Ex Euripide
Si mihi nunc tristis primum inluxisset dies
Nec tam aerumnoso nauigauissem salo,
Esset dolendi causa, ut iniecto eculei
Freno repente tactu exagitantur nouo;
5
Sed iam subactus miseriis optorpui.
5
subactus Cic. Tusc. 3, 67 cod. Vaticanus Lat. 3246 p.c.
subiectus Cic. Tusc. 3, 67 codd. aliqui
Cic. Tusc. 3, 67: Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem: "si mihi ... obtorpui".
Cf. Eur. Phrix. fr. 821 N²: εἰ μὲν τόδ' ἦμαρ πρῶτον ἦν κακουμένῳ/ καὶ μὴ μακρὰν δὴ διὰ πόνων ἐναυστόλουν,/ εἰκὸς σφαδάζειν ἦν ἂν ὡς νεόζυγα/ πῶλον χαλινὸν ἀρτίως δεδεγμένον·/ νῦν δ' ἀμβλύς εἰμι καὶ κατηρτυκὼς κακῶν.