Lacerat lacertum Largi mordax Memmius
1
Largi L
Lacrii H
Cic. de or. 2.240: Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur alterum dicto. re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium: comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus. salsa ac tamen a te ipso ficta tota narratio; addidisti clausulam tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras, tria L L L, duo M M. cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: "lacerat...Memmius".