Sueius carminum fragmenta 1

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Moretum

 

Admiscet bacam, basilisca haec nomine partim,

Partim Persica (quod nomen fit denique) fertur

Propterea, quod qui quondam cum rege potenti,

Nomine Alexandro magno, fera proelia bello

5

In Persas tetulere, suo post inde reuentu

Hoc genus arboris in praelatis finibus Grais

Disseruere, nouos fructus mortalibus dantes.

Mollusca haec nux est, nequis forte inscius erret.

1

Admiscet ... basilisca Büchner

admisce ... basilicis Macr. sat. 3, 18, 11 codd. plerique

Macr. sat. 3, 18, 11: huius rei idoneus adsertor est Sueius (Suetius codd. aliqui), uir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum. nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his uerbis: "admiscet .... erret".