Cicero fragmenta poetica 52

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Epigrammata, oracula, sententiae, aenigmata

 

Ignaris homines in uita mentibus errant:

Euthynous potitur fatorum numine leto.

Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.

Cic. Tusc. 1, 115: simile quiddam est in 'Consolatione' Crantoris: ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum grauiter fili mortem maereret, uenisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huiusmodi uersiculos datos "ignaris ... tibique".

Cf. Plut. consol. ad Apollon. 109b: † ἤρου νήπιε Ἠλύσιε φρένας ἀνδρῶν./ Εὐθύνοος κεῖται μοιριδίῳ θανάτῳ./ οὐκ ἦν γὰρ ζώειν καλὸν < οὔτε οἱ > οὔτε γονεῦσι.