Cicero fragmenta poetica 25

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Homeri ex Iliade

 

"Hic situs est uitae iam pridem lumina linquens,

Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense."

Fabitur haec aliquis, mea semper gloria uiuet.

Gell. 15, 6, 1ss.: In libro M. Tulli, qui est secundus de gloria, manifestus error est ... ita enim scriptum in eo libro est: apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte uictus, declaratque se uelle ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: "hic ... uiuet". Huius autem sententiae uersus, quos Cicero in linguam Latinam uertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepoltura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.

Cf. Hom. Il. 7, 89-91:"ἀνδρὸς μὲν τόδε σῆμα πάλαι κατατεθνηῶτος,/ ὃν ποτ' ἀριστεύοντα κατέκτανε φαίδιμος Ἕκτωρ."/ ὥς ποτέ τις ἐρεεῖ· τὸ δ' ἐμὸν κλέος οὔ ποτ' ὀλεῖται.