Ventus enim quoque paulatim cum uerberat et cum

260

Acre fluit frigus, non priuam quamque solemus

Particulam uenti sentire et frigoris eius,

Sed magis unorsum, fierique perinde uidemus

Corpore tum plagas in nostro tamquam aliquae res

Verberet atque sui det sensum corporis extra.

265

Praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum

Tangimus extremum saxi summumque colorem,

Nec sentimus eum tactu, uerum magis ipsam

Duritiem penitus saxi sentimus in alto.

Nunc age, cur ultra speculum uideatur imago

270

Percipe; nam certe penitus semota uidetur.

Quod genus illa foris quae uere transpiciuntur,

Ianua cum per se transpectum praebet apertum,

Multa facitque foris ex aedibus ut uideantur.

Is quoque enim duplici geminoque fit aere uisus.

275

Primus enim citra postis tum cernitur aer,

Inde fores ipsae dextra laeuaque sequuntur,

Post extraria lux oculos perterget et aer

Alter et illa foris quae uere transpiciuntur.

Sic ubi se primum speculi proiecit imago,

280

Dum uenit ad nostras acies, protrudit agitque

Aera qui inter se cumquest oculosque locatus,

Et facit ut prius hunc omnem sentire queamus

Quam speculum. sed ubi speculum quoque sensimus ipsum,

Continuo a nobis in idem quae fertur imago

285

Peruenit et nostros oculos reiecta reuisit

Atque alium prae se propellens aera uoluit

Et facit ut prius hunc quam se uideamus, eoque

Distare ab speculo tantum semota uidetur.

Quare etiam atque etiam minime mirarier est par,

0-3

................

290

Illis quae reddunt speculorum ex aequore uisum,

Aeribus binis quoniam res confit utraque.

Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,

In speculis fit ut in laeua uideatur eo quod

Planitiem ad speculi ueniens cum offendit imago,

295

Non conuertitur incolumis, sed recta retrorsum

Sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit

Cretea persona, allidat pilaeue trabiue,

Atque ea continuo rectam si fronte figuram

Seruet et elisam retro sese exprimat ipsa.

300

Fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem

Nunc sit laeuus, et e laeuo sit mutua dexter.

Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,

Quinque etiam <aut> sex ut fieri simulacra suerint.

Nam quaecumque retro parte interiore latebunt,

305

Inde tamen, quamuis torte penitusque remota,

Omnia per flexos aditus educta licebit

Pluribus haec speculis uideantur in aedibus esse.

Vsque adeo speculo in speculum translucet imago,

Et cum laeua data est, fit rursum ut dextera fiat,

310

Inde retro rursum redit et conuertit eodem.

Quin etiam quaecumque latuscula sunt speculorum

Assimili lateris flexura praedita nostri,

Dextera ea propter nobis simulacra remittunt,

Aut quia de speculo in speculum transfertur imago,

315

Inde ad nos elisa bis aduolat, aut etiam quod

Circum agitur, cum uenit, imago propterea quod

Flexa figura docet speculi conuertier ad nos.

Indugredi porro pariter simulacra pedemque

Ponere nobiscum credas gestumque imitari

320

Propterea quia, de speculi qua parte recedas,

Continuo nequeunt illinc simulacra reuerti;

Omnia quandoquidem cogit natura referri

Ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.

Splendida porro oculi fugitant uitantque tueri.

325

Sol etiam caecat, contra si tendere pergas,

Propterea quia uis magnast ipsius et alte

Aera per purum grauiter simulacra feruntur

Et feriunt oculos turbantia composituras.

Praeterea splendor quicumque est acer adurit

330

Saepe oculos ideo quod semina possidet ignis

Multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur

Arquati, quia luroris de corpore eorum

Semina multa fluunt simulacris obuia rerum,

335

Multaque sunt oculis in eorum denique mixta,

Quae contage sua palloribus omnia pingunt.

E tenebris autem quae sunt in luce tuemur

Propterea quia, cum propior caliginis aer

Ater init oculos prior et possedit apertos,

340

Insequitur candens confestim lucidus aer

Qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras

Aeris illius. nam multis partibus hic est

Mobilior multisque minutior et mage pollens.

Qui simul atque uias oculorum luce repleuit

345

Atque patefecit quas ante obsederat aer

<Ater>, continuo rerum simulacra sequuntur

Quae sita sunt in luce, lacessuntque ut uideamus.

Quod contra facere in tenebris e luce nequimus

Propterea quia posterior caliginis aer

350

Crassior insequitur qui cuncta foramina complet

Obsiditque uias oculorum, ne simulacra

Possint ullarum rerum coniecta mouere.

Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,

Propterea fit uti uideantur saepe rotundae,

355

Angulus obtusus quia longe cernitur omnis

Siue etiam potius non cernitur ac perit eius

Plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,

Aera per multum quia dum simulacra feruntur,

Cogit hebescere eum crebris offensibus aer.

360

Hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis,

Fit quasi ut ad tornum saxorum structa tuantur,

Non tamen ut coram quae sunt uereque rotunda,

Sed quasi adumbratim paulum simulata uidentur.

Vmbra uidetur item nobis in sole moueri

365

Et uestigia nostra sequi gestumque imitari;

Aera si credis priuatum lumine posse

Indugredi, motus hominum gestumque sequentem.

Nam nil esse potest aliud nisi lumine cassus

Aer id quod nos umbram perhibere suemus.

370

Nimirum quia terra locis ex ordine certis

Lumine priuatur solis quacumque meantes

Officimus, repletur item quod liquimus eius,

Propterea fit uti uideatur, quae fuit umbra

Corporis, e regione eadem nos usque secuta.

375

Semper enim noua se radiorum lumina fundunt

Primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

Propterea facile et spoliatur lumine terra

Et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.

Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.

380

Nam quocumque loco sit lux atque umbra tueri

Illorum est; eadem uero sint lumina necne,

Vmbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,

An potius fiat paulo quod diximus ante,

Hoc animi demum ratio discernere debet,

385

Nec possunt oculi naturam noscere rerum.

Proinde animi uitium hoc oculis affingere noli.

Qua uehimur naui, fertur, cum stare uidetur;

Quae manet in statione, ea praeter creditur ire.

Et fugere ad puppim colles campique uidentur

390

Quos agimus praeter nauem uelisque uolamus.

Sidera cessare aetheriis affixa cauernis

Cuncta uidentur, et assiduo sunt omnia motu,

Quandoquidem longos obitus exorta reuisunt,

Cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

395

Solque pari ratione manere et luna uidetur

In statione. ea quae ferri res indicat ipsa.

Exstantesque procul medio de gurgite montes

Classibus inter quos liber patet exitus ingens,

Insula coniunctis tamen ex his una uidetur.

400

Atria uersari et circumcursare columnae

Vsque adeo fit uti pueris uideantur, ubi ipsi

Desierunt uerti, uix ut iam credere possint

Non supra sese ruere omnia tecta minari.

Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte

405

Cum coeptat natura supraque extollere montis,

Quos tibi tum supra sol montis esse uidetur

Comminus ipse suo contingens feruidus igni,

Vix absunt nobis missus bis mille sagittae,

Vix etiam cursus quingentos saepe ueruti.

410

Inter eos solemque iacent immania ponti

Aequora substrata aetheriis ingentibus oris,

Interiectaque sunt terrarum milia multa

Quae uariae retinent gentes et saecla ferarum.

At collectus aquae digitum non altior unum,

415

Qui lapides inter sistit per strata uiarum,

Despectum praebet sub terras impete tanto,

A terris quantum caeli patet altus hiatus;

Nubila despicere et caelum ut uideare uidere <et>

Corpora mirande sub terras abdita caelo.

420

Denique ubi in medio nobis equus acer obhaesit

Flumine et in rapidas amnis despeximus undas,

Stantis equi corpus transuersum ferre uidetur

Vis et in aduersum flumen contrudere raptim.

Et quocumque oculos traiecimus omnia ferri

425

Et fluere assimili nobis ratione uidentur.

Porticus aequali quamuis est denique ductu

Stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,

Longa tamen parte ab summa cum tota uidetur,

Paulatim trahit angusti fastigia coni,

430

Tecta solo iungens atque omnia dextera laeuis

Donec in obscurum coni conduxit acumen.

In pelago nautis ex undis ortus in undis

Sol fit uti uideatur obire et condere lumen;

Quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;

435

Ne leuiter credas labefactari undique sensus.

At maris ignaris in portu clauda uidentur

Nauigia aplustris fractis obnitier undis.

Nam quaecumque supra rorem salis edita pars est

Remorum, recta est, et recta superne guberna.

440

Quae demersa liquorem obeunt, refracta uidentur

Omnia conuerti sursumque supina reuerti

Et reflexa prope in summo fluitare liquore.

Raraque per caelum cum uenti nubila portant

Tempore nocturno, tum splendida signa uidentur

445

Labier aduersum nimbos atque ire superne

Longe aliam in partem ac uera ratione feruntur.

At si forte oculo manus uni subdita subter

Pressit eum, quodam sensu fit uti uideantur

Omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,

450

Bina lucernarum florentia lumina flammis

Binaque per totas aedes geminare supellex

Et duplices hominum facies et corpora bina.

Denique cum suaui deuinxit membra sopore

Somnus et in summa corpus iacet omne quiete,

455

Tum uigilare tamen nobis et membra mouere

Nostra uidemur, et in noctis caligine caeca

Cernere censemus solem lumenque diurnum,

Conclusoque loco caelum mare flumina montis

Mutare et campos pedibus transire uidemur,

460

Et sonitus audire, seuera silentia noctis

Vndique cum constent, et reddere dicta tacentes.

Cetera de genere hoc mirande multa uidemus,

Quae uiolare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,

Nequiquam, quoniam pars horum maxima fallit

465

Propter opinatus animi quos addimus ipsi,

Pro uisis ut sint quae non sunt sensibu' uisa.

Nam nil aegrius est quam res secernere apertas

Ab dubiis animus quas ab se protinus addit.

Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit

470

An sciri possit, quoniam nil scire fatetur.

Hunc igitur contra mittam contendere causam,

Qui capite ipse sua in statuit uestigia sese.

Et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum

Quaeram, cum in rebus ueri nil uiderit ante,

475

Vnde sciat quid sit scire et nescire uicissim,

Notitiam ueri quae res falsique crearit

Et dubium certo quae res differre probarit.

Inuenies primis ab sensibus esse creatam

Notitiem ueri neque sensus posse refelli.

480

Nam maiore fide debet reperirier illud,

Sponte sua ueris quod possit uincere falsa.

Quid maiore fide porro quam sensus haberi

Debet? an ab sensu falso ratio orta ualebit

Dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?

485

Qui nisi sunt ueri, ratio quoque falsa fit omnis.

An poterunt oculos aures reprehendere, an auris

Tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,

An confutabunt nares oculiue reuincent?

Non, ut opinor, ita est. nam sorsum cuique potestas

490

Diuisast, sua uis cuiquest, ideoque necessest

Et quod molle sit et gelidum feruensue seorsum

Et sorsum uarios rerum sentire colores

Et quaecumque coloribu' sint coniuncta uidere.

Sorsus item sapor oris habet uim, sorsus odores

495

Nascuntur, sorsum sonitus. ideoque necessest

Non possint alios alii conuincere sensus.

Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,

Aequa fides quoniam debebit semper haberi.

Proinde quod in quoquest his uisum tempore, uerumst.

500

Et si non poterit ratio dissoluere causam,

Cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint

Visa rotunda, tamen praestat rationis egentem

Reddere mendose causas utriusque figurae,

Quam manibus manifesta suis emittere quoquam

505

Et uiolare fidem primam et conuellere tota

Fundamenta quibus nixatur uita salusque.

Non modo enim ratio ruat omnis, uita quoque ipsa

Concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis

Praecipitesque locos uitare et cetera quae sint

510

In genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.

Illa tibi est igitur uerborum copia cassa

Omnis quae contra sensus instructa paratast.

Denique ut in fabrica, si prauast regula prima,

Normaque si fallax rectis regionibus exit,

515

Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,

Omnia mendose fieri atque obstipa necessest

Praua cubantia prona supina atque absona tecta,

Iam ruere ut quaedam uideantur uelle, ruantque

Prodita iudiciis fallacibus omnia primis,

520

Sic igitur ratio tibi rerum praua necessest

Falsaque sit, falsis quaecumque ab sensibus ortast.

Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem

Sentiat, haudquaquam ratio scruposa relicta est.

Principio auditur sonus et uox omnis, in auris

525

Insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.

Corpoream quoque enim <uocem> constare fatendumst

Et sonitum, quoniam possunt impellere sensus.

Praeterea radit uox fauces saepe facitque

Asperiora foras gradiens arteria clamor.

530

Quippe per angustum turba maiore coorta

Ire foras ubi coeperunt primordia uocum,

Scilicet expletis quoque ianua raditur oris.

Haud igitur dubiumst quin uoces uerbaque constent

Corporeis e principiis, ut laedere possint.

535

Nec te fallit item quid corporis auferat et quid

Detrahat ex hominum neruis ac uiribus ipsis

Perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram

Aurorae perductus ab exoriente nitore,

Praesertim si cum summost clamore profusus.

540

Ergo corpoream uocem constare necessest,

Multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

Asperitas autem uocis fit ab asperitate

Principiorum et item leuor leuore creatur.

Nec simili penetrant auris primordia forma,

545

Cum tuba depresso grauiter sub murmure mugit

Et reboat raucum retro cita barbara bombum,

Et †ualidis necti tortis† ex Heliconis

Cum liquidam tollunt lugubri uoce querelam.

Hasce igitur penitus uoces cum corpore nostro

550

Exprimimus rectoque foras emittimus ore,

Mobilis articulat uerborum daedala lingua

Formaturaque labrorum pro parte figurat.

Hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta

Perueniat uox quaeque, necessest uerba quoque ipsa

555

Plane exaudiri discernique articulatim.

Seruat enim formaturam seruatque figuram.

At si interpositum spatium sit longius aequo,

Aera per multum confundi uerba necessest

Et conturbari uocem, dum transuolat auras.

560

Ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam

Internoscere, uerborum sententia quae sit:

Vsque adeo confusa uenit uox inque pedita.

Praeterea uerbum saepe unum perciet auris

Omnibus in populo, missum praeconis ab ore.

565

In multas igitur uoces uox una repente

Diffugit, in priuas quoniam se diuidit auris

Obsignans formam uerbis clarumque sonorem.

At quae pars uocum non auris incidit ipsas,

Praeterlata perit frustra diffusa per auras.

570

Pars solidis allisa locis reiecta sonorem

Reddit et interdum frustratur imagine uerbi.

Quae bene cum uideas, rationem reddere possis

Tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

Saxa paris formas uerborum ex ordine reddant,

575

Palantis comites cum montis inter opacos

Quaerimus et magna dispersos uoce ciemus.

Sex etiam aut septem loca uidi reddere uoces,

Vnam cum iaceres: ita colles collibus ipsi

Verba repulsantes iterabant dicta referri.

580

Haec loca capripedes satyros nymphasque tenere

Finitimi fingunt et faunos esse loquuntur

Quorum noctiuago strepitu ludoque iocanti

Affirmant uulgo taciturna silentia rumpi

Chordarumque sonos fieri dulcisque querelas,

585

Tibia quas fundit digitis pulsata canentum,

Et genus agricolum late sentiscere, cum Pan

Pinea semiferi capitis uelamina quassans

Vnco saepe labro calamos percurrit hiantis,

Fistula siluestrem ne cesset fundere musam.

590

Cetera de genere hoc monstra ac portenta loquuntur,

Ne loca deserta ab diuis quoque forte putentur

Sola tenere. ideo iactant miracula dictis

Aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne

Humanum genus est auidum nimis auricularum.

595

Quod superest, non est mirandum qua ratione,

Per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,

Haec loca per uoces ueniant aurisque lacessant.

Colloquium clausis foribus quoque saepe uidemus,

Nimirum quia uox per flexa foramina rerum

600

Incolumis transire potest, simulacra renutant.

Perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,

Qualia sunt uitri, species qua transuolat omnis.

Praeterea partis in cunctas diuiditur uox,

Ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una

605

Dissiluit semel in multas exorta, quasi ignis

Saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

Ergo replentur loca uocibus abdita retro,

Omnia quae circum feruunt sonituque cientur.

At simulacra uiis derectis omnia tendunt

610

Vt sunt missa semel; quapropter cernere nemo

Saepe supra potis est, at uoces accipere extra.

Et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa <domorum>

Vox obtunditur atque auris confusa penetrat

Et sonitum potius quam uerba audire uidemur.

615

Nec, qui sentimus sucum, lingua atque palatum

Plusculum habent in se rationis plus operaeue.

Principio sucum sentimus in ore, cibum cum

Mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai

Siquis forte manu premere ac siccare coepit.

620

Inde quod exprimimus per caulas omne palati

Diditur et rarae per flexa foramina linguae.

Hoc ubi leuia sunt manantis corpora suci,

Suauiter attingunt et suauiter omnia tractant

Vmida linguai circum sudantia templa.

625

At contra pungunt sensum lacerantque coorta,

Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

Deinde uoluptas est e suco fine palati;

Cum uero deorsum per fauces praecipitauit,

Nulla uoluptas est, dum diditur omnis in artus.

630

Nec refert quicquam quo uictu corpus alatur,

Dummodo quod capias concoctum didere possis

Artubus et stomachi umidulum seruare tenorem.

Nunc aliis alius qui sit cibus ut uideamus

Expediam, quareue, aliis quod triste et amarumst,

635

Hoc tamen esse aliis possit perdulce uideri.

Tantaque <in> his rebus distantia differitasque est,

Vt quod ali cibus est aliis fuat acre uenenum.

†Est itaque ut† serpens, hominis quae tacta saliuis

Disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

640

Praeterea nobis ueratrum est acre uenenum,

At capris adipes et coturnicibus auget.

Id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,

Principio meminisse decet quae diximus ante,

Semina multimodis in rebus mixta teneri.

645

Porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes,

Vt sunt dissimiles extrinsecus et generatim

Extima membrorum circumcaesura coercet,

Proinde et seminibus constant uariante figura.

Semina cum porro distent, differre necessest

650

Interualla uiasque, foramina quae perhibemus,

Omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

Esse minora igitur quaedam maioraque debent,

Esse triquetra aliis, <aliis> quadrata necessest,

Multa rotunda, modis multis multangula quaedam.

655

Namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,

Proinde foraminibus debent differre figurae,

Et uariare uiae proinde ac textura coercet.

Hoc ubi quod suaue est aliis aliis fit amarum,

Illi, cui suaue est, leuissima corpora debent

660

Contractabiliter caulas intrare palati,

At contra quibus est eadem res intus acerba,

Aspera nimirum penetrant hamataque fauces.

Nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

Quippe ubi cui febris bili superante coorta est

665

Aut alia ratione aliquast uis excita morbi,

Perturbatur ibi iam totum corpus et omnes

Commutantur ibi positurae principiorum;

Fit prius ad sensum <ut> quae corpora conueniebant

Nunc non conueniant, et cetera sint magis apta,

670

Quae penetrata queunt sensum progignere acerbum.

Vtraque enim sunt in mellis commixta sapore;

Id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

Nunc age quo pacto naris adiectus odoris

Tangat agam. primum res multas esse necessest

675

Vnde fluens uoluat uarius se fluctus odorum,

Et fluere et mitti uulgo spargique putandumst;

Verum aliis alius magis est animantibus aptus

Dissimilis propter formas. ideoque per auras

Mellis apes quamuis longe ducuntur odore,

680

Vulturiique cadaueribus. tum fissa ferarum

Vngula quo tulerit gressum promissa canum uis

Ducit, et humanum longe praesentit odorem

Romulidarum arcis seruator candidus anser.

Sic aliis alius nidor datus ad sua quemque

685

Pabula ducit et a taetro resilire ueneno

Cogit, eoque modo seruantur saecla ferarum.

Hic odor ipse igitur, naris quicumque lacessit,

Est alio ut possit permitti longius alter.

Sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum

690

Quam sonitus, quam uox, mitto iam dicere quam res

Quae feriunt oculorum acies uisumque lacessunt.

Errabundus enim tarde uenit ac perit ante

Paulatim facilis distractus in aeris auras;

Ex alto primum quia uix emittitur ex re:

695

Nam penitus fluere atque recedere rebus odores

Significat quod fracta magis redolere uidentur

Omnia, quod contrita, quod igni collabefacta:

Deinde uidere licet maioribus esse creatum

Principiis quam uox, quoniam per saxea saepta

700

Non penetrat, qua uox uulgo sonitusque feruntur.

Quare etiam quod olet non tam facile esse uidebis

Inuestigare in qua sit regione locatum.

Refrigescit enim cunctando plaga per auras

Nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.

705

Errant saepe canes itaque et uestigia quaerunt.

Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum

In generest, sed item species rerum atque colores

Non ita conueniunt ad sensus omnibus omnes,

Vt non sint aliis quaedam magis acria uisu.

710

Quin etiam gallum, noctem explaudentibus alis

Auroram clara consuetum uoce uocare,

Noenu queunt rabidi contra constare leones

Inque tueri: ita continuo meminere fugai,

Nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam

715

Semina, quae cum sunt oculis immissa leonum,

Pupillas interfodiunt acremque dolorem

Praebent, ut nequeant contra durare feroces;

Cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,

Aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis

720

Exitus ex oculis liber datur, in remorando

Laedere ne possint ex ulla lumina parte.

Nunc age quae moueant animum res accipe, et unde

Quae ueniunt ueniant in mentem percipe paucis.

Principio hoc dico, rerum simulacra uagari

725

Multa modis multis in cunctas undique partis

Tenuia, quae facile inter se iunguntur in auris,

Obuia cum ueniunt, ut aranea bratteaque auri.

Quippe etenim multo magis haec sunt tenuia textu

Quam quae percipiunt oculos uisumque lacessunt,

730

Corporis haec quoniam penetrant per rara cientque

Tenuem animi naturam intus sensumque lacessunt.

Centauros itaque et Scyllarum membra uidemus

Cerbereasque canum facies simulacraque eorum

Quorum morte obita tellus amplectitur ossa;

735

Omne genus quoniam passim simulacra feruntur,

Partim sponte sua quae fiunt aere in ipso,

Partim quae uariis ab rebus cumque recedunt

Et quae confiunt ex horum facta figuris.

Nam certe ex uiuo Centauri non fit imago,

740

Nulla fuit quoniam talis natura animantis,

Verum ubi equi atque hominis casu conuenit imago,

Haerescit facile extemplo, quod diximus ante,

Propter subtilem naturam et tenuia texta.

Cetera de genere hoc eadem ratione creantur.

745

Quae cum mobiliter summa leuitate feruntur,

Vt prius ostendi, facile uno commouet ictu

Quaelibet una animum nobis subtilis imago;

Tenuis enim mens est et mire mobilis ipsa.

Haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.

750

Quatenus hoc simile est illi, quod mente uidemus

Atque oculis, simili fieri ratione necessest.

Nunc igitur quoniam docui me forte leonem

Cernere per simulacra, oculos quaecumque lacessunt,

Scire licet mentem simili ratione moueri,

755

Per simulacra leonum <et> cetera quae uidet aeque

Nec minus atque oculi, nisi quod mage tenuia cernit.

Nec ratione alia, cum somnus membra profudit,

Mens animi uigilat, nisi quod simulacra lacessunt

Haec eadem nostros animos quae cum uigilamus,

760

Vsque adeo, certe ut uideamur cernere eum quem

Relicta uita iam mors et terra potitast.

Hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes

Corporis offecti sensus per membra quiescunt

Nec possunt falsum ueris conuincere rebus.

765

Praeterea meminisse iacet languetque sopore

Nec dissentit eum mortis letique potitum

Iam pridem, quem mens uiuum se cernere credit.

Quod superest, non est mirum simulacra moueri

Bracchiaque in numerum iactare et cetera membra.

770

Nam fit ut in somnis facere hoc uideatur imago;

Quippe ubi prima perit alioque est altera nata

Inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur.

Scilicet id fieri celeri ratione putandumst:

Tanta est mobilitas et rerum copia tanta

775

Tantaque sensibili quouis est tempore in uno

Copia particularum, ut possit suppeditare.

Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis

Clarandumst, plane si res exponere auemus.

Quaeritur in primis quare, quod cuique libido

780

Venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.

Anne uoluntatem nostram simulacra tuentur

Et simul ac uolumus nobis occurrit imago,

Si mare, si terram cordist, si denique caelum?

Conuentus hominum pompam conuiuia pugnas,

785

Omnia sub uerbone creat natura paratque?

Cum praesertim aliis eadem in regione locoque

Longe dissimilis animus res cogitet omnis.

Quid porro, in numerum procedere cum simulacra

Cernimus in somnis et mollia membra mouere,

790

Mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt

Et repetunt oculis gestum pede conuenienti?

Scilicet arte madent simulacra et docta uagantur,

Nocturno facere ut possint in tempore ludos.

An magis illud erit uerum? quia tempore in uno,

795

Cum sentimus, id est, cum uox emittitur una,

Tempora multa latent, ratio quae comperit esse,

Propterea fit uti quouis in tempore quaeque

Praesto sint simulacra locis in quisque parata:

Tanta est mobilitas et rerum copia tanta.

800

Hoc, ubi prima perit alioque est altera nata

Inde statu, prior hic gestum mutasse uidetur.

Et quia tenuia sunt, nisi quae contendit, acute

Cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt

Praeterea pereunt, nisi <si ad> quae se ipse parauit.

805

Ipse parat sese porro speratque futurum

Vt uideat quod consequitur rem quamque; fit ergo.

Nonne uides oculos etiam, cum tenuia quae sunt

<>

Cernere coeperunt, contendere se atque parare,

810

Nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

Et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,

Si non aduertas animum, proinde esse quasi omni

Tempore semotum fuerit longeque remotum.

Cur igitur mirumst, animus si cetera perdit

815

Praeterquam quibus est in rebus deditus ipse?

Deinde adopinamur de signis maxima paruis

Ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.

Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago

Eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,

820

In manibus uir uti factus uideatur adesse,

Aut alia ex alia facies aetasque sequatur.

Quod ne miremur sopor atque obliuia curant.

Illud in his rebus uitium uementer auemus

<Te> effugere, errorem uitareque praemetuenter,

825

Lumina ne facias oculorum clara creata,

Prospicere ut possimus, et ut proferre queamus

Proceros passus, ideo fastigia posse

Surarum ac feminum pedibus fundata plicari,

Bracchia tum porro ualidis ex apta lacertis

830

Esse manusque datas utraque <ex> parte ministras,

Vt facere ad uitam possemus quae foret usus.

Cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur

Omnia peruersa praepostera sunt ratione,

Nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti

835

Possemus, sed quod natumst id procreat usum.

Nec fuit ante uidere oculorum lumina nata

Nec dictis orare prius quam lingua creatast,

Sed potius longe linguae praecessit origo

Sermonem multoque creatae sunt prius aures

840

Quam sonus est auditus, et omnia denique membra

Ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus.

Haud igitur potuere utendi crescere causa.

At contra conferre manu certamina pugnae

Et lacerare artus foedareque membra cruore

845

Ante fuit multo quam lucida tela uolarent,

Et uulnus uitare prius natura coegit

Quam daret obiectum parmai laeua per artem.

Scilicet et fessum corpus mandare quieti

Multo antiquius est quam lecti mollia strata,

850

Et sedare sitim prius est quam pocula natum.

Haec igitur possent utendi cognita causa

Credier, ex usu quae sunt uitaque reperta.

Illa quidem sorsum sunt omnia quae prius ipsa

Nata dedere suae post notitiam utilitatis.

855

Quo genere in primis sensus et membra uidemus;

Quare etiam atque etiam procul est ut credere possis

Vtilitatis ob officium potuisse creari.

Illud item non est mirandum, corporis ipsa

Quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.

860

Quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus

Multa modis multis docui, sed plurima debent

Ex animalibu'. <quae> quia sunt exercita motu,

Multa per os exhalantur, cum languida anhelant,

Multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,

865

His igitur rebus rarescit corpus et omnis

Subruitur natura; dolor quam consequitur rem.

Propterea capitur cibus ut suffulciat artus

Et recreet uiris interdatus atque patentem

Per membra ac uenas ut amorem opturet edendi.

870

Vmor item discedit in omnia quae loca cumque

Poscunt umorem; glomerataque multa uaporis

Corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,

Dissipat adueniens liquor ac restinguit ut ignem,

Vrere ne possit calor amplius aridus artus.

875

Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro

Abluitur, sic expletur ieiuna cupido.

Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,

Cum uolumus, uarieque datum sit membra mouere,

Et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri

880

Corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.

Dico animo nostro primum simulacra meandi

Accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.

Inde uoluntas fit; neque enim facere incipit ullam

Rem quisquam, <quam> mens prouidit quid uelit ante.

885

Id quod prouidet, illius rei constat imago.

Ergo animus cum sese ita commouet ut uelit ire

Inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto

Per membra atque artus animai dissita uis est.

Et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.

890

Inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota

Paulatim moles protruditur atque mouetur.

Praeterea tum rarescit quoque corpus et aer

(Scilicet ut debet qui semper mobilis exstat)

Per patefacta uenit penetratque foramina largus

895

Et dispergitur ad partis ita quasque minutas

Corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,

Corpus ut, ac nauis uelis uentoque, feratur.

Nec tamen illud in his rebus mirabile constat,

Tantula quod tantum corpus corpuscula possunt

900

Contorquere et onus totum conuertere nostrum.

Quippe etenim uentus subtili corpore tenuis

Trudit agens magnam magno molimine nauem

Et manus una regit quantouis impete euntem

Atque gubernaclum contorquet quolibet unum,

905

Multaque per trocleas et tympana pondere magno

Commouet atque leui sustollit machina nisu.

Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem

Irriget atque animi curas e pectore soluat,

Suauidicis potius quam multis uersibus edam;

910

Paruus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

Tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,

Ne fieri negites quae dicam posse retroque

Vera repulsanti discedas pectore dicta,

915

Tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.

Principio somnus fit ubi est distracta per artus

Vis animae partimque foras eiecta recessit

Et partim contrusa magis concessit in altum.

Dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.

920

Nam dubium non est, animai quin opera sit

Sensus hic in nobis, quem cum sopor impedit esse,

Tum nobis animam perturbatam esse putandumst

Eiectamque foras; non omnem; namque iaceret

Aeterno corpus perfusum frigore leti.

925

Quippe ubi nulla latens animai pars remaneret

In membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,

Vnde reconflari sensus per membra repente

Posset, ut ex igni caeco consurgere flamma?

Sed quibus haec rebus nouitas confiat et unde

930

Perturbari anima et corpus languescere possit,

Expediam: tu fac ne uentis uerba profundam.

Principio externa corpus de parte necessumst,

Aeriis quoniam uicinum tangitur auris,

Tundier atque eius crebro pulsarier ictu,

935

Proptereaque fere res omnes aut corio sunt

Aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.

Interiorem etiam partem spirantibus aer

Verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.

Quare utrimque secus cum corpus uapulet et cum

940

Perueniant plagae per parua foramina nobis

Corporis ad primas partis elementaque prima,

Fit quasi paulatim nobis per membra ruina.

Conturbantur enim positurae principiorum

Corporis atque animi. fit uti pars inde animai

945

Eiciatur et introrsum pars abdita cedat,

Pars etiam distracta per artus non queat esse

Coniuncta inter se neque motu mutua fungi;

Inter enim saepit coetus natura uiasque;

Ergo sensus abit mutatis motibus alte.

950

Et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,

Debile fit corpus languescuntque omnia membra,

Bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti

Saepe tamen summittuntur uirisque resoluunt.

Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer,

955

Haec eadem cibus, in uenas dum diditur omnis,

Efficit. et multo sopor ille grauissimus exstat

Quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se

Corpora conturbant magno contusa labore.

Fit ratione eadem coniectus partim animai

960

Altior atque foras eiectus largior eius,

Et diuisior inter se ac distractior intus.

Et quo quisque fere studio deuinctus adhaeret

Aut quibus in rebus multum sumus ante morati

Atque in ea ratione fuit contenta magis mens,

965

In somnis eadem plerumque uidemur obire;

Causidici causas agere et componere leges,

Induperatores pugnare ac proelia obire,

Nautae contractum cum uentis degere duellum,

Nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum

970

Semper et inuentam patriis exponere chartis.

Cetera sic studia atque artis plerumque uidentur

In somnis animos hominum frustrata tenere.

Et quicumque dies multos ex ordine ludis

Assiduas dederunt operas, plerumque uidemus,

975

Cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,

Reliquas tamen esse uias in mente patentis,

Qua possint eadem rerum simulacra uenire.

Per multos itaque illa dies eadem obuersantur

Ante oculos, etiam uigilantes ut uideantur

980

Cernere saltantis et mollia membra mouentis

Et citharae liquidum carmen chordasque loquentis

Auribus accipere et consessum cernere eundem

Scaenaique simul uarios splendere decores.

Vsque adeo magni refert studium atque uoluntas,

985

Et quibus in rebus consuerint esse operati

Non homines solum sed uero animalia cuncta.

Quippe uidebis equos fortis, cum membra iacebunt,

In somnis sudare tamen spirareque semper

Et quasi de palma summas contendere uiris

990

Aut quasi carceribus patefactis †saepe quiete†

Venantumque canes in molli saepe quiete

Iactant crura tamen subito uocesque repente

Mittunt et crebro redducunt naribus auras,

Vt uestigia si teneant inuenta ferarum,

995

Expergefactique sequuntur inania saepe

Ceruorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,

Donec discussis redeant erroribus ad se.

At consueta domi catulorum blanda propago

Discutere et corpus de terra corripere instant

1000

<>

<>

<>

<>

Proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.

1005

Et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,

Tam magis in somnis eadem saeuire necessust.

At uariae fugiunt uolucres pinnisque repente

Sollicitant diuum nocturno tempore lucos,

Accipitres somno in leni si proelia pugnas

1010

Edere sunt persectantes uisaeque uolantes.

Porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt

Magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,

Reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,

Tollunt clamorem, quasi si iugulentur, ibidem.

1015

Multi depugnant gemitusque doloribus edunt

Et quasi pantherae morsu saeuiue leonis

Mandantur magnis clamoribus omnia complent.

Multi de magnis per somnum rebu' loquuntur

Indicioque sui facti persaepe fuere.

1020

Multi mortem obeunt. multi, de montibus altis

Vt qui praecipitent ad terram corpore toto,

Exterrentur et ex somno quasi mentibu' capti

Vix ad se redeunt permoti corporis aestu.

Flumen item sitiens aut fontem propter amoenum

1025

Assidet et totum prope faucibus occupat amnem.

Puri saepe lacum propter si ac dolia curta

Somno deuincti credunt se extollere uestem,

Totius umorem saccatum corpori' fundunt,

Cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

1030

Tum quibus aetatis freta primitus insinuatur

Semen, ubi ipsa dies membris matura creauit,

Conueniunt simulacra foris e corpore quoque

Nuntia praeclari uultus pulchrique coloris,

Qui ciet irritans loca turgida semine multo,

1035

Vt quasi transactis saepe omnibu' rebu' profundant

Fluminis ingentis fluctus uestemque cruentent.

Sollicitatur id <in> nobis, quod diximus ante,

Semen, adulta aetas cum primum roborat artus.

Namque alias aliud res commouet atque lacessit;

1040

Ex homine humanum semen ciet una hominis uis.

Quod simul atque suis eiectum sedibus exit,

Per membra atque artus decedit corpore toto

In loca conueniens neruorum certa cietque

Continuo partis genitalis corporis ipsas.

1045

Irritata tument loca semine fitque uoluntas

Eicere id quo se contendit dira libido,

<>

Idque petit corpus, mens unde est saucia amore.

Namque omnes plerumque cadunt in uulnus et illam

1050

Emicat in partem sanguis unde icimur ictu,

Et si comminus est, hostem ruber occupat umor.

Sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,

Siue puer membris muliebribus hunc iaculatur

Seu mulier toto iactans e corpore amorem,

1055

Vnde feritur, eo tendit gestitque coire

Et iacere umorem in corpus de corpore ductum.

Namque uoluptatem praesagit muta cupido.

Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen amoris,

Hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor

1060

Stillauit gutta et successit frigida cura.

Nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt

Illius et nomen dulce obuersatur ad auris.

Sed fugitare decet simulacra et pabula amoris

Absterrere sibi atque alio conuertere mentem

1065

Et iacere umorem collectum in corpora quaeque

Nec retinere, semel conuersum unius amore,

Et seruare sibi curam certumque dolorem.

Vlcus enim uiuescit et inueterascit alendo

Inque dies gliscit furor atque aerumna grauescit,

1070

Si non prima nouis conturbes uulnera plagis

Vulgiuagaque uagus Venere ante recentia cures

Aut alio possis animi traducere motus.

Nec Veneris fructu caret is qui uitat amorem,

Sed potius quae sunt sine poena commoda sumit.

1075

Nam certe purast sanis magis inde uoluptas

Quam miseris. etenim potiundi tempore in ipso

Fluctuat incertis erroribus ardor amantum

Nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.

Quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem

1080

Corporis et dentis illidunt saepe labellis

Osculaque affligunt, quia non est pura uoluptas

Et stimuli subsunt qui instigant laedere id ipsum

Quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt.

Sed leuiter poenas frangit Venus inter amorem

1085

Blandaque refrenat morsus admixta uoluptas.

Namque in eo spes est, unde est ardoris origo,

Restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.

Quod fieri contra totum natura repugnat;

Vnaque res haec est, cuius quam plurima habemus,

1090

Tam magis ardescit dira cuppedine pectus.

Nam cibus atque umor membris assumitur intus;

Quae quoniam certas possunt obsidere partis,

Hoc facile expletur laticum frugumque cupido.

Ex hominis uero facie pulchroque colore

1095

Nil datur in corpus praeter simulacra fruendum

Tenuia; quae uento spes raptat saepe misella.

Vt bibere in somnis sitiens cum quaerit et umor

Non datur, ardorem qui membris stinguere possit,

Sed laticum simulacra petit frustraque laborat

1100

In medioque sitit torrenti flumine potans,

Sic in amore Venus simulacris ludit amantis

Nec satiare queunt spectando corpora coram

Nec manibus quicquam teneris abradere membris

Possunt errantes incerti corpore toto.

1105

Denique cum membris collatis flore fruuntur

Aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus

Atque in eost Venus ut muliebria conserat arua,

Affigunt auide corpus iunguntque saliuas

Oris et inspirant pressantes dentibus ora,

1110

Nequiquam, quoniam nil inde abradere possunt

Nec penetrare et abire in corpus corpore toto;

Nam facere interdum uelle et certare uidentur:

Vsque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,

Membra uoluptatis dum ui labefacta liquescunt.

1115

Tandem ubi se erupit neruis collecta cupido,

Parua fit ardoris uiolenti pausa parumper.

Inde redit rabies eadem et furor ille reuisit,

Cum sibi quid cupiant ipsi contingere quaerunt,

Nec reperire malum id possunt quae machina uincat:

1120

Vsque adeo incerti tabescunt uulnere caeco.

Adde quod absumunt uiris pereuntque labore,

Adde quod alterius sub nutu degitur aetas.

Labitur interea res et Babylonica fiunt,

Languent officia atque aegrotat fama uacillans.

1125

†Vnguenta† et pulchra in pedibus Sicyonia rident

Scilicet et grandes uiridi cum luce smaragdi

Auro includuntur teriturque thalassina uestis

Assidue et Veneris sudorem exercita potat.

Et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,

1130

Interdum in pallam atque Alidensia Ciaque uertunt.

Eximia ueste et uictu conuiuia, ludi,

Pocula crebra, unguenta coronae serta parantur,

Nequiquam, quoniam medio de fonte leporum

Surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat,

1135

Aut cum conscius ipse animus se forte remordet

Desidiose agere aetatem lustrisque perire,

Aut quod in ambiguo uerbum iaculata reliquit

Quod cupido affixum cordi uiuescit ut ignis,

Aut nimium iactare oculos aliumue tueri

1140

Quod putat in uultuque uidet uestigia risus.

Atque in amore mala haec proprio summeque secundo

Inueniuntur; in aduerso uero atque inopi sunt,

Prendere quae possis oculorum lumine operto,

Innumerabilia; ut melius uigilare sit ante,

1145

Qua docui ratione, cauereque ne illiciaris.

Nam uitare, plagas in amoris ne iaciamur,

Non ita difficile est quam captum retibus ipsis

Exire et ualidos Veneris perrumpere nodos.

Et tamen implicitus quoque possis inque peditus

1150

Effugere infestum, nisi tute tibi obuius obstes

Et praetermittas animi uitia omnia primum

Aut quae corpori' sunt eius, quam praepetis ac uis.

Nam faciunt homines plerumque cupidine caeci

Et tribuunt ea quae non sunt his commoda uere.

1155

Multimodis igitur prauas turpisque uidemus

Esse in deliciis summoque in honore uigere.

Atque alios alii irrident Veneremque suadent

Vt placent, quoniam foedo afflictentur amore,

Nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.

1160

Nigra melichrus est, immunda et fetida acosmos,

Caesia Palladium, neruosa et lignea dorcas,

Paruula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,

Magna atque immanis cataplexis plenaque honoris.

Balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;

1165

At flagrans odiosa loquacula Lampadium fit.

Ischnon eromenion tum fit, cum uiuere non quit

Prae macie; rhadine uerost iam mortua tussi.

At tumida et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,

Simula Silena ac saturast, labeosa philema.

1170

Cetera de genere hoc longum est si dicere coner.

Sed tamen esto iam quantouis oris honore,

Cui Veneris membris uis omnibus exoriatur:

Nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine uiximus ante;

Nempe eadem facit, et scimus facere, omnia turpi,

1175

Et miseram taetris se suffit odoribus ipsa

Quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.

At lacrimans exclusus amator limina saepe

Floribus et sertis operit postisque superbos

Vnguit amaracino et foribus miser oscula figit;

1180

Quem si, iam admissum, uenientem offenderit aura

Vna modo, causas abeundi quaerat honestas,

Et meditata diu cadat alte sumpta querela,

Stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi

Plus uideat quam mortali concedere par est.

1185

Nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae

Omnia summo opere hos uitae postscaenia celant

Quos retinere uolunt astrictosque esse in amore,

Nequiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis

Protrahere in lucem atque omnis inquirere risus

1190

Et, si bello animost et non odiosa, uicissim

Praetermittere <et> humanis concedere rebus.

Nec mulier semper ficto suspirat amore

Quae complexa uiri corpus cum corpore iungit

Et tenet assuctis umectans oscula labris.

1195

Nam facit ex animo saepe et communia quaerens

Gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.

Nec ratione alia uolucres armenta feraeque

Et pecudes et equae maribus subsidere possent,

Si non, ipsa quod illarum subat ardet abundans

1200

Natura et Venerem salientum laeta retractat.

Nonne uides etiam quos mutua saepe uoluptas

Vinxit, ut in uinclis communibus excrucientur?

In triuiis quam saepe canes, discedere auentes

Diuersi cupide summis ex uiribu' tendunt,

1205

Cum interea ualidis Veneris compagibus haerent!

Quod facerent numquam nisi mutua gaudia nossent

Quae iacere in fraudem possent uinctosque tenere.

Quare etiam atque etiam, ut dico, est communi' uoluptas.

Et commiscendo cum semine forte uirilem

1210

Femina uim uicit subita ui corripuitque,

Tum similes matrum materno semine fiunt,

Vt patribus patrio. sed quos utriusque figurae

Esse uides, iuxtim miscentis uulta parentum,

Corpore de patrio et materno sanguine crescunt,

1215

Semina cum Veneris stimulis excita per artus

Obuia conflixit conspirans mutuus ardor,

Et neque utrum superauit eorum nec superatumst.

Fit quoque ut interdum similes exsistere auorum

Possint et referant proauorum saepe figuras

1220

Propterea quia multa modis primordia multis

Mixta suo celant in corpore saepe parentes,

Quae patribus patres tradunt a stirpe profecta;

Inde Venus uaria producit sorte figuras

Maiorumque refert uultus uocesque comasque;

1225

Quandoquidem nilo magis haec <de> semine certo

Fiunt quam facies et corpora membraque nobis.

Et muliebre oritur patrio de semine saeclum

Maternoque mares exsistunt corpore creti.

Semper enim partus duplici de semine constat,

1230

Atque utri similest magis id quodcumque creatur,

Eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,

Siue uirum suboles siuest muliebris origo.

Nec diuina satum genitalem numina cuiquam

Absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam

1235

Appelletur et ut sterili Venere exigat aeuum;

Quod plerumque putant et multo sanguine maesti

Conspergunt aras adolentque altaria donis,

Vt grauidas reddant uxores semine largo.

Nequiquam diuum numen sortisque fatigant.

1240

Nam steriles nimium crasso sunt semine partim

Et liquido praeter iustum tenuique uicissim.

Tenue locis quia non potis est affigere adhaesum,

Liquitur extemplo et reuocatum cedit abortu.

Crassius his porro quoniam concretius aequo

1245

Mittitur, aut non tam prolixo prouolat ictu

Aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum

Aegre admiscetur muliebri semine semen.

Nam multum harmoniae Veneris differre uidentur.

Atque alias alii complent magis ex aliisque

1250

Succipiunt aliae pondus magis inque grauescunt.

Et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt

Pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos

Suscipere et partu possent ditescere dulci.

Et quibus ante domi fecundae saepe nequissent

1255

Vxores parere, inuentast illis quoque compar

Natura, ut possent gnatis munire senectam.

Vsque adeo magni refert, ut semina possint

Seminibus commisceri genitaliter apta,

Crassaque conueniant liquidis et liquida crassis.

1260

Atque in eo refert quo uictu uita colatur;

Namque aliis rebus concrescunt semina membris

Atque aliis extenuantur tabentque uicissim.

Et quibus ipsa modis tractetur blanda uoluptas,

Id quoque permagni refert; nam more ferarum

1265

Quadrupedumque magis ritu plerumque putantur

Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt,

Pectoribus positis, sublatis semina lumbis.

Nec molles opu' sunt motus uxoribus hilum.

Nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,

1270

Clunibus ipsa uiri Venerem si laeta retractat

Atque exossato ciet omni pectore fluctus;

Eicit enim sulcum recta regione uiaque

Vomeris atque locis auertit seminis ictum.

Idque sua causa consuerunt scorta moueri,

1275

Ne complerentur crebro grauidaeque iacerent

Et simul ipsa uiris Venus ut concinnior esset;

Coniugibus quod nil nostris opus esse uidetur.

Nec diuinitus interdum Venerisque sagittis

Deteriore fit ut forma muliercula ametur.

1280

Nam facit ipsa suis interdum femina factis

Morigerisque modis et munde corpore culto,

Vt facile insuescat <te> secum degere uitam.

Quod superest, consuetudo concinnat amorem;

Nam leuiter quamuis quod crebro tunditur ictu,

1285

Vincitur in longo spatio tamen atque labascit.

Nonne uides etiam guttas in saxa cadentis

Vmoris longo in spatio pertundere saxa?

7

animum O Q [P]

animos Lact. 1.16 (ad Lucr. 1.932)