Lucretius de rerum natura 2

Testo base di riferimento: C. Bailey, 1922

Cura dell'edizione digitale: M. Berti, 2010

Altre sezioni


Suaue, mari magno turbantibus aequora uentis,

E terra magnum alterius spectare laborem;

Non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas,

Sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est.

5

Suaue etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa tua sine parte pericli.

Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere

Edita doctrina sapientum templa serena,

Despicere unde queas alios passimque uidere

10

Errare atque uiam palantis quaerere uitae,

Certare ingenio, contendere nobilitate,

Noctes atque dies niti praestante labore

Ad summas emergere opes rerumque potiri.

O miseras hominum mentes, o pectora caeca!

15

Qualibus in tenebris uitae quantisque periclis

Degitur hoc aeui quodcumquest! nonne uidere

Nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui

Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

Iucundo sensu cura semota metuque?

20

Ergo corpoream ad naturam pauca uidemus

Esse opus omnino, quae demant cumque dolorem,

Delicias quoque uti multas substernere possint.

Gratius interdum neque natura ipsa requirit,

Si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes

25

Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

Nec domus argento fulget auroque renidet

Nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

Cum tamen inter se prostrati in gramine molli

30

Propter aquae riuum sub ramis arboris altae

Non magnis opibus iucunde corpora curant,

Praesertim cum tempestas arridet et anni

Tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.

Nec calidae citius decedunt corpore febres,

35

Textilibus si in picturis ostroque rubenti

Iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.

Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae

Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum;

40

Si non forte tuas legiones per loca campi

Feruere cum uideas belli simulacra cientis,

Subsidiis magnis †epicuri† constabilitas,

Ornatas armis †itastuas† pariterque animatas,

43a

Feruere cum uideas classem lateque uagari,

His tibi tum rebus timefactae religiones

45

Effugiunt animo pauidae; mortisque timores

Tum uacuum pectus linquunt curaque solutum.

Quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus,

Re ueraque metus hominum curaeque sequaces

Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

50

Audacterque inter reges rerumque potentis

Versantur neque fulgorem reuerentur ab auro

Nec clarum uestis splendorem purpureai,

Quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas?

Omnis cum in tenebris praesertim uita laboret.

55

Nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis

In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

Interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam

Quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

60

Non radii solis neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae species ratioque.

Nunc age, quo motu genitalia materiai

Corpora res uarias gignant genitasque resoluant

Et qua ui facere id cogantur quaeque sit ollis

65

Reddita mobilitas magnum per inane meandi,

Expediam: tu te dictis praebere memento.

Nam certe non inter se stipata cohaeret

Materies, quoniam minui rem quamque uidemus

Et quasi longinquo fluere omnia cernimus aeuo

70

Ex oculisque uetustatem subducere nostris,

Cum tamen incolumis uideatur summa manere

Propterea quia, quae decedunt corpora cuique,

Vnde abeunt minuunt, quo uenere augmine donant,

Illa senescere at haec contra florescere cogunt,

75

Nec remorantur ibi. sic rerum summa nouatur

Semper, et inter se mortales mutua uiuunt.

Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,

Inque breui spatio mutantur saecla animantum

Et quasi cursores uitai lampada tradunt.

80

Si cessare putas rerum primordia posse

Cessandoque nouos rerum progignere motus,

Auius a uera longe ratione uagaris.

Nam quoniam per inane uagantur, cuncta necessest

Aut grauitate sua ferri primordia rerum

85

Aut ictu forte alterius. nam <cum> cita saepe

Obuia conflixere, fit ut diuersa repente

Dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint

Ponderibus solidis neque quicquam a tergo ibus obstet.

Et quo iactari magis omnia materiai

90

Corpora peruideas, reminiscere totius imum

Nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima

Consistant, quoniam spatium sine fine modoquest

Immensumque patere in cunctas undique partis

Pluribus ostendi et certa ratione probatumst.

95

Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est

Reddita corporibus primis per inane profundum,

Sed magis assiduo uarioque exercita motu

Partim interuallis magnis confulta resultant,

Pars etiam breuibus spatiis uexantur ab ictu.

100

Et quaecumque magis condenso conciliatu

Exiguis interuallis conuecta resultant,

Indupedita suis perplexis ipsa figuris,

Haec ualidas saxi radices et fera ferri

Corpora constituunt et cetera <de> genere horum.

105

Cetera, quae porro magnum per inane uagantur,

Paucula dissiliunt longe longeque recursant

In magnis interuallis; haec aera rarum

Sufficiunt nobis et splendida lumina solis.

Multaque praeterea magnum per inane uagantur,

110

Conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam

Consociare etiam motus potuere recepta.

Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago

Ante oculos semper nobis uersatur et instat.

Contemplator enim, cum solis lumina cumque

115

Inserti fundunt radii per opaca domorum:

Multa minuta modis multis per inane uidebis

Corpora misceri radiorum lumine in ipso

Et uelut aeterno certamine proelia pugnas

Edere turmatim certantia nec dare pausam,

120

Conciliis et discidiis exercita crebris;

Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum

Quale sit in magno iactari semper inani.

Dumtaxat rerum magnarum parua potest res

Exemplare dare et uestigia notitiai.

125

Hoc etiam magis haec animum te aduertere par est

Corpora quae in solis radiis turbare uidentur,

Quod tales turbae motus quoque materiai

Significant clandestinos caecosque subesse.

Multa uidebis enim plagis ibi percita caecis

130

Commutare uiam retroque repulsa reuerti

Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.

Scilicet hic a principiis est omnibus error.

Prima mouentur enim per se primordia rerum;

Inde ea quae paruo sunt corpora conciliatu

135

Et quasi proxima sunt ad uiris principiorum,

Ictibus illorum caecis impulsa cientur,

Ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.

Sic a principiis ascendit motus et exit

Paulatim nostros ad sensus, ut moueantur

140

Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus

Nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

Nunc quae mobilitas sit reddita materiai

Corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

Primum aurora nouo cum spargit lumine terras

145

Et uariae uolucres nemora auia peruolitantes

Aera per tenerum liquidis loca uocibus opplent,

Quam subito soleat sol ortus tempore tali

Conuestire sua perfundens omnia luce,

Omnibus in promptu manifestumque esse uidemus.

150

At uapor is quem sol mittit lumenque serenum

Non per inane meat uacuum; quo tardius ire

Cogitur, aerias quasi dum diuerberat undas.

Nec singillatim corpuscula quaeque uaporis

Sed complexa meant inter se conque globata;

155

Quapropter simul inter se retrahuntur et extra

Officiuntur, uti cogantur tardius ire.

At quae sunt solida primordia simplicitate,

Cum per inane meant uacuum nec res remoratur

Vlla foris atque ipsa suis e partibus una

160

Vnum in quem coepere locum conixa feruntur,

Debent nimirum praecellere mobilitate

Et multo citius ferri quam lumina solis

Multiplexque loci spatium transcurrere eodem

Tempore quo solis peruulgant fulgura caelum.

165

Nec persectari primordia singula quaeque,

Vt uideant qua quidque geratur cum ratione.

At quidam contra haec, ignari materiai,

Naturam non posse deum sine numine credunt

Tanto opere humanis rationibus admoderate

170

Tempora mutare annorum frugesque creare,

Et iam cetera, mortalis quae suadet adire

Ipsaque deducit dux uitae dia uoluptas

Et res per Veneris blanditur saecla propagent,

Ne genus occidat humanum. quorum omnia causa

175

Constituisse deos cum fingunt, omnibu' rebus

Magno opere a uera lapsi ratione uidentur.

Nam quamuis rerum ignorem primordia quae sint,

Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

Confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

180

Nequaquam nobis diuinitus esse creatam

Naturam mundi: tanta stat praedita culpa.

Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta.

Nunc id quod superest de motibus expediemus.

Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus

185

Confirmare tibi, nullam rem posse sua ui

Corpoream sursum ferri sursumque meare;

Ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem.

Sursus enim uersus gignuntur et augmina sumunt

Et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,

190

Pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.

Nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum

Et celeri flamma degustant tigna trabesque,

Sponte sua facere id sine ui subiecta putandum est.

Quod genus e nostro cum missus corpore sanguis

195

Emicat exsultans alte spargitque cruorem.

Nonne uides etiam quanta ui tigna trabesque

Respuat umor aquae? nam quo magis ursimus alte

Derecta et magna ui multi pressimus aegre,

Tam cupide sursum reuomit magis atque remittit,

200

Plus ut parte foras emergant exsiliantque.

Nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,

Quin uacuum per inane deorsum cuncta ferantur.

Sic igitur debent flammae quoque posse per auras

Aeris expressae sursum succedere, quamquam

205

Pondera, quantum in sest, deorsum deducere pugnent.

Nocturnasque faces caeli sublime uolantis

Nonne uides longos flammarum ducere tractus

In quascumque dedit partis natura meatum?

Non cadere in terram stellas et sidera cernis?

210

Sol etiam <caeli> de uertice dissipat omnis

Ardorem in partis et lumine conserit arua;

In terras igitur quoque solis uergitur ardor.

Transuersosque uolare per imbris fulmina cernis;

Nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes

215

Concursant: cadit in terras uis flammea uulgo.

Illud in his quoque te rebus cognoscere auemus,

Corpora cum deorsum rectum per inane feruntur

Ponderibus propriis, incerto tempore ferme

Incertisque locis spatio depellere paulum,

220

Tantum quod momen mutatum dicere possis.

Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,

Imbris uti guttae, caderent per inane profundum,

Nec foret offensus natus nec plaga creata

Principiis: ita nil umquam natura creasset.

225

Quod si forte aliquis credit grauiora potesse

Corpora, quo citius rectum per inane feruntur,

Incidere ex supero leuioribus atque ita plagas

Gignere quae possint genitalis reddere motus,

Auius a uera longe ratione recedit.

230

Nam per aquas quaecumque cadunt atque aera rarum,

Haec pro ponderibus casus celerare necessest

Propterea quia corpus aquae naturaque tenuis

Aeris haud possunt aeque rem quamque morari,

Sed citius cedunt grauioribus exsuperata.

235

At contra nulli de nulla parte neque ullo

Tempore inane potest uacuum subsistere rei,

Quin, sua quod natura petit, concedere pergat;

Omnia quapropter debent per inane quietum

Aeque ponderibus non aequis concita ferri.

240

Haud igitur poterunt leuioribus incidere umquam

Ex supero grauiora neque ictus gignere per se

Qui uarient motus per quos natura gerat res.

Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest

Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus

245

Obliquos uideamur et id res uera refutet.

Namque hoc in promptu manifestumque esse uidemus,

Pondera, quantum in sest, non posse obliqua meare,

Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis.

Sed nil omnino <recta> regione uiai

250

Declinare quis est qui †possit cernere sese†?

Denique si semper motus conectitur omnis

Et uetere exoritur <semper> nouus ordine certo

Nec declinando faciunt primordia motus

Principium quoddam quod fati foedera rumpat,

255

Ex infinito ne causam causa sequatur,

Libera per terras unde haec animantibus exstat,

Vnde est haec, inquam, fatis auulsa uoluntas

Per quam progredimur quo ducit quemque uoluptas,

Declinamus item motus nec tempore certo

260

Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?

Nam dubio procul his rebus sua cuique uoluntas

Principium dat et hinc motus per membra rigantur.

Nonne uides etiam patefactis tempore puncto

Carceribus non posse tamen prorumpere equorum

265

Vim cupidam tam de subito quam mens auet ipsa?

Omnis enim totum per corpus materiai

Copia conciri debet, concita per artus

Omnis ut studium mentis conixa sequatur;

Vt uideas initum motus a corde creari

270

Ex animique uoluntate id procedere primum,

Inde dari porro per totum corpus et artus.

Nec similest ut cum impulsi procedimus ictu

Viribus alterius magnis magnoque coactu.

Nam tum materiem totius corporis omnem

275

Perspicuumst nobis inuitis ire rapique,

Donec eam refrenauit per membra uoluntas.

Iamne uides igitur, quamquam uis extera multos

Pellat et inuitos cogat procedere saepe

Praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro

280

Quiddam quod contra pugnare obstareque possit?

Cuius ad arbitrium quoque copia materiai

Cogitur interdum flecti per membra per artus

Et proiecta refrenatur retroque residit.

Quare in seminibus quoque idem fateare necessest,

285

Esse aliam praeter plagas et pondera causam

Motibus, unde haec est nobis innata potestas,

De nilo quoniam fieri nil posse uidemus.

Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant

Externa quasi ui. sed ne mens ipsa necessum

290

Intestinum habeat cunctis in rebus agendis

Et deuicta quasi cogatur ferre patique,

Id facit exiguum clinamen principiorum

Nec regione loci certa nec tempore certo.

Nec stipata magis fuit umquam materiai

295

Copia nec porro maioribus interuallis.

Nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.

Quapropter quo nunc in motu principiorum

Corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere

Et posthac semper simili ratione ferentur,

300

Et quae consuerint gigni gignentur eadem

Condicione et erunt et crescent uique ualebunt,

Quantum cuique datum est per foedera naturai.

Nec rerum summam commutare ulla potest uis;

Nam neque, quo possit genus ullum materiai

305

Effugere ex omni, quicquam est <extra>, neque in omne

Vnde coorta queat noua uis irrumpere et omnem

Naturam rerum mutare et uertere motus.

Illud in his rebus non est mirabile, quare,

Omnia cum rerum primordia sint in motu,

310

Summa tamen summa uideatur stare quiete,

Praeterquam siquid proprio dat corpore motus.

Omnis enim longe nostris ab sensibus infra

Primorum natura iacet; quapropter, ubi ipsa

Cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;

315

Praesertim cum, quae possimus cernere, celent

Saepe tamen motus spatio diducta locorum.

Nam saepe in colli tondentes pabula laeta

Lanigerae reptant pecudes quo quamque uocantes

Inuitant herbae gemmantes rore recenti,

320

Et satiati agni ludunt blandeque coruscant;

Omnia quae nobis longe confusa uidentur

Et uelut in uiridi candor consistere colli.

Praeterea magnae legiones cum loca cursu

Camporum complent belli simulacra cientes,

325

Fulgor ibi ad caelum se tollit totaque circum

Aere renidescit tellus subterque uirum ui

Excitur pedibus sonitus clamoreque montes

Icti reiectant uoces ad sidera mundi

Et circumuolitant equites mediosque repente

330

Transmittunt ualido quatientes impete campos.

Et tamen est quidam locus altis montibus unde

Stare uidentur et in campis consistere fulgor.

Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum

Qualia sint et quam longe distantia formis

335

Percipe, multigenis quam sint uariata figuris;

Non quo multa parum simili sint praedita forma,

Sed quia non uulgo paria omnibus omnia constant.

Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta

Vt neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,

340

Debent nimirum non omnibus omnia prorsum

Esse pari filo similique affecta figura.

Praeterea genus humanum mutaeque natantes

Squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque

Et uariae uolucres, laetantia quae loca aquarum

345

Concelebrant circum ripas fontisque lacusque,

Et quae peruulgant nemora auia peruolitantes;

Quorum unum quiduis generatim sumere perge,

Inuenies tamen inter se differre figuris.

Nec ratione alia proles cognoscere matrem

350

Nec mater posset prolem; quod posse uidemus

Nec minus atque homines inter se nota cluere.

Nam saepe ante deum uitulus delubra decora

Turicremas propter mactatus concidit aras

Sanguinis exspirans calidum de pectore flumen.

355

At mater uiridis saltus orbata peragrans

Quaerit humi pedibus uestigia pressa bisulcis,

Omnia conuisens oculis loca si queat usquam

Conspicere amissum fetum, completque querelis

Frondiferum nemus adsistens et crebra reuisit

360

Ad stabulum desiderio perfixa iuuenci,

Nec tenerae salices atque herbae rore uigentes

Fluminaque illa queunt summis labentia ripis

Oblectare animum subitamque auertere curam,

Nec uitulorum aliae species per pabula laeta

365

Deriuare queunt animum curaque leuare:

Vsque adeo quiddam proprium notumque requirit.

Praeterea teneri tremulis cum uocibus haedi

Cornigeras norunt matres agnique petulci

Balantum pecudes: ita, quod natura reposcit,

370

Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.

Postremo quoduis frumentum non tamen omne

Quique suo genere inter se simile esse uidebis,

Quin intercurrat quaedam distantia formis.

Concharumque genus parili ratione uidemus

375

Pingere telluris gremium, qua mollibus undis

Litoris incurui bibulam pauit aequor harenam.

Quare etiam atque etiam simili ratione necessest,

Natura quoniam constant neque facta manu sunt

Vnius ad certam formam primordia rerum,

380

Dissimili inter se quaedam uolitare figura.

Perfacile est animi ratione exsoluere nobis

Quare fulmineus multo penetralior ignis

Quam noster fuat e taedis terrestribus ortus.

Dicere enim possis caelestem fulminis ignem

385

Subtilem magis e paruis constare figuris

Atque ideo transire foramina quae nequit ignis

Noster hic e lignis ortus taedaque creatus.

Praeterea lumen per cornum transit, at imber

Respuitur. quare? nisi luminis illa minora

390

Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum.

Et quamuis subito per colum uina uidemus

Perfluere; at contra tardum cunctatur oliuum,

Aut quia nimirum maioribus est elementis

Aut magis hamatis inter se perque plicatis,

395

Atque ideo fit uti non tam diducta repente

Inter se possint primordia singula quaeque

Singula per cuiusque foramina permanare.

Huc accedit uti mellis lactisque liquores

Iucundo sensu linguae tractentur in ore;

400

At contra taetra absinthi natura ferique

Centauri foedo pertorquent ora sapore;

Vt facile agnoscas e leuibus atque rotundis

Esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,

At contra quae amara atque aspera cumque uidentur,

405

Haec magis hamatis inter se nexa teneri

Proptereaque solere uias rescindere nostris

Sensibus introituque suo perrumpere corpus.

Omnia postremo bona sensibus et mala tactu

Dissimili inter se pugnant perfecta figura;

410

Ne tu forte putes serrae stridentis acerbum

Horrorem constare elementis leuibus aeque

Ac musaea mele, per chordas organici quae

Mobilibus digitis expergefacta figurant;

Neu simili penetrare putes primordia forma

415

In naris hominum, cum taetra cadauera torrent,

Et cum scena croco Cilici perfusa recens est

Araque Panchaeos exhalat propter odores;

Neue bonos rerum simili constare colores

Semine constituas, oculos qui pascere possunt,

420

Et qui compungunt aciem lacrimareque cogunt

Aut foeda specie diri turpesque uidentur.

Omnis enim, sensus quae mulcet cumque, <figura>

Haud sine principiali aliquo leuore creatast;

At contra quaecumque molesta atque aspera constat,

425

Non aliquo sine materiae squalore repertast.

Sunt etiam quae iam nec leuia iure putantur

Esse neque omnino flexis mucronibus unca,

Sed magis angellis paulum prostantibus <utqui>

Titillare magis sensus quam laedere possint;

430

Faecula iam quo de genere est inulaeque sapores.

Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam

Dissimili dentata modo compungere sensus

Corporis, indicio nobis est tactus uterque.

Tactus enim, tactus, pro diuum numina sancta,

435

Corporis est sensus, uel cum res extera sese

Insinuat, uel cum laedit quae in corpore natast

Aut iuuat egrediens genitalis per Veneris res,

Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso

Semina confundunt<que> inter se concita sensum;

440

Vt si forte manu quamuis iam corporis ipse

Tute tibi partem ferias atque experiare.

Quapropter longe formas distare necessest

Principiis, uarios quae possint edere sensus.

Denique quae nobis durata ac spissa uidentur,

445

Haec magis hamatis inter sese esse necessest

Et quasi ramosis alte compacta teneri.

In quo iam genere in primis adamantina saxa

Prima acie constant ictus contemnere sueta

Et ualidi silices ac duri robora ferri

450

Aeraque quae claustris restantia uociferantur.

Illa quidem debent e leuibus atque rotundis

Esse magis, fluuido quae corpore liquida constant;

Namque papaueris haustus itemst facilis quasi aquarum;

Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque

455

Et perculsus item procliue uolubilis exstat.

Omnia postremo quae puncto tempore cernis

Diffugere, ut fumum nebulas flammasque, necessest,

Si minus omnia sunt e leuibus atque rotundis,

At non esse tamen perplexis indupedita,

460

Pungere uti possint corpus penetrareque saxa

Nec tamen haerere inter se; quodcumque uidemus

Sensibus esse datum, facile ut cognoscere possis

Non e perplexis sed acutis esse elementis.

Sed quod amara uides eadem quae fluuida constant,

465

Sudor uti maris est, minime mirabile habeto.

Nam quod fluuidus est, e leuibus atque rotundis

Est, et squalida multa creant admixta dolores

Corpora; nec tamen haec retineri hamata necessumst;

Scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,

470

Prouolui simul ut possint et laedere sensus.

Et quo mixta putes magis aspera leuibus esse

Principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,

Est ratio secernendi, sorsumque uidendi

Vmor dulcis, ubi per terras crebrius idem

475

Percolatur, ut in foueam fluat ac mansuescat;

Linquit enim supera taetri primordia uiri,

Aspera cum magis in terris haerescere possint.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

480

Finita uariare figurarum ratione.

Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam

Esse infinito debebunt corporis auctu.

Namque in eadem una cuiusuis iam breuitate

Corporis inter se multum uariare figurae

485

Non possunt: fac enim minimis e partibus esse

Corpora prima tribus, uel paulo pluribus auge;

Nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

Summa atque ima locans, transmutans dextera laeuis,

Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

490

Formai speciem totius corporis eius,

Quod superest, si forte uoles uariare figuras,

Addendum partis alias erit; inde sequetur,

Assimili ratione alias ut postulet ordo,

Si tu forte uoles etiam uariare figuras:

495

Ergo formarum nouitatem corporis augmen

Subsequitur. quare non est ut credere possis

Esse infinitis distantia semina formis,

Ne quaedam cogas immani maximitate

Esse, supra quod iam docui non posse probari.

500

Iam tibi barbaricae uestes Meliboeaque fulgens

Purpura Thessalico concharum tacta colore,

Aurea pauonum ridenti imbuta lepore

Saecla, nouo rerum superata colore iacerent

Et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,

505

Et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis

Carmina consimili ratione oppressa silerent.

Namque aliis aliud praestantius exoreretur.

Cedere item retro possent in deteriores

Omnia sic partis, ut diximus in meliores.

510

Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset

Naribus auribus atque oculis orisque sapori.

Quae quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certa

Finis utrimque tenet summam, fateare necessest

Materiem quoque finitis differre figuris.

515

Denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas

Finitumst retroque pari ratione remensumst.

Omnis enim calor ac frigus, mediique tepores

Interutrasque iacent explentes ordine summam.

Ergo finita distant ratione creata,

520

Ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,

Hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,

Inter se simili quae sunt perfecta figura,

525

Infinita cluere. etenim distantia cum sit

Formarum finita, necesse est quae similes sint

Esse infinitas aut summam materiai

Finitam constare, id quod non esse probaui

Versibus ostendens corpuscula materiai

530

Ex infinito summam rerum usque tenere,

Vndique protelo plagarum continuato.

Nam quod rara uides magis esse animalia quaedam

Fecundamque minus naturam cernis in illis,

At regione locoque alio terrisque remotis

535

Multa licet genere esse in eo numerumque repleri;

Sicut quadrupedum cum primis esse uidemus

In genere anguimanus elephantos, India quorum

Milibus e multis uallo munitur eburno,

Vt penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

540

Vis est, quarum nos perpauca exempla uidemus.

Sed tamen id quoque uti concedam, quamlibet esto

Vnica res quaedam natiuo corpore sola,

Cui similis toto terrarum non sit in orbi;

Infinita tamen nisi erit uis materiai

545

Vnde ea progigni possit concepta, creari

Non poterit, neque, quod superest, procrescere alique.

Quippe etenim sumam hoc quoque uti finita per omne

Corpora iactari unius genitalia rei,

Vnde ubi qua ui et quo pacto congressa coibunt

550

Materiae tanto in pelago turbaque aliena?

Non, ut opinor, habent rationem conciliandi

Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis

Disiectare solet magnum mare transtra cauernas

Antemnas proram malos tonsasque natantis,

555

Per terrarum omnis oras fluitantia aplustra

Vt uideantur et indicium mortalibus edant,

Infidi maris insidias uirisque dolumque

Vt uitare uelint, neue ullo tempore credant,

Subdola cum ridet placidi pellacia ponti,

560

Sic tibi si finita semel primordia quaedam

Constitues, aeuum debebunt sparsa per omnem

Disiectare aestus diuersi materiai,

Numquam in concilium ut possint compulsa coire

Nec remorari in concilio nec crescere adaucta;

565

Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,

Et res progigni et genitas procrescere posse.

Esse igitur genere in quouis primordia rerum

Infinita palam est unde omnia suppeditantur.

Nec superare queunt motus itaque exitiales

570

Perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,

Nec porro rerum genitales auctificique

Motus perpetuo possunt seruare creata.

Sic aequo geritur certamine principiorum

Ex infinito contractum tempore bellum.

575

Nunc hic nunc illic superant uitalia rerum

Et superantur item. miscetur funere uagor

Quem pueri tollunt uisentes luminis oras;

Nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast

Quae non audierit mixtos uagitibus aegris

580

Ploratus mortis comites et funeris atri.

Illud in his obsignatum quoque rebus habere

Conuenit et memori mandatum mente tenere,

Nil esse, in promptu quorum natura uidetur,

Quod genere ex uno consistat principiorum,

585

Nec quicquam quod non permixto semine constet;

Et quodcumque magis uis multas possidet in se

Atque potestates, ita plurima principiorum

In sese genera ac uarias docet esse figuras.

Principio tellus habet in se corpora prima

590

Vnde mare immensum uoluentes frigora fontes

Assidue renouent, habet ignes unde oriantur.

Nam multis succensa locis ardent sola terrae,

Ex imis uero furit ignibus impetus Aetnae.

Tum porro nitidas fruges arbustaque laeta

595

Gentibus humanis habet unde extollere possit,

Vnde etiam fluuios frondis et pabula laeta

Montiuago generi possit praebere ferarum.

Quare magna deum mater materque ferarum

Et nostri genetrix haec dicta est corporis una.

600

Hanc ueteres Graium docti cecinere poetae

Sedibus in curru biiugos agitare leones,

Aeris in spatio magnam pendere docentes

Tellurem neque posse in terra sistere terram.

Adiunxere feras, quia quamuis effera proles

605

Officiis debet molliri uicta parentum.

Muralique caput summum cinxere corona,

Eximiis munita locis quia sustinet urbis;

Quo nunc insigni per magnas praedita terras

Horrifice fertur diuinae matris imago.

610

Hanc uariae gentes antiquo more sacrorum

Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas

Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt

Per terrarum orbem fruges coepisse creari.

Gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint

615

Matris et ingrati genitoribus inuenti sint,

Significare uolunt indignos esse putandos,

Viuam progeniem qui in oras luminis edant.

Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum

Concaua, raucisonoque minantur cornua cantu,

620

Et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis,

Telaque praeportant uiolenti signa furoris,

Ingratos animos atque impia pectora uulgi

Conterrere metu quae possint numini' diuae.

Ergo cum primum magnas inuecta per urbis

625

Munificat tacita mortalis muta salute,

Aere atque argento sternunt iter omne uiarum

Largifica stipe ditantes ninguntque rosarum

Floribus umbrantes matrem comitumque cateruas.

Hic armata manus, Curetas nomine Grai

630

Quos memorant Phrygios, inter se forte <quod armis>

Ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti

Terrificas capitum quatientes numine cristas,

Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum

Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,

635

Cum pueri circum puerum pernice chorea

<>

Armati in numerum pulsarent aeribus aera,

Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus

Aeternumque daret matri sub pectore uulnus.

640

Propterea magnam armati matrem comitantur,

Aut quia significant diuam praedicere ut armis

Ac uirtute uelint patriam defendere terram

Praesidioque parent decorique parentibus esse.

Quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,

645

Longe sunt tamen a uera ratione repulsa.

Omnis enim per se diuum natura necessest

Immortali aeuo summa cum pace fruatur

Semota ab nostris rebus seiunctaque longe.

Nam priuata dolore omni, priuata periclis,

650

Ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,

Nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

Terra quidem uero caret omni tempore sensu,

Et quia multarum potitur primordia rerum,

Multa modis multis effert in lumina solis.

655

Hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare

Constituet fruges et Bacchi nomine abuti

Mauult quam laticis proprium proferre uocamen,

Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem

Esse deum matrem, dum uera re tamen ipse

660

Religione animum turpi contingere parcat.

Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo

Lanigerae pecudes et equorum duellica proles

Buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli

Ex unoque sitim sedantes flumine aquai

665

Dissimili uiuunt specie retinentque parentum

Naturam et mores generatim quaeque imitantur.

Tanta est in quouis genere herbae materiai

Dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.

Hinc porro quamuis animantem ex omnibus unam

670

Ossa cruor uenae calor umor uiscera nerui

Constituunt; quae sunt porro distantia longe,

Dissimili perfecta figura principiorum.

Tum porro quaecumque igni flammata cremantur,

Si nil praeterea, tamen haec in corpore condunt

675

Vnde ignem iacere et lumen summittere possint

Scintillasque agere ac late differre fauillam.

Cetera consimili mentis ratione peragrans

Inuenies igitur multarum semina rerum

Corpore celare et uarias cohibere figuras.

680

Denique multa uides quibus et color et sapor una

Reddita sunt cum odore. in primis pleraque dona

Haec igitur uariis debent constare figuris;

Nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,

Fucus item sorsum, <sorsum> sapor insinuatur

685

Sensibus; ut noscas primis differre figuris.

Dissimiles igitur formae glomeramen in unum

Conueniunt et res permixto semine constant.

Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis

Multa elementa uides multis communia uerbis,

690

Cum tamen inter se uersus ac uerba necesse est

Confiteare alia ex aliis constare elementis;

Non quo multa parum communis littera currat

Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,

Sed quia non uulgo paria omnibus omnia constant.

695

Sic aliis in rebus item communia multa

Multarum rerum cum sint primordia, uerum

Dissimili tamen inter se consistere summa

Possunt; ut merito ex aliis constare feratur

Humanum genus et fruges arbustaque laeta.

700

Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est

Omnia. nam uulgo fieri portenta uideres,

Semiferas hominum species exsistere et altos

Interdum ramos egigni corpore uiuo,

Multaque conecti terrestria membra marinis,

705

Tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras

Pascere naturam per terras omniparentis.

Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando

Seminibus certis certa genetrice creata

Conseruare genus crescentia posse uidemus.

710

Scilicet id certa fieri ratione necessust.

Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus

Corpora discedunt conexaque conuenientis

Efficiunt motus. at contra aliena uidemus

Reicere in terras naturam, multaque caecis

715

Corporibus fugiunt e corpore percita plagis,

Quae neque conecti quoquam potuere neque intus

Vitalis motus consentire atque imitari.

Sed ne forte putes animalia sola teneri

Legibus hisce, eadem ratio res terminat omnis.

720

Nam ueluti tota natura dissimiles sunt

Inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest

Dissimili constare figura principiorum;

Non quo multa parum simili sint praedita forma,

Sed quia non uulgo paria omnibus omnia constant.

725

Semina cum porro distent, differre necessust

Interualla uias conexus pondera plagas

Concursus motus, quae non animalia solum

Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum

Secernunt caelumque a terris omne retentant.

730

Nunc age dicta meo dulci quaesita labore

Percipe, ne forte haec albis ex alba rearis

Principiis esse, ante oculos quae candida cernis,

Aut ea quae nigrant nigro de semine nata;

Niue alium quemuis quae sunt imbuta colorem,

735

Propterea gerere hunc credas, quod materiai

Corpora consimili sint eius tincta colore.

Nullus enim color est omnino materiai

Corporibus, neque par rebus neque denique dispar.

In quae corpora si nullus tibi forte uidetur

740

Posse animi iniectus fieri, procul auius erras.

Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam

Dispexere, tamen cognoscant corpora tactu

Ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore,

Scire licet nostrae quoque menti corpora posse

745

Verti in notitiam nullo circumlita fuco.

Denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris

Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.

Quod quoniam uinco fieri, nunc esse docebo

Omnis enim color omnino mutatur in omnis;

750

Quod facere haud ullo debent primordia pacto.

Immutabile enim quiddam superare necessest,

Ne res ad nilum redigantur funditus omnes.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,

Continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

755

Proinde colore caue contingas semina rerum,

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

Praeterea si nulla coloris principiis est

Reddita natura et uariis sunt praedita formis,

E quibus omne genus gignunt uariantque colores

760

Propterea, magni quod refert semina quaeque

Cum quibus et quali positura contineantur

Et quos inter se dent motus accipiantque,

Perfacile extemplo rationem reddere possis

Cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,

765

Marmoreo fieri possint candore repente;

Vt mare, cum magni commorunt aequora uenti,

Vertitur in canos candenti marmore fluctus.

Dicere enim possis, nigrum quod saepe uidemus,

Materies ubi permixta est illius et ordo

770

Principiis mutatus et addita demptaque quaedam,

Continuo id fieri ut candens uideatur et album

Quod si caeruleis constarent aequora ponti

Seminibus, nullo possent albescere pacto.

Nam quocumque modo perturbes caerula quae sint,

775

Numquam in marmoreum possunt migrare colorem.

Sin alio atque alio sunt semina tincta colore

Quae maris efficiunt unum purumque nitorem,

Vt saepe ex aliis formis uariisque figuris

Efficitur quiddam quadratum unaque figura,

780

Conueniebat, ut in quadrato cernimus esse

Dissimilis formas, ita cernere in aequore ponti

Aut alio in quouis uno puroque nitore

Dissimilis longe inter se uariosque colores.

Praeterea nil officiunt obstantque figurae

785

Dissimiles quo quadratum minus omne sit extra;

At uarii rerum impediunt prohibentque colores

Quominus esse uno possit res tota nitore.

Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus

Principiis rerum nonnumquam causa colores,

790

Occidit, ex albis quoniam non alba creantur,

Nec quae nigra cluent de nigris sed uariis ex.

Quippe etenim multo procliuius exorientur

Candida de nullo quam nigro nata colore

Aut alio quouis qui contra pugnet et obstet.

795

Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores

Esse neque in lucem exsistunt primordia rerum,

Scire licet quam sint nullo uelata colore.

Qualis enim caecis poterit color esse tenebris?

Lumine quin ipso mutatur propterea quod

800

Recta aut obliqua percussus luce refulget;

Pluma columbarum quo pacto in sole uidetur,

Quae sita ceruices circum collumque coronat;

Namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,

Interdum quodam sensu fit uti uideatur

805

Inter curalium uiridis miscere zmaragdos.

Caudaque pauonis, larga cum luce repleta est,

Consimili mutat ratione obuersa colores;

Qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,

Scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

810

Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se

Pupula, cum sentire colorem dicitur album,

Atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,

Nec refert ea quae tangas quo forte colore

Praedita sint, uerum quali magis apta figura,

815

Scire licet nil principiis opus esse colore,

Sed uariis formis uariantis edere tactus.

Praeterea quoniam non certis certa figuris

Est natura coloris et omnia principiorum

Formamenta queunt in quouis esse nitore,

820

Cur ea quae constant ex illis non pariter sunt

Omne genus perfusa coloribus in genere omni?

Conueniebat enim coruos quoque saepe uolantis

Ex albis album pinnis iactare colorem

Et nigros fieri nigro de semine cycnos

825

Aut alio quouis uno uarioque colore.

Quin etiam quanto in partis res quaeque minutas

Distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis

Euanescere paulatim stinguique colorem;

Vt fit ubi in paruas partis discerpitur austrum:

830

Purpura poeniceusque color clarissimu' multo,

Filatim cum distractum est, disperditur omnis;

Noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem

Particulas quam discedant ad semina rerum.

Postremo quoniam non omnia corpora uocem

835

Mittere concedis neque odorem, propterea fit

Vt non omnibus attribuas sonitus et odores.

Sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,

Scire licet quaedam tam constare orba colore

Quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

840

Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem

Quam quae sunt aliis rebus priuata notare.

Sed ne forte putes solo spoliata colore

Corpora prima manere, etiam secreta teporis

Sunt ac frigoris omnino calidique uaporis,

845

Et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,

Nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.

Sicut amaracini blandum stactaeque liquorem

Et nardi florem, nectar qui naribus halat,

Cum facere instituas, cum primis quaerere par est,

850

Quoad licet ac possis reperire, inolentis oliui

Naturam, nullam quae mittat naribus auram,

Quam minime ut possit mixtos in corpore odores

Concoctosque suo contractans perdere uiro,

Propterea tandem debent primordia rerum

855

Non adhibere suum gignundis rebus odorem

Nec sonitum, quoniam nil ab se mittere possunt,

Nec simili ratione saporem denique quemquam

Nec frigus neque item calidum tepidumque uaporem,

Cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,

860

Molli lenta, fragosa putri, caua corpore raro,

Omnia sint a principiis seiuncta necessest,

Immortalia si uolumus subiungere rebus

Fundamenta quibus nitatur summa salutis;

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

865

Nunc ea quae sentire uidemus cumque necessest

Ex insensilibus tamen omnia confiteare

Principiis constare. neque id manifesta refutant

Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,

Sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt

870

Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.

Quippe uidere licet uiuos exsistere uermis

Stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est

Intempestiuis ex imbribus umida tellus;

Praeterea cunctas itidem res uertere sese.

875

Vertunt se fluuii frondes et pabula laeta

In pecudes, uertunt pecudes in corpora nostra

Naturam, et nostro de corpore saepe ferarum

Augescunt uiris et corpora pennipotentum.

Ergo omnis natura cibos in corpora uiua

880

Vertit et hinc sensus animantum procreat omnis,

Non alia longe ratione atque arida ligna

Explicat in flammas et <in> ignis omnia uersat.

Iamne uides igitur magni primordia rerum

Referre in quali sint ordine quaeque locata

885

Et commixta quibus dent motus accipiantque?

Tum porro quid id est, animum quod percutit ipsum,

Quod mouet et uarios sensus expromere cogit,

Ex insensilibus ne credas sensile gigni?

Nimirum lapides et ligna et terra quod una

890

Mixta tamen nequeunt uitalem reddere sensum.

Illud in his igitur rebus meminisse decebit,

Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res

Sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,

Sed magni referre ea primum quantula constent,

895

Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,

Motibus ordinibus posituris denique quae sint.

Quarum nil rerum in lignis glebisque uidemus;

Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbris,

Vermiculos pariunt, quia corpora materiai

900

Antiquis ex ordinibus permota noua re

Conciliantur ita ut debent animalia gigni.

Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari

Constituunt porro ex aliis sentire suetis,

Mollia cum faciunt. nam sensus iungitur omnis

905

Visceribus neruis uenis, quaecumque uidemus

Mollia mortali consistere corpore creta.

Sed tamen esto iam posse haec aeterna manere:

Nempe tamen debent aut sensum partis habere

Aut simili totis animalibus esse putari.

910

At nequeant per se partes sentire necesse est;

Namque ad nos sensus membrorum respicit omnis,

Nec manus a nobis potis est secreta neque ulla

Corporis omnino sensum pars sola tenere.

Linquitur ut totis animantibus assimulentur.

915

Sic itidem quae sentimus sentire necessest,

Vitali ut possint consentire undique sensu.

Qui poterunt igitur rerum primordia dici

Et leti uitare uias, animalia cum sint,

Atque animalia sint mortalibus una eademque?

920

Quod tamen ut possint, at coetu concilioque

Nil facient praeter uulgum turbamque animantum,

Scilicet ut nequeant homines armenta feraeque

Inter sese ullam rem gignere conueniundo.

Quod si forte suum dimittunt corpore sensum

925

Atque alium capiunt, quid opus fuit attribui id quod

Detrahitur? tum praeterea, quod uidimus ante,

Quatenus in pullos animalis uertier oua

Cernimus alituum uermisque efferuere, terram

Intempestiuos cum putor cepit ob imbris,

930

Scire licet gigni posse ex non sensibu' sensus.

Quod si forte aliquis dicet dumtaxat oriri

Posse a non sensu sensum mutabilitate,

Aut aliquo tamquam partu quo proditur extra,

Huic satis illud erit planum facere atque probare

935

Non fieri partum nisi concilio ante coacto

Nec quicquam commutari sine conciliatu.

Principio nequeunt ullius corporis esse

Sensus ante ipsam genitam naturam animantis,

Nimirum quia materies disiecta tenetur

940

Aere fluminibus terris terraque creatis,

Nec congressa modo uitalis conuenienti

Contulit inter se motus, quibus omnituentes

Accensi sensus animantem quamque tuentur.

Praeterea quamuis animantem grandior ictus,

945

Quam patitur natura, repente adfligit et omnis

Corporis atque animi pergit confundere sensus.

Dissoluuntur enim positurae principiorum

Et penitus motus uitales impediuntur,

Donec materies, omnis concussa per artus,

950

Vitalis animae nodos a corpore soluit

Dispersamque foras per caulas eicit omnis.

Nam quid praeterea facere ictum posse reamur

Oblatum, nisi discutere ac dissoluere quaeque?

Fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu

955

Reliqui motus uitales uincere saepe,

Vincere, et ingentis plagae sedare tumultus

Inque suos quicquid rursus reuocare meatus

Et quasi iam leti dominantem in corpore motum

Discutere ac paene amissos accendere sensus.

960

Nam quare potius leti iam limine ab ipso

Ad uitam possint collecta mente reuerti,

Quam quo decursum prope iam siet ire et abire?

Praeterea quoniam dolor est ubi materiai

Corpora ui quadam per uiscera uiua per artus

965

Sollicitata suis trepidant in sedibus intus,

Inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas,

Scire licet nullo primordia posse dolore

Temptari nullamque uoluptatem capere ex se;

Quandoquidem non sunt ex ullis principiorum

970

Corporibus, quorum motus nouitate laborent

Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.

Haud igitur debent esse ullo praedita sensu.

Denique uti possint sentire animalia quaeque,

Principiis si iam est sensus tribuendus eorum,

975

Quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?

Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant

Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque

Multaque de rerum mixtura dicere callent

Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;

980

Quandoquidem totis mortalibus assimulata

Ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,

Inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis:

Quippe sequar, quodcumque loqui ridereque dices

Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.

985

Quod si delira haec furiosaque cernimus esse

Et ridere potest non ex ridentibus auctus

Et sapere et doctis rationem reddere dictis

Non ex seminibus sapientibus atque disertis,

Qui minus esse queant ea quae sentire uidemus

990

Seminibus permixta carentibus undique sensu?

Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;

Omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis

Vmoris guttas mater cum terra recepit,

Feta parit nitidas fruges arbustaque laeta

995

Et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,

Pabula cum praebet quibus omnes corpora pascunt

Et dulcem ducunt uitam prolemque propagant;

Quapropter merito maternum nomen adepta est.

Cedit item retro, de terra quod fuit ante,

1000

In terras et quod missumst ex aetheris oris,

Id rursum caeli rellatum templa receptant.

Nec sic interimit mors res ut materiai

Corpora conficiat, sed coetum dissipat ollis.

Inde aliis aliud coniungit et efficit omnes

1005

Res ita conuertant formas mutentque colores

Et capiant sensus et puncto tempore reddant,

Vt noscas referre eadem primordia rerum

Cum quibus et quali positura contineantur

Et quos inter se dent motus accipiantque,

1010

Neue putes aeterna penes residere potesse

Corpora prima quod in summis fluitare uidemus

Rebus et interdum nasci subitoque perire.

Quin etiam refert nostris in uersibus ipsis

Cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;

1015

Namque eadem caelum mare terras flumina solem

Significant, eadem fruges arbusta animantis;

Si non omnia sunt, at multo maxima pars est

Consimilis; uerum positura discrepitant res.

Sic ipsis in rebus item iam materiai

1020

<>

Concursus motus ordo positura figurae

Cum permutantur, mutari res quoque debent.

Nunc animum nobis adhibe ueram ad rationem.

Nam tibi uementer noua res molitur ad auris

1025

Accidere et noua se species ostendere rerum.

Sed neque tam facilis res ulla est quin ea primum

Difficilis magis ad credendum constet, itemque

Nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam

Quod non paulatim minuant mirarier omnes.

1030

Principio caeli clarum purumque colorem,

Quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,

Lunamque et solis praeclara luce nitorem;

Omnia quae nunc si primum mortalibus essent,

Ex improuiso si sint obiecta repente,

1035

Quid magis his rebus poterat mirabile dici

Aut minus ante quod auderent fore credere gentes?

Nil, ut opinor: ita haec species miranda fuisset.

Quam tibi iam nemo, fessus satiate uidendi,

Suspicere in caeli dignatur lucida templa!

1040

Desine quapropter nouitate exterritus ipsa

Exspuere ex animo rationem, sed magis acri

Iudicio perpende et, si tibi uera uidentur,

Dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

Quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit

1045

Infinita foris haec extra moenia mundi,

Quid sit ibi porro quo prospicere usque uelit mens

Atque animi iactus liber quo peruolet ipse.

Principio nobis in cunctas undique partis

Et latere ex utroque <supra> subterque per omne

1050

Nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se

Vociferatur, et elucet natura profundi.

Nullo iam pacto ueri simile esse putandumst,

Vndique cum uersum spatium uacet infinitum

Seminaque innumero numero summaque profunda

1055

Multimodis uolitent aeterno percita motu,

Hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,

Nil agere illa foris tot corpora materiai;

Cum praesertim hic sit natura factus, ut ipsa

Sponte sua forte offensando semina rerum

1060

Multimodis temere incassum frustraque coacta

Tandem coluerunt ea quae coniecta repente

Magnarum rerum fierent exordia semper,

Terrai maris et caeli generisque animantum.

Quare etiam atque etiam talis fateare necessest

1065

Esse alios alibi congressus materiai,

Qualis hic est, auido complexu quem tenet aether.

Praeterea cum materies est multa parata,

Cum locus est praesto nec res nec causa moratur

Vlla, geri debent nimirum et confieri res.

1070

Nunc et seminibus si tanta est copia quantam

Enumerare aetas animantum non queat omnis,

Vis<que> eadem <et> natura manet quae semina rerum

Conicere in loca quaeque queat simili ratione

Atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare

1075

Esse alios aliis terrarum in partibus orbis

Et uarias hominum gentis et saecla ferarum.

Huc accedit ut in summa res nulla sit una,

Vnica quae gignatur et unica solaque crescat,

Quin alicuiu' siet saecli permultaque eodem

1080

Sint genere. in primis animalibus inice mentem;

Inuenies sic montiuagum genus esse ferarum,

Sic hominum genitam prolem, sic denique mutas

Squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum.

Quapropter caelum simili ratione fatendumst

1085

Terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt,

Non esse unica, sed numero magis innumerali;

Quandoquidem uitae depactus terminus alte

Tam manet haec et tam natiuo corpore constant,

Quam genus omne quod hic generatimst rebus abundans.

1090

Quae bene cognita si teneas, natura uidetur

Libera continuo dominis priuata superbis

Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Nam pro sancta deum tranquilla pectora pace

Quae placidum degunt aeuum uitamque serenam,

1095

Quis regere immensi summam, quis habere profundi

Indu manu ualidas potis est moderanter habenas,

Quis pariter caelos omnis conuertere et omnis

Ignibus aetheriis terras suffire feraces,

Omnibus inue locis esse omni tempore praesto,

1100

Nubibus ut tenebras faciat caelique serena

Concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedes

Saepe suas disturbet et in deserta recedens

Saeuiat exercens telum quod saepe nocentis

Praeterit exanimatque indignos inque merentis?

1105

Multaque post mundi tempus genitale diemque

Primigenum maris et terrae solisque coortum

Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum

Semina quae magnum iaculando contulit omne;

Vnde mare et terrae possent augescere et unde

1110

Appareret spatium caeli domus altaque tecta

Tolleret a terris procul et consurgeret aer.

Nam sua cuique locis ex omnibus omnia plagis

Corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,

Vmor ad umorem, terreno corpore terra

1115

Crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,

Donec ad extremum crescendi perfica finem

Omnia perduxit rerum natura creatrix;

Vt fit ubi nilo iam plus est quod datur intra

Vitalis uenas quam quod fluit atque recedit.

1120

Omnibus hic aetas debet consistere rebus,

Hic natura suis refrenat uiribus auctum.

Nam quaecumque uides hilaro grandescere adauctu

Paulatimque gradus aetatis scandere adultae,

Plura sibi assumunt quam de se corpora mittunt,

1125

Dum facile in uenas cibus omnis inditur et dum

Non ita sunt late dispessa ut multa remittant

Et plus dispendi faciant quam uescitur aetas.

Nam certe fluere atque recedere corpora rebus

Multa manus dandum est; sed plura accedere debent,

1130

Donec alescendi summum tetigere cacumen.

Inde minutatim uiris et robur adultum

Frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,

Et quo latior est, in cunctas undique partis

1135

Plura modo dispergit et ab se corpora mittit,

Nec facile in uenas cibus omnis diditur ei

Nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,

Vnde queat tantum suboriri ac suppeditare.

Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

1140

Sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,

Quandoquidem grandi cibus aeuo denique defit,

Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam

Corpora conficere et plagis infesta domare.

Sic igitur magni quoque circum moenia mundi

1145

Expugnata dabunt labem putrisque ruinas.

Omnia debet enim cibus integrare nouando

Et fulcire cibus, <cibus> omnia sustentare,

Nequiquam, quoniam nec uenae perpetiuntur

Quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.

1150

Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus

Vix animalia parua creat quae cuncta creauit

Saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.

Haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne

Aurea de caelo demisit funis in arua

1155

Nec mare nec fluctus plangentes saxa crearunt,

Sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.

Praeterea nitidas fruges uinetaque laeta

Sponte sua primum mortalibus ipsa creauit,

Ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;

1160

Quae nunc uix nostro grandescunt aucta labore,

Conterimusque boues et uiris agricolarum,

Conficimus ferrum uix aruis suppeditati:

Vsque adeo parcunt fetus augentque laborem.

Iamque caput quassans grandis suspirat arator

1165

Crebrius, incassum magnos cecidisse labores,

Et cum tempora temporibus praesentia confert

Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.

Tristis item uetulae uitis sator atque <uietae>

Temporis incusat momen caelumque fatigat,

1170

Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum

Perfacile angustis tolerarit finibus aeuum,

Cum minor esset agri multo modus ante uiritim.

Nec tenet omnia paulatim tabescere et ire

Ad †scopulum† spatio aetatis defessa uetusto.

1

turbantibus

motantibus Ps. Acro 1, 11, 9