Cicero Aratea, phaenomenon fragmenta 15

Reference basis text: J. Soubiran, 2002

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Hic pressu duplici palmarum continet Anguem

Atque eius ipse manet religatus corpore torto:

Namque uirum medium Serpens sub pectore cingit.

Ille tamen nitens grauiter uestigia ponit

5

Atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.

2

Atque eius Cic. nat. deor. 2, 109 codd. plerique

eius et Cic. nat. deor. 2, 42, 109 cod. Vossianus Lat. Fol. 86 p.c.

Cic. nat. deor. 2, 109: "Hic pressu ... Nepai".

Cf. Prisc. gramm. II p. 284, 20ss.: (de genet. -ai) qua frequenter ueteres Romanorum poetae utuntur ... Cicero in Arato: "atque ... Nepai" pro Nepae, id est Scorpii.

Cf. Hrab. Maur. p. 619: et Cicero "atque ... Nopai" pro Nopae, id est Scorpii.

Cf. Aratus Phaen. 82-86: ἀμφότεραι δ' Ὄφιος πεπονήαται, ὅς ῥά τε μέσσον/ ... δεξιτερῇ ὀλίγος, σκαιῇ γε μὲν ὑψόθι πολλός.