Cicero Aratea, phaenomenon fragmenta 9

Testo base di riferimento: J. Soubiran, 2002

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Huic non una modo caput ornans stella relucet,

Verum tempora sunt duplici fulgore notata,

E trucibusque oculis duo feruida lumina flagrant,

Atque uno mentum radianti sidere lucet;

5

Obstipum caput, a tereti ceruice reflexum,

Obtutum in cauda Maioris figere dicas.

Cic. nat. deor. 2, 107: eius (Draconis) cum totius est praeclara species, in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: "huic ... dicas".

Cf. Aratus Phaen. 55-59: οἰόθεν οὐδ' οἶος κεφαλῇ ἐπιλάμπεται ἀστήρ,/ ... ἄκρην εἰς Ἑλίκης οὐρήν· μάλα δ' ἐστὶ κατ' ἰθύ.