Cicero Aratea, phaenomenon fragmenta 16

Testo base di riferimento: J. Soubiran, 2002

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Arctophylax, uulgo qui dicitur esse Bootes,

Quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum

 subter praecordia fixa uidetur

Stella micans radiis, Arcturus nomine claro.

5

Sub pedibus † profertur † finita Booti,

Spicum illustre tenens, splendenti corpore Virgo.

2

temone Cic. nat. deor. 2, 109 codd. plerique

temoni Cic. nat. deor. 2, 109 cod. Leidensis Lat. 118 p.c.

Cic. nat. deor. 2, 109ss: Septentriones autem sequitur "Arctophylax ... Arctum". (...) Dein quae sequuntur: Huic enim Booti "subter ... claro".

Cf. Prisc. gramm. II p. 247, 16ss. (uu. 5-6): (de genet. -i nom. Graec.): et magis secundum tertiam ea proferunt nominatissimi auctores. idem (Cicero) in Arato: "sub pedibus ... Virgo".

Cf. etiam Cic. nat deor. 2, 110 (u. 6): cuius subiecta fertur "spicum ... Virgo".

Cf. Serv. georg. 1, 111: dicimus autem et 'hic spicus' et 'hoc spicum': Cicero in Arato "spicum ... Virgo".

Cf. Aratus Phaen. 92-97: Ἀρτοφύλαξ, τόν ῥ' ἄνδρες ἐπικλείουσι Βοώτην,/ ... Παρθένον, ἥ ῥ' ἐν χερσὶ φέρει Στάχυν αἰγλήεντα.