Lucretius de rerum natura 1

Other sections


Aeneadum genetrix, hominum diuumque uoluptas,

Alma Venus, caeli subter labentia signa

Quae mare nauigerum, quae terras frugiferentis

Concelebras, per te quoniam genus omne animantum

5

Concipitur uisitque exortum lumina solis:

Te, dea, te fugiunt uenti, te nubila caeli

Aduentumque tuum, tibi suauis daedala tellus

Summittit flores, tibi rident aequora ponti

Placatumque nitet diffuso lumine caelum.

10

Nam simul ac species patefactast uerna diei

Et reserata uiget genitabilis aura fauoni,

Aeriae primum uolucres te, diua, tuumque

Significant initum perculsae corda tua ui.

Inde ferae pecudes persultant pabula laeta

15

Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore

Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.

Denique per maria ac montis fluuiosque rapaces

Frondiferasque domos auium camposque uirentis

Omnibus incutiens blandum per pectora amorem

20

Efficis ut cupide generatim saecla propagent.

Quae quoniam rerum naturam sola gubernas

Nec sine te quicquam dias in luminis oras

Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,

Te sociam studeo scribendis uersibus esse

25

Quos ego de rerum natura pangere conor

Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni

Omnibus ornatum uoluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diua, leporem.

Effice ut interea fera moenera militiai

30

Per maria ac terras omnis sopita quiescant.

Nam tu sola potes tranquilla pace iuuare

Mortalis, quoniam belli fera moenera Mauors

Armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se

Reicit aeterno deuictus uulnere amoris,

35

Atque ita suspiciens tereti ceruice reposta

Pascit amore auidos inhians in te, dea, uisus,

Eque tuo pendet resupini spiritus ore.

Hunc tu, diua, tuo recubantem corpore sancto

Circumfusa super, suauis ex ore loquelas

40

Funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.

Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo

Possumus aequo animo nec Memmi clara propago

Talibus in rebus communi desse saluti.

<>

45

<>

<>

<>

<>

<>

50

Quod superest, uacuas auris <animumque sagacem>

Semotum a curis adhibe ueram ad rationem,

Ne mea dona tibi studio disposta fideli,

Intellecta prius quam sint, contempta relinquas.

Nam tibi de summa caeli ratione deumque

55

Disserere incipiam et rerum primordia pandam,

Vnde omnis natura creet res auctet alatque

Quoue eadem rursum natura perempta resoluat,

Quae nos materiem et genitalia corpora rebus

Reddunda in ratione uocare et semina rerum

60

Appellare suemus et haec eadem usurpare

Corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

Humana ante oculos foede cum uita iaceret

In terris oppressa graui sub religione

Quae caput a caeli regionibus ostendebat

65

Horribili super aspectu mortalibus instans,

Primum Graius homo mortalis tollere contra

Est oculos ausus primusque obsistere contra,

Quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti

Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem

70

Irritat animi uirtutem, effringere ut arta

Naturae primus portarum claustra cupiret.

Ergo uiuida uis animi peruicit, et extra

Processit longe flammantia moenia mundi

Atque omne immensum peragrauit mente animoque,

75

Vnde refert nobis uictor quid possit oriri,

Quid nequeat, finita potestas denique cuique

Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.

Quare religio pedibus subiecta uicissim

Obteritur, nos exaequat uictoria caelo.

80

Illud in his rebus uereor, ne forte rearis

Impia te rationis inire elementa uiamque

Indugredi sceleris. quod contra saepius illa

Religio peperit scelerosa atque impia facta.

Aulide quo pacto Triuiai uirginis aram

85

Iphianassai turparunt sanguine foede

Ductores Danaum delecti, prima uirorum.

Cui simul infula uirgineos circumdata comptus

Ex utraque pari malarum parte profusast,

Et maestum simul ante aras astare parentem

90

Sensit et hunc propter ferrum celare ministros

Aspectuque suo lacrimas effundere ciuis,

Muta metu terram genibus summissa petebat.

Nec miserae prodesse in tali tempore quibat

Quod patrio princeps donarat nomine regem.

95

Nam sublata uirum manibus tremibundaque ad aras

Deductast, non ut sollemni more sacrorum

Perfecto posset claro comitari Hymenaeo,

Sed casta inceste nubendi tempore in ipso

Hostia concideret mactatu maesta parentis,

100

Exitus ut classi felix faustusque daretur.

Tantum religio potuit suadere malorum.

Tutemet a nobis iam quouis tempore uatum

Terriloquis uictus dictis desciscere quaeres.

Quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt

105

Somnia quae uitae rationes uertere possint

Fortunasque tuas omnis turbare timore!

Et merito. nam si certam finem esse uiderent

Aerumnarum homines, aliqua ratione ualerent

Religionibus atque minis obsistere uatum.

110

Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,

Aeternas quoniam poenas in morte timendumst.

Ignoratur enim quae sit natura animai,

Nata sit an contra nascentibus insinuetur,

Et simul intereat nobiscum morte dirempta

115

An tenebras Orci uisat uastasque lacunas

An pecudes alias diuinitus insinuet se,

Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno

Detulit ex Helicone perenni fronde coronam,

Per gentis Italas hominum quae clara clueret;

120

Etsi praeterea tamen esse Acherusia templa

Ennius aeternis exponit uersibus edens,

Quo neque permaneant animae neque corpora nostra,

Sed quaedam simulacra modis pallentia miris;

Vnde sibi exortam semper florentis Homeri

125

Commemorat speciem lacrimas effundere salsas

Coepisse et rerum naturam expandere dictis.

Quapropter bene cum superis de rebus habenda

Nobis est ratio, solis lunaeque meatus

Qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur

130

In terris, tunc cum primis ratione sagaci

Vnde anima atque animi constet natura uidendum,

Et quae res nobis uigilantibus obuia mentis

Terrificet morbo affectis somnoque sepultis,

Cernere uti uideamur eos audireque coram,

135

Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta

Difficile illustrare Latinis uersibus esse,

Multa nouis uerbis praesertim cum sit agendum

Propter egestatem linguae et rerum nouitatem;

140

Sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas

Suauis amicitiae quemuis efferre laborem

Suadet et inducit noctes uigilare serenas

Quaerentem dictis quibus et quo carmine demum

Clara tuae possim praepandere lumina menti,

145

Res quibus occultas penitus conuisere possis.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

Non radii solis neque lucida tela diei

Discutiant, sed naturae species ratioque.

Principium cuius hinc nobis exordia sumet,

150

Nullam rem e nilo gigni diuinitus umquam.

Quippe ita formido mortalis continet omnis,

Quod multa in terris fieri caeloque tuentur

Quorum operum causas nulla ratione uidere

Possunt ac fieri diuino numine rentur.

155

Quas ob res ubi uiderimus nil posse creari

De nilo, tum quod sequimur iam rectius inde

Perspiciemus, et unde queat res quaeque creari

Et quo quaeque modo fiant opera sine diuum.

Nam si de nilo fierent, ex omnibus rebus

160

Omne genus nasci posset, nil semine egeret.

E mare primum homines, e terra posset oriri

Squamigerum genus et uolucres erumpere caelo;

Armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,

Incerto partu culta ac deserta tenerent.

165

Nec fructus idem arboribus constare solerent,

Sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.

Quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,

Qui posset mater rebus consistere certa?

At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,

170

Inde enascitur atque oras in luminis exit,

Materies ubi inest cuiusque et corpora prima;

Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,

Quod certis in rebus inest secreta facultas.

Praeterea cur uere rosam, frumenta calore,

175

Vitis autumno fundi suadente uidemus,

Si non, certa suo quia tempore semina rerum

Cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur,

Dum tempestates adsunt et uiuida tellus

Tuto res teneras effert in luminis oras?

180

Quod si de nilo fierent, subito exorerentur

Incerto spatio atque alienis partibus anni,

Quippe ubi nulla forent primordia quae genitali

Concilio possent arceri tempore iniquo.

Nec porro augendis rebus spatio foret usus

185

Seminis ad coitum, si e nilo crescere possent.

Nam fierent iuuenes subito ex infantibus paruis

E terraque exorta repente arbusta salirent.

Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando

Paulatim crescunt, ut par est, semine certo

190

Crescentesque genus seruant; ut noscere possis

Quidque sua de materia grandescere alique.

Huc accedit uti sine certis imbribus anni

Laetificos nequeat fetus summittere tellus

Nec porro secreta cibo natura animantum

195

Propagare genus possit uitamque tueri;

Vt potius multis communia corpora rebus

Multa putes esse, ut uerbis elementa uidemus,

Quam sine principiis ullam rem exsistere posse.

Denique cur homines tantos natura parare

200

Non potuit, pedibus qui pontum per uada possent

Transire et magnos manibus diuellere montis

Multaque uiuendo uitalia uincere saecla,

Si non, materies quia rebus reddita certast

Gignundis e qua constat quid possit oriri?

205

Nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,

Semine quando opus est rebus quo quaeque creatae

Aeris in teneras possint proferrier auras.

Postremo quoniam incultis praestare uidemus

Culta loca et manibus meliores reddere fetus,

210

Esse uidelicet in terris primordia rerum

Quae nos fecundas uertentes uomere glebas

Terraique solum subigentes cimus ad ortus.

Quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore

Sponte sua multo fieri meliora uideres.

215

Huc accedit uti quidque in sua corpora rursum

Dissoluat natura neque ad nilum interimat res.

Nam si quid mortale <e> cunctis partibus esset,

Ex oculis res quaeque repente erepta periret.

Nulla ui foret usus enim quae partibus eius

220

Discidium parere et nexus exsoluere posset.

Quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,

Donec uis obiit quae res diuerberet ictu

Aut intus penetret per inania dissoluatque,

Nullius exitium patitur natura uideri.

225

Praeterea quaecumque uetustate amouet aetas,

Si penitus perimit consumens materiem omnem,

Vnde animale genus generatim in lumina uitae

Redducit Venus, aut redductum daedala tellus

Vnde alit atque auget generatim pabula praebens?

230

Vnde mare ingenui fontes externaque longe

Flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?

Omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,

Infinita aetas consumpse anteacta diesque.

Quod si in eo spatio atque anteacta aetate fuere

235

E quibus haec rerum consistit summa refecta,

Immortali sunt natura praedita certe;

Haud igitur possunt ad nilum quaeque reuerti.

Denique res omnis eadem uis causaque uulgo

Conficeret, nisi materies aeterna teneret,

240

Inter se nexu minus aut magis indupedita.

Tactus enim leti satis esset causa profecto,

Quippe ubi nulla forent aeterno corpore quorum

Contextum uis deberet dissoluere quaeque.

At nunc, inter se quia nexus principiorum

245

Dissimiles constant aeternaque materies est,

Incolumi remanent res corpore, dum satis acris

Vis obeat pro textura cuiusque reperta.

Haud igitur redit ad nilum res ulla, sed omnes

Discidio redeunt in corpora materiai.

250

Postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether

In gremium matris terrai praecipitauit;

At nitidae surgunt fruges ramique uirescunt

Arboribus, crescunt ipsae fetuque grauantur;

Hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,

255

Hinc laetas urbis pueris florere uidemus

Frondiferasque nouis auibus canere undique siluas;

Hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta

Corpora deponunt et candens lacteus umor

Vberibus manat distentis; hinc noua proles

260

Artubus infirmis teneras lasciua per herbas

Ludit lacte mero mentis perculsa nouellas

Haud igitur penitus pereunt quaecumque uidentur,

Quando alid ex alio reficit natura nec ullam

Rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.

265

Nunc age, res quoniam docui non posse creari

De nilo neque item genitas ad nil reuocari,

Nequa forte tamen coeptes diffidere dictis,

Quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,

Accipe praeterea quae corpora tute necessest

270

Confiteare esse in rebus nec posse uideri.

Principio uenti uis uerberat incita pontum

Ingentisque ruit nauis et nubila differt,

Interdum rapido percurrens turbine campos

Arboribus magnis sternit montisque supremos

275

Siluifragis uexat flabris: ita perfurit acri

Cum fremitu saeuitque minaci murmure pontus.

Sunt igitur uenti nimirum corpora caeca

Quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli

Verrunt ac subito uexantia turbine raptant,

280

Nec ratione fluunt alia stragemque propagant

Et cum mollis aquae fertur natura repente

Flumine abundanti, quam largis imbribus auget

Montibus ex altis magnus decursus aquai

Fragmina coniciens siluarum arbustaque tota,

285

Nec ualidi possunt pontes uenientis aquai

Vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri

Molibus incurrit ualidis cum uiribus amnis.

Dat sonitu magno stragem uoluitque sub undis

Grandia saxa ruit qua quidquid fluctibus obstat.

290

Sic igitur debent uenti quoque flamina ferri,

Quae ueluti ualidum cum flumen procubuere

Quamlibet in partem, trudunt res ante ruuntque

Impetibus crebris, interdum uertice torto

Corripiunt rapideque rotanti turbine portant.

295

Quare etiam atque etiam sunt uenti corpora caeca,

Quandoquidem factis et moribus aemula magnis

Amnibus inueniuntur, aperto corpore qui sunt.

Tum porro uarios rerum sentimus odores

Nec tamen ad naris uenientis cernimus umquam,

300

Nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus

Vsurpare oculis nec uoces cernere suemus;

Quae tamen omnia corporea constare necessest

Natura, quoniam sensus impellere possunt.

Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.

305

Denique fluctifrago suspensae in litore uestes

Vuescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.

At neque quo pacto persederit umor aquai

Visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.

In paruas igitur partis dispergitur umor

310

Quas oculi nulla possunt ratione uidere.

Quin etiam multis solis redeuntibus annis

Anulus in digito subter tenuatur habendo,

Stilicidi casus lapidem cauat, uncus aratri

Ferreus occulte decrescit uomer in aruis,

315

Strataque iam uulgi pedibus detrita uiarum

Saxea conspicimus; tum portas propter aena

Signa manus dextras ostendunt attenuari

Saepe salutantum tactu praeterque meantum.

Haec igitur minui, cum sint detrita, uidemus.

320

Sed quae corpora decedant in tempore quoque,

Inuida praeclusit speciem natura uidendi.

Postremo quaecumque dies naturaque rebus

Paulatim tribuit, moderatim crescere cogens,

Nulla potest oculorum acies contenta tueri,

325

Nec porro quaecumque aeuo macieque senescunt;

Nec, mare quae impendent, uesco sale saxa peresa

Quid quoque amittant in tempore cernere possis.

Corporibus caecis igitur natura gerit res.

Nec tamen undique corporea stipata tenentur

330

Omnia natura; namque est in rebus inane.

Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus

Nec sinet errantem dubitare et quaerere semper

De summa rerum et nostris diffidere dictis.

Quapropter locus est intactus inane uacansque.

335

Quod si non esset, nulla ratione moueri

Res possent; namque officium quod corporis exstat,

Officere atque obstare, id in omni tempore adesset

Omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,

Principium quoniam cedendi nulla daret res.

340

At nunc per maria ac terras sublimaque caeli

Multa modis multis uaria ratione moueri

Cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,

Non tam sollicito motu priuata carerent

Quam genita omnino nulla ratione fuissent,

345

Vndique materies quoniam stipata quiesset.

Praeterea quamuis solidae res esse putentur,

Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.

In saxis ac speluncis permanat aquarum

Liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.

350

Dissipat in corpus sese cibus omne animantum.

Crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,

Quod cibus in totas usque ab radicibus imis

Per truncos ac per ramos diffunditur omnis.

Inter saepta meant uoces et clausa domorum

355

Transuolitant, rigidum permanat frigus ad ossa,

Quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque

Transire, haud ulla fieri ratione uideres.

Denique cur alias aliis praestare uidemus

Pondere res rebus nilo maiore figura?

360

Nam si tantundemst in lanae glomere quantum

Corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,

Corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,

Contra autem natura manet sine pondere inanis.

Ergo quod magnumst aeque leuiusque uidetur,

365

Nimirum plus esse sibi declarat inanis;

At contra grauius plus in se corporis esse

Dedicat et multo uacui minus intus habere.

Est igitur nimirum id quod ratione sagaci

Quaerimus, admixtum rebus, quod inane uocamus.

370

Illud in his rebus ne te deducere uero

Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.

Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt

Et liquidas aperire uias, quia post loca pisces

Linquant, quo possint cedentes confluere undae.

375

Sic alias quoque res inter se posse moueri

Et mutare locum, quamuis sint omnia plena.

Scilicet id falsa totum ratione receptumst.

Nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,

Ni spatium dederint latices? concedere porro

380

Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?

Aut igitur motu priuandumst corpora quaeque

Aut esse admixtum dicendumst rebus inane

Vnde initum primum capiat res quaeque mouendi.

Postremo duo de concursu corpora lata

385

Si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,

Inter corpora quod fiat, possidat inane.

Is porro quamuis circum celerantibus auris

Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum

Compleri spatium; nam primum quemque necessest,

390

Occupet ille locum, deinde omnia possideantur.

Quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,

Tum putat id fieri quia se condenseat aer,

Errat; nam uacuum tum fit quod non fuit ante

Et repletur item uacuum quod constitit ante,

395

Nec tali ratione potest denserier aer,

Nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,

Ipse in se trahere et partis conducere in unum.

Quapropter, quamuis causando multa moreris,

Esse in rebus inane tamen fateare necessest.

400

Multaque praeterea tibi possum commemorando

Argumenta fidem dictis corradere nostris.

Verum animo satis haec uestigia parua sagaci

Sunt per quae possis cognoscere cetera tute.

Namque canes ut montiuagae persaepe ferarum

405

Naribus inueniunt intectas fronde quietes,

Cum semel institerunt uestigia certa uiai,

Sic alid ex alio per te tute ipse uidere

Talibus in rebus poteris caecasque latebras

Insinuare omnis et uerum protrahere inde.

410

Quod si pigraris paulumue recesseris ab re,

Hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:

Vsque adeo largos haustus e fontibus magnis

Lingua meo suauis diti de pectore fundet,

Vt uerear ne tarda prius per membra senectus

415

Serpat et in nobis uitai claustra resoluat,

Quam tibi de quauis una re uersibus omnis

Argumentorum sit copia missa per auris.

Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,

Omnis, ut est igitur per se, natura duabus

420

Constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,

Haec in quo sita sunt et qua diuersa mouentur.

Corpus enim per se communis dedicat esse

Sensus; cui nisi prima fides fundata ualebit

Haud erit occultis de rebus quo referentes

425

Confirmare animi quicquam ratione queamus.

Tum porro locus ac spatium, quod inane uocamus

Si nullum foret, haud usquam sita corpora possent

Esse neque omnino quoquam diuersa meare;

Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

430

Praeterea nil est quod possis dicere ab omni

Corpore seiunctum secretumque esse ab inani,

Quod quasi tertia sit numero natura reperta.

Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum;

Cui si tactus erit quamuis leuis exiguusque,

435

Augmine uel grandi uel paruo denique, dum sit,

Corporis augebit numerum summamque sequetur.

Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

Rem prohibere queat per se transire meantem,

Scilicet hoc id erit, uacuum quod inane uocamus.

440

Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid

Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum

Aut erit ut possint in eo res esse gerique.

At facere et fungi sine corpore nulla potest res

Nec praebere locum porro nisi inane uacansque.

445

Ergo praeter inane et corpora tertia per se

Nulla potest rerum in numero natura relinqui,

Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros

Nec ratione animi quam quisquam possit apisci.

Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus

450

Rebus ea inuenies aut horum euenta uidebis.

Coniunctum est id quod nusquam sine permitiali

Discidio potis est seiungi seque gregari,

Pondus uti saxis, calor ignist, liquor aquai,

Tactus corporibus cunctis, intactus inani.

455

Seruitium contra paupertas diuitiaeque,

Libertas bellum concordia, cetera quorum

Aduentu manet incolumis natura abituque,

Haec soliti sumus, ut par est, euenta uocare.

Tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis

460

Consequitur sensus, transactum quid sit in aeuo,

Tum quae res instet, quid porro deinde sequatur.

Nec per se quemquam tempus sentire fatendumst

Semotum ab rerum motu placidaque quiete.

Denique Tyndaridem raptam belloque subactas

465

Troiugenas gentis cum dicunt esse, uidendumst

Ne forte haec per se cogant nos esse fateri,

Quando ea saecla hominum, quorum haec euenta fuerunt,

Irreuocabilis abstulerit iam praeterita aetas.

Namque aliud terris, aliud regionibus ipsis

470

Euentum dici poterit quodcumque erit actum.

Denique materies si rerum nulla fuisset

Nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,

Numquam Tyndaridis forma conflatus amoris

Ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens,

475

Clara accendisset saeui certamina belli,

Nec clam durateus Troianis Pergama partu

Inflammasset equus nocturno Graiugenarum;

Perspicere ut possis res gestas funditus omnis

Non ita uti corpus per se constare neque esse,

480

Nec ratione cluere eadem qua constet inane

Sed magis ut merito possis euenta uocare

Corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.

Corpora sunt porro partim primordia rerum

Partim concilio quae constant principiorum.

485

Sed quae sunt rerum primordia, nulla potest uis

Stinguere; nam solido uincunt ea corpore demum.

Etsi difficile esse uidetur credere quicquam

In rebus solido reperiri corpore posse.

Transit enim fulmen caeli per saepta domorum,

490

Clamor ut ac uoces; ferrum candescit in igni

Dissiliuntque fero feruentia saxa uapore;

Tum labefactatus rigor auri soluitur aestu

Tum glacies aeris flamma deuicta liquescit,

Permanat calor argentum penetraleque frigus,

495

Quando utrumque manu retinentes pocula rite

Sensimus infuso lympharum rore superne.

Vsque adeo in rebus solidi nil esse uidetur.

Sed quia uera tamen ratio naturaque rerum

Cogit, ades, paucis dum uersibus expediamus

500

Esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,

Semina quae rerum primordiaque esse docemus,

Vnde omnis rerum nunc constet summa creata.

Principio quoniam duplex natura duarum

Dissimilis rerum longe constare repertast,

505

Corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,

Esse utramque sibi per se puramque necessest.

Nam quacumque uacat spatium, quod inane uocamus,

Corpus ea non est; qua porro cumque tenet se

Corpus, ea uacuum nequaquam constat inane.

510

Sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.

Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,

Materiem circum solidam constare necessest,

Nec res ulla potest uera ratione probari

Corpore inane suo celare atque intus habere,

515

Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.

Id porro nil esse potest nisi materiai

Concilium, quod inane queat rerum cohibere.

Materies igitur, solido quae corpore constat,

Esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.

520

Tum porro si nil esset quod inane uacaret,

Omne foret solidum; nisi contra corpora certa

Essent quae loca complerent quaecumque tenerent,

Omne quod est spatium uacuum constaret inane.

Alternis igitur nimirum corpus inani

525

Distinctumst, quoniam nec plenum nauiter exstat

Nec porro uacuum. sunt ergo corpora certa

Quae spatium pleno possint distinguere inane.

Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta

Possunt nec porro penitus penetrata retexi

530

Nec ratione queunt alia temptata labare;

Id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.

Nam neque collidi sine inani posse uidetur

Quicquam nec frangi nec findi in bina secando

Nec capere umorem neque item manabile frigus

535

Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.

Et quo quaeque magis cohibet res intus inane,

Tam magis his rebus penitus temptata labascit.

Ergo si solida ac sine inani corpora prima

Sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.

540

Praeterea nisi materies aeterna fuisset,

Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent

De niloque renata forent quaecumque uidemus.

At quoniam supra docui nil posse creari

De nilo neque quod genitum est ad nil reuocari,

545

Esse immortali primordia corpore debent,

Dissolui quo quaeque supremo tempore possint,

Materies ut suppeditet rebus reparandis.

Sunt igitur solida primordia simplicitate

Nec ratione queunt alia seruata per aeuum

550

Ex infinito iam tempore res reparare.

Denique si nullam finem natura parasset

Frangendis rebus, iam corpora materiai

Vsque redacta forent aeuo frangente priore,

Vt nil ex illis a certo tempore posset

555

Conceptum <ad> summum aetatis peruadere finem.

Nam quiduis citius dissolui posse uidemus

Quam rursus refici; quapropter longa diei

Infinita aetas anteacti temporis omnis

Quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque

560

Numquam reliquo reparari tempore posset.

At nunc nimirum frangendi reddita finis

Certa manet, quoniam refici rem quamque uidemus

Et finita simul generatim tempora rebus

Stare, quibus possint aeui contingere florem.

565

Huc accedit uti, solidissima materiai

Corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,

Mollia quae fiunt, aer aqua terra uapores,

Quo pacto fiant et qua ui quaeque gerantur,

Admixtum quoniam semel est in rebus inane.

570

At contra si mollia sint primordia rerum,

Vnde queant ualidi silices ferrumque creari

Non poterit ratio reddi; nam funditus omnis

Principio fundamenti natura carebit.

Sunt igitur solida pollentia simplicitate

575

Quorum condenso magis omnia conciliatu

Artari possunt ualidasque ostendere uiris.

Porro si nullast frangendis reddita finis

Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque

Nunc etiam superare necessest corpora rebus,

580

Quae nondum clueant ullo temptata periclo.

At quoniam fragili natura praedita constant,

Discrepat aeternum tempus potuisse manere

Innumerabilibus plagis uexata per aeuum.

Denique iam quoniam generatim reddita finis

585

Crescendi rebus constat uitamque tenendi,

Et quid quaeque queant per foedera naturai,

Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat,

Nec commutatur quicquam, quin omnia constant

Vsque adeo, uariae uolucres ut in ordine cunctae

590

Ostendant maculas generalis corpore inesse,

Immutabilis materiae quoque corpus habere

Debent nimirum. nam si primordia rerum

Commutari aliqua possent ratione reuicta,

Incertum quoque iam constet quid possit oriri,

595

Quid nequeat, finita potestas denique cuique

Quanam sit ratione atque alte terminus haerens,

Nec totiens possent generatim saecla referre

Naturam mores uictum motusque parentum.

Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen

600

Corporis illius quod nostri cernere sensus

Iam nequeunt, id nimirum sine partibus exstat

Et minima constat natura nec fuit umquam

Per se secretum neque posthac esse ualebit,

Alterius quoniamst ipsum pars, primaque et una,

605

Inde aliae atque aliae similes ex ordine partes

Agmine condenso naturam corporis explent,

Quae quoniam per se nequeunt constare, necessest

Haerere unde queant nulla ratione reuelli.

Sunt igitur solida primordia simplicitate

610

Quae minimis stipata cohaerent partibus arte,

Non ex illarum conuentu conciliata,

Sed magis aeterna pollentia simplicitate,

Vnde neque auelli quicquam neque deminui iam

Concedit natura reseruans semina rebus.

615

Praeterea nisi erit minimum, paruissima quaeque

Corpora constabunt ex partibus infinitis,

Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit

Dimidiam partem nec res praefiniet ulla.

Ergo rerum inter summam minimamque quid escit?

620

Nil erit ut distet; nam quamuis funditus omnis

Summa sit infinita, tamen, paruissima quae sunt,

Ex infinitis constabunt partibus aeque.

Quod quoniam ratio reclamat uera negatque

Credere posse animum, uictus fateare necessest

625

Esse ea quae nullis iam praedita partibus exstent

Et minima constent natura. quae quoniam sunt,

Illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.

Denique si minimas in partis cuncta resolui

Cogere consuesset rerum natura creatrix,

630

Iam nil ex illis eadem reparare ualeret

Propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,

Non possunt ea quae debet genitalis habere

Materies, uarios conexus pondera plagas

Concursus motus, per quae res quaeque geruntur.

635

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt

Ignem atque ex igni summam consistere solo,

Magno opere a uera lapsi ratione uidentur.

Heraclitus init quorum dux proelia primus

Clarus <ob> obscuram linguam magis inter inanis

640

Quamde grauis inter Graios qui uera requirunt.

Omnia enim stolidi magis admirantur amantque

Inuersis quae sub uerbis latitantia cernunt,

Veraque constituunt quae belle tangere possunt

Auris et lepido quae sunt fucata sonore.

645

Nam cur tam uariae res possent esse requiro,

Ex uno si sunt igni puroque creatae.

Nil prodesset enim calidum denserier ignem

Nec rarefieri, si partes ignis eandem

Naturam quam totus habet super ignis haberent.

650

Acrior ardor enim conductis partibus esset,

Languidior porro disiectis disque sipatis.

Amplius hoc fieri nil est quod posse rearis

Talibus in causis, nedum uariantia rerum

Tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.

655

Id quoque, si faciant admixtum rebus inane,

Denseri poterunt ignes rarique relinqui.

Sed quia multa sibi cernunt contraria *muse*

Et fugitant in rebus inane relinquere purum,

Ardua dum metuunt, amittunt uera uiai,

660

Nec rursum cernunt exempto rebus inani

Omnia denseri fierique ex omnibus unum

Corpus, nil ab se quod possit mittere raptim;

Aestifer ignis uti lumen iacit atque uaporem,

Vt uideas non e stipatis partibus esse.

665

Quod si forte alia credunt ratione potesse

Ignis in coetu stingui mutareque corpus,

Scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,

Occidet ad nilum nimirum funditus ardor

Omnis et <e> nilo fient quaecumque creantur.

670

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,

Continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

Proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes

De niloque renata uigescat copia rerum.

675

Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam

Sunt quae conseruant naturam semper eandem,

Quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant

Naturam res et conuertunt corpora sese,

Scire licet non esse haec ignea corpora rerum.

680

Nil referret enim quaedam decedere, abire,

Atque alia attribui, mutarique ordine quaedam,

Si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;

Ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent.

Verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora quorum

685

Concursus motus ordo positura figurae

Efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant

Naturam neque sunt igni simulata neque ulli

Praeterea rei quae corpora mittere possit

Sensibus et nostros adiectu tangere tactus.

690

Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam

Rem ueram in numero rerum constare nisi ignem,

Quod facit hic idem, perdelirum esse uidetur.

Nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat

Et labefactat eos, unde omnia credita pendent,

695

Vnde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem.

Credit enim sensus ignem cognoscere uere,

Cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.

Quod mihi cum uanum tum delirum esse uidetur.

Quo referemus enim? quid nobis certius ipsis

700

Sensibus esse potest, qui uera ac falsa notemus?

Praeterea quare quisquam magis omnia tollat

Et uelit ardoris naturam linquere solam,

Quam neget esse ignis, <aliam> tamen esse relinquat?

Aequa uidetur enim dementia dicere utrumque.

705

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt

Ignem atque ex igni summam consistere posse,

Et qui principium gignundis aera rebus

Constituere, aut umorem quicumque putarunt

Fingere res ipsum per se, terramue creare

710

Omnia et in rerum naturas uertier omnis,

Magno opere a uero longe derrasse uidentur.

Adde etiam qui conduplicant primordia rerum

Aera iungentes igni terramque liquori,

Et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur

715

Ex igni terra atque anima procrescere et imbri.

Quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,

Insula quem triquetris terrarum gessit in oris,

Quam fluitans circum magnis anfractibus aequor

Ionium glaucis aspergit uirus ab undis,

720

Angustoque fretu rapidum mare diuidit undis

Italiae terrarum oras a finibus eius.

Hic est uasta Charybdis et hic Aetnaea minantur

Murmura flammarum rursum se colligere iras,

Faucibus eruptos iterum uis ut uomat ignis

725

Ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.

Quae cum magna modis multis miranda uidetur

Gentibus humanis regio uisendaque fertur,

Rebus opima bonis, multa munita uirum ui,

Nil tamen hoc habuisse uiro praeclarius in se

730

Nec sanctum magis et mirum carumque uidetur.

Carmina quin etiam diuini pectoris eius

Vociferantur et exponunt praeclara reperta,

Vt uix humana uideatur stirpe creatus.

Hic tamen et supra quos diximus inferiores

735

Partibus egregie multis multoque minores,

Quamquam multa bene ac diuinitus inuenientes

Ex adyto tamquam cordis responsa dedere

Sanctius et multo certa ratione magis quam

Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,

740

Principiis tamen in rerum fecere ruinas

Et grauiter magni magno cecidere ibi casu;

Primum quod motus exempto rebus inani

Constituunt et res mollis rarasque relinquunt,

Aera solem ignem terras animalia fruges,

745

Nec tamen admiscent in eorum corpus inane;

Deinde quod omnino finem non esse secandis

Corporibus faciunt neque pausam stare fragori

Nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam;

Cum uideamus id extremum cuiusque cacumen

750

Esse quod ad sensus nostros minimum esse uidetur,

Conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis

Extremum quod habent, minimum consistere <in illis>.

Huc accedit item, quoniam primordia rerum

Mollia constituunt, quae nos natiua uidemus

755

Esse et mortali cum corpore funditus, utqui

Debeat ad nilum iam rerum summa reuerti

De niloque renata uigescere copia rerum;

Quorum utrumque quid a uero iam distet habebis.

Deinde inimica modis multis sunt atque ueneno

760

Ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt

Aut ita diffugient ut tempestate coacta

Fulmina diffugere atque imbris uentosque uidemus.

Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur

Atque in eas rursus res omnia dissoluuntur,

765

Qui magis illa queunt rerum primordia dici

Quam contra res illorum retroque putari?

Alternis gignuntur enim mutantque colorem

Et totam inter se naturam tempore ab omni.

<>

770

Sin ita forte putas ignis terraeque coire

Corpus et aerias auras roremque liquoris,

Nil in concilio naturam ut mutet eorum,

Nulla tibi ex illis poterit res esse creata,

Non animans, non exanimo cum corpore, ut arbor.

775

Quippe suam quidque in coetu uariantis acerui

Naturam ostendet mixtusque uidebitur aer

Cum terra simul atque ardor cum rore manere.

At primordia gignundis in rebus oportet

Naturam clandestinam caecamque adhibere,

780

Emineat nequid quod contra pugnet et obstet

Quominus esse queat proprie quodcumque creatur.

Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius

Et primum faciunt ignem se uertere in auras

Aeris, hinc imbrem gigni terramque creari

785

Ex imbri retroque a terra cuncta reuerti,

Vmorem primum, post aera, deinde calorem,

Nec cessare haec inter se mutare, meare

A caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.

Quod facere haud ullo debent primordia pacto.

790

Immutabile enim quiddam superare necessest,

Ne res ad nilum redigantur funditus omnes.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,

Continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

Quapropter quoniam quae paulo diximus ante

795

In commutatum ueniunt, constare necessest

Ex aliis ea, quae nequeant conuertier usquam,

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

Quin potius tali natura praedita quaedam

Corpora constituas, ignem si forte crearint

800

Posse eadem demptis paucis paucisque tributis,

Ordine mutato et motu, facere aeris auras,

Sic alias aliis rebus mutarier omnis?

"At manifesta palam res indicat" inquis "in auras

Aeris e terra res omnis crescere alique;

805

Et nisi tempestas indulget tempore fausto

Imbribus, ut tabe nimborum arbusta uacillent,

Solque sua pro parte fouet tribuitque calorem,

Crescere non possint fruges arbusta animantes".

Scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor

810

Adiuuet, amisso iam corpore uita quoque omnis

Omnibus e neruis atque ossibus exsoluatur.

Adiutamur enim dubio procul atque alimur nos

Certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.

Nimirum quia multa modis communia multis

815

Multarum rerum in rebus primordia mixta

Sunt, ideo uariis uariae res rebus aluntur.

Atque eadem magni refert primordia saepe

Cum quibus et quali positura contineantur

Et quos inter se dent motus accipiantque;

820

Namque eadem caelum mare terras flumina solem

Constituunt, eadem fruges arbusta animantis,

Verum aliis alioque modo commixta mouentur.

Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis

Multa elementa uides multis communia uerbis,

825

Cum tamen inter se uersus ac uerba necessest

Confiteare et re et sonitu distare sonanti.

Tantum elementa queunt permutato ordine solo.

At rerum quae sunt primordia, plura adhibere

Possunt unde queant uariae res quaeque creari.

830

Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian

Quam Grai memorant nec nostra dicere lingua

Concedit nobis patrii sermonis egestas,

Sed tamen ipsam rem facilest exponere uerbis.

Principio, rerum quam dicit homoeomerian,

835

Ossa uidelicet e pauxillis atque minutis

Ossibus hic et de pauxillis atque minutis

Visceribus uiscus gigni sanguenque creari

Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis

Ex aurique putat micis consistere posse

840

Aurum et de terris terram concrescere paruis,

Ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,

Cetera consimili fingit ratione putatque.

Nec tamen esse ulla idem <ex> parte in rebus inane

Concedit neque corporibus finem esse secandis.

845

Quare in utraque mihi pariter ratione uidetur

Errare atque illi, supra quos diximus ante.

Adde quod imbecilla nimis primordia fingit;

Si primordia sunt, simili quae praedita constant

Natura atque ipsae res sunt aequeque laborant

850

Et pereunt neque ab exitio res ulla refrenat.

Nam quid in oppressu ualido durabit eorum,

Vt mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?

Ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?

Nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis

855

Tam mortalis erit quam quae manifesta uidemus

Ex oculis nostris aliqua ui uicta perire.

At neque reccidere ad nilum res posse neque autem

Crescere de nilo testor res ante probatas.

Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,

860

Scire licet nobis uenas et sanguen et ossa

Siue cibos omnis commixto corpore dicent

Esse et habere in se neruorum corpora parua

Ossaque et omnino uenas partisque cruoris,

Fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse,

865

Ex alienigenis rebus constare putetur,

Ossibus et neruis sanieque et sanguine mixto.

Praeterea quaecumque e terra corpora crescunt

Si sunt in terris, terram constare necessest

Ex alienigenis, quae terris exoriuntur.

870

Transfer item, totidem uerbis utare licebit.

In lignis si flamma latet fumusque cinisque,

Ex alienigenis consistant ligna necessest.

Praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget

Ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.

875

Linquitur hic quaedam latitandi copia tenuis,

Id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis

Res putet immixtas rebus latitare, sed illud

Apparere unum cuius sint plurima mixta

Et magis in promptu primaque in fronte locata.

880

Quod tamen a uera longe ratione repulsumst.

Conueniebat enim fruges quoque saepe, minaci

Robore cum saxi franguntur, mittere signum

Sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur,

Cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem.

885

Consimili ratione herbas quoque saepe decebat

Et latices dulcis guttas similique sapore

Mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,

Scilicet, et glebis terrarum saepe friatis

Herbarum genera et fruges frondisque uideri

890

Dispertita inter terram latitare minute,

Postremo in lignis cinerem fumumque uideri,

Cum praefracta forent, ignisque latere minutos.

Quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,

Scire licet non esse in rebus res ita mixtas,

895

Verum semina multimodis immixta latere

Multarum rerum in rebus communia debent.

"At saepe in magnis fit montibus" inquis "ut altis

Arboribus uicina cacumina summa terantur

Inter se, ualidis facere id cogentibus austris,

900

Donec flammai fulserunt flore coorto."

Scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,

Verum semina sunt ardoris multa, terendo

Quae cum confluxere, creant incendia siluis.

Quod si facta foret siluis abscondita flamma,

905

Non possent ullum tempus celarier ignes,

Conficerent uulgo siluas, arbusta cremarent.

Iamne uides igitur, paulo quod diximus ante,

Permagni referre eadem primordia saepe

Cum quibus et quali positura contineantur

910

Et quos inter se dent motus accipiantque,

Atque eadem paulo inter se mutata creare

Ignis et lignum? quo pacto uerba quoque ipsa

Inter se paulo mutatis sunt elementis,

Cum ligna atque ignis distincta uoce notemus.

915

Denique iam quaecumque in rebus cernis apertis

Si fieri non posse putas, quin materiai

Corpora consimili natura praedita fingas,

Hac ratione tibi pereunt primordia rerum:

Fiet uti risu tremulo concussa cachinnent

920

Et lacrimis salsis umectent ora genasque.

Nunc age quod superest cognosce et clarius audi.

Nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri

Percussit thyrso laudis spes magna meum cor

Et simul incussit suauem mi in pectus amorem

925

Musarum, quo nunc instinctus mente uigenti

Auia Pieridum peragro loca nullius ante

Trita solo. iuuat integros accedere fontis

Atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores

Insignemque meo capiti petere inde coronam

930

Vnde prius nulli uelarint tempora musae;

Primum quod magnis doceo de rebus et artis

Religionum animum nodis exsoluere pergo,

Deinde quod obscura de re tam lucida pango

Carmina, musaeo contingens cuncta lepore.

935

Id quoque enim non ab nulla ratione uidetur;

Sed ueluti pueris absinthia taetra medentes

Cum dare conantur, prius oras pocula circum

Contingunt mellis dulci flauoque liquore,

Vt puerorum aetas improuida ludificetur

940

Labrorum tenus, interea perpotet amarum

Absinthi laticem deceptaque non capiatur,

Sed potius tali pacto recreata ualescat,

Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur

Tristior esse quibus non est tractata, retroque

945

Vulgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti

Carmine Pierio rationem exponere nostram

Et quasi musaeo dulci contingere melle,

Si tibi forte animum tali ratione tenere

Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem

950

Naturam rerum qua constet compta figura.

Sed quoniam docui solidissima materiai

Corpora perpetuo uolitare inuicta per aeuum,

Nunc age, summai quaedam sit finis eorum

Necne sit, euoluamus; item quod inane repertumst

955

Seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,

Peruideamus utrum finitum funditus omne

Constet an immensum pateat uasteque profundum.

Omne quod est igitur nulla regione uiarum

Finitumst; namque extremum debebat habere.

960

Extremum porro nullius posse uidetur

Esse, nisi ultra sit quod finiat; ut uideatur

Quo non longius haec sensus natura sequatur.

Nunc extra summam quoniam nil esse fatendum,

Non habet extremum, caret ergo fine modoque.

965

Nec refert quibus adsistas regionibus eius;

Vsque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis

Tantundem partis infinitum omne relinquit.

Praeterea si iam finitum constituatur

Omne quod est spatium, siquis procurrat ad oras

970

Vltimus extremas iaciatque uolatile telum,

Id ualidis utrum contortum uiribus ire

Quo fuerit missum mauis longeque uolare,

An prohibere aliquid censes obstareque posse?

Alterutrum fatearis enim sumasque necessest.

975

Quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne

Cogit ut exempta concedas fine patere.

Nam siue est aliquid quod probeat efficiatque

Quominus quo missum est ueniat finique locet se,

Siue foras fertur, non est a fine profectum.

980

Hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris

Extremas, quaeram quid telo denique fiat.

Fiet uti nusquam possit consistere finis

Effugiumque fugae prolatet copia semper.

Postremo ante oculos res rem finire uidetur;

985

Aer dissaepit collis atque aera montes,

Terra mare et contra mare terras terminat omnis;

Omne quidem uero nil est quod finiat extra.

Praeterea spatium summai totius omne

Vndique si inclusum certis consisteret oris

990

Finitumque foret, iam copia materiai

Vndique ponderibus solidis confluxet ad imum

Nec res ulla geri sub caeli tegmine posset

Nec foret omnino caelum neque lumina solis,

Quippe ubi materies omnis cumulata iaceret

995

Ex infinito iam tempore subsidendo.

At nunc nimirum requies data principiorum

Corporibus nullast, quia nil est funditus imum

Quo quasi confluere et sedis ubi ponere possint.

Semper in assiduo motu res quaeque geruntur

1000

Partibus <e> cunctis infernaque suppeditantur

Ex infinito cita corpora materiai.

Est igitur natura loci spatiumque profundi,

Quod neque clara suo percurrere fulmina cursu

Perpetuo possint aeui labentia tractu

1005

Nec prorsum facere ut restet minus ire meando;

Vsque adeo passim patet ingens copia rebus

Finibus exemptis in cunctas undique partis.

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare

Ne possit, natura tenet, quae corpus inani

1010

Et quod inane autem est finiri corpore cogit,

Vt sic alternis infinita omnia reddat,

Aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,

Simplice natura pateat tamen immoderatum.

Nec mare nec tellus neque caeli lucida templa

1015

Nec mortale genus nec diuum corpora sancta

Exiguum possent horai sistere tempus.

Nam dispulsa suo de coetu materiai

Copia ferretur magnum per inane soluta,

Siue adeo potius numquam concreta creasset

1020

Vllam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.

Nam certe neque consilio primordia rerum

Ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt

Nec quos quaeque <darent motus pepigere profecto>

Sed quia multa modis multis mutata per omne

1025

Ex infinito uexantur percita plagis,

Omne genus motus et coetus experiundo

Tandem deueniunt in talis disposituras,

Qualibus haec rerum consistit summa creata,

Et multos etiam magnos seruata per annos

1030

Vt semel in motus coniectast conuenientis,

Efficit ut largis auidum mare fluminis undis

Integrent amnes et solis terra uapore

Fota nouet fetus summissaque gens animantum

Floreat et uiuant labentes aetheris ignes;

1035

Quod nullo facerent pacto, nisi materiai

Ex infinito suboriri copia posset,

Vnde amissa solent reparare in tempore quaeque.

Nam ueluti priuata cibo natura animantum

Diffluit amittens corpus, sic omnia debent

1040

Dissolui simul ac defecit suppeditare

Materies aliqua ratione auersa uiai.

Nec plagae possunt extrinsecus undique summam

Conseruare omnem quaecumque est conciliata.

Cudere enim crebro possunt partemque morari,

1045

Dum ueniant aliae ac suppleri summa queatur.

Interdum resilire tamen coguntur et una

Principiis rerum spatium tempusque fugai

Largiri, ut possint a coetu libera ferri.

Quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,

1050

Et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,

Infinita opus est uis undique materiai.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,

In medium summae quod dicunt omnia niti,

Atque ideo mundi naturam stare sine ullis

1055

Ictibus externis neque quoquam posse resolui

Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa

(Ipsum si quicquam posse in se sistere credis):

Et quae pondera sunt sub terris omnia sursum

Nitier in terraque retro requiescere posta,

1060

Vt per aquas quae nunc rerum simulacra uidemus.

Et simili ratione animalia suppa uagari

Contendunt neque posse e terris in loca caeli

Reccidere inferiora magis quam corpora nostra

Sponte sua possint in caeli templa uolare:

1065

Illi cum uideant solem, nos sidera noctis

Cernere, et alternis nobiscum tempora caeli

Diuidere et noctes parilis agitare diebus.

Sed uanus stolidis haec <error falsa probauit,>

Amplexi quod habent peru<ersa rem ratione;>

1070

Nam medium nil esse potest, <quando omnia constant>

Infinita. neque omnino, si iam <medium sit,>

Possit ibi quicquam consistere <eam magis ob rem,>

Quam quauis alia longe ratione <repelli:>

Omnis enim locus ac spatium, quod in<ane uocamus>

1075

Per medium, per non medium, concedere <debet>

Aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.

Nec quisquam locus est, quo corpora cum uenere,

Ponderis amissa ui possint stare <in> inani;

Nec quod inane autem est ulli subsistere debet,

1080

Quin, sua quod natura petit, concedere pergat.

Haud igitur possunt tali ratione teneri

Res in concilium medii cuppedine uictae.

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt

In medium niti, sed terrarum atque liquoris,

1085

Vmorem ponti magnasque e montibus undas,

Et quasi terreno quae corpore contineantur,

At contra tenuis exponunt aeris auras

Et calidos simul a medio differrier ignis,

Atque ideo totum circum tremere aethera signis

1090

Et solis flammam per caeli caerula pasci,

Quod calor a medio fugiens se ibi colligat omnis,

Nec prorsum arboribus summos frondescere ramos

Posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

<>

1095

<>

<>

<>

<>

<>

1100

<>

<>

Ne uolucri ritu flammarum moenia mundi

Diffugiant subito magnum per inane soluta

Et ne cetera consimili ratione sequantur

1105

Neue ruant caeli tonitralia templa superne

Terraque se pedibus raptim subducat et omnis

Inter permixtas rerum caelique ruinas

Corpora soluentis abeat per inane profundum,

Temporis ut puncto nil exstet reliquiarum

1110

Desertum praeter spatium et primordia caeca.

Nam quacumque prius de parti corpora desse

Constitues, haec rebus erit pars ianua leti,

Hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec sic pernosces parua perductus opella;

1115

Namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca

Nox iter eripiet quin ultima naturai

Peruideas: ita res accendent lumina rebus.