Quintus Cicero carminis fragmentum

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Flamina uerna cient obscuro lumine Pisces

Curriculumque Aries aequat noctisque dieique,

Cornua quem condunt florum praenuntia Tauri.

Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt

5

Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer

Languificosque Leo proflat ferus ore calores.

Post modium quatiens Virgo fugat orta uaporem.

Autumni reserat portas aequatque diurna

Tempora nocturnis dispenso sidere Libra.

10

Ecfetos ramos denudat flamma Nepai,

Pigra Sagittipotens iaculatur frigora terris,

Bruma gelu glacians iubar est spirans Capricorni,

Quam sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari.

Tanta supra circaque uigent haec lumina mundi.

15

At dextra laeuaque ciet rota fulgida Solis

Mobile curriculum et Lunae simulacra feruntur

<>

Squama sub aeterno conspectu torta Draconis

Eminet. Hunc infra fulgentes Arcera septem

Magna quatit stellas, quam seruans serus in alta

20

Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

3

condunt Scaliger

comunt Auson. ecl. 25 codd.

Auson. ecl. 25 (p. 114 Prete = app. A. 8, p. 705 Green): Quinti Ciceronis hi uersus eo pertinent, ut quod signum quo tempore inlustre sit nouerimus. quod superius quoque nostris uersibus expeditur: "flamina ... Bootes".