De consulatu suo
Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
Vertitur et totum collustrat lumine mundum
Menteque diuina caelum terrasque petessit,
Quae penitus sensus hominum uitasque retentat,
5
Aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis.
Et, si stellarum motus cursusque uagantis
Nosse uelis, quae sint signorum in sede locatae,
Quae uerbo et falsis Graiorum uocibus errant,
Re uera certo lapsu spatioque feruntur,
10
Omnia iam cernes diuina mente notata.
Nam primum astrorum uolucris te consule motus
Concursusque grauis stellarum ardore micantis
Tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis
Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
15
Vidisti et claro tremulos ardore cometas
Multaque misceri nocturna strage putasti,
Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
Cum claram speciem concreto lumine luna
Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
20
Quid uero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
Quae magnum ad columen flammato ardore uolabat,
Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
Aut cum terribili perculsus fulmine ciuis
Luce serenanti uitalia lumina liquit?
25
Aut cum se grauido tremefecit corpore tellus?
Iam uero uariae nocturno tempore uisae
Terribiles formae bellum motusque monebant
Multaque per terras uates oracla furenti
Pectore fundebant tristis minitantia casus,
30
Atque ea, quae lapsu tandem cecidere uetusto;
Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
35
Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
Ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit
Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
Tum species ex aere uetus uenerataque Nattae
40
Concidit elapsaeque uetusto numine leges
Et diuom simulacra peremit fulminis ardor.
Hic siluestris erat Romani nominis altrix,
Martia, quae paruos Mauortis semine natos
Vberibus grauidis uitali rore rigabat;
45
Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
Concidit atque auulsa pedum uestigia liquit.
Tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans
Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
Omnes ciuilem generosa stirpe profectam
50
Vitare ingentem cladem pestemque monebant,
Tum legum exitium constanti uoce ferebant.
Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
Eripere et stragem horribilem caedemque uereri;
Atque haec fixa graui fato ac fundata teneri,
55
Ni prius excelsum ad columen formata decore
Sancta Iouis species claros spectaret in ortus.
Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
Cernere conatus posset, si solis ad ortum
Conuorsa inde patrum sedes populique uideret.
60
Haec tardata diu species multumque morata
Consule te tandem celsa est in sede locata,
Atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
Et clades patriae flamma ferroque parata
65
Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
Rite igitur ueteres, quorum monumenta tenetis,
Qui populos urbisque modo ac uirtute regebant,
Rite etiam uestri, quorum pietasque fidesque
Praestitit et longe uicit sapientia cunctos,
70
Praecipue coluere uigenti numine diuos.
Haec adeo penitus cura uidere sagaci,
Otia qui studiis laeti tenuere decoris,
Inque Academia umbrifera nitidoque Lycaeo
Fuderunt claras fecundi pectoris artis.
75
E quibus ereptum primo iam a flore iuuentae
Te patria in media uirtutum mole locauit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
Quod patriae uacat, id studiis nobisque sacrasti.
1
igni
igne Cic. div. 1, 17 cod. Palatinus Lat. 1519
Cic. div. 1, 17ss.: (Q. Cicero:) sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam uersus ... quos in secundo consulatu Vrania Musa pronuntiat: "principio ... sacrasti".