Cicero fragmenta poetica 8

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


De consulatu suo

 

Interea cursus, quos prima a parte iuuentae

Quosque adeo consul uirtute animoque petisti,

Hos retine atque auge famam laudesque bonorum.

Cic. Att. 2, 3, 4: sed me κατακλεὶς (Turnebus: κατάκρεσις codd.) mea illa commouet, quae est in libro tertio: "interea ... bonorum". Haec mihi cum in eo libro, in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς, Calliope ipsa praescripserit...