Porcius Licinus epigrammata 3

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Dum lasciuiam nobilium et laudes fucosas petit,

Dum Africani uocem diuinam inhiat auidis auribus,

Dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,

Dum [se amari ab his credit] in Albanum crebro rapitur ob florem aetatis suae:

5

Post sublatis rebus ad summam inopiam redactus est.

Itaque ex conspectu omnium abiit Graeciam in terram ultimam,

Mortuust Stymphali, Arcadiae oppido. nil Publius

Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius,

Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime:

10

Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,

Saltem ut esset quo referret obitum domini seruulus.

1

lasciuiam

lasciuias Svet. vita Ter. ap. Don. Ter. 2 cod. Vaticanus lat. 2905

Svet. vita Ter. apud Don. Ter. 2 (p.3; de Terentio): hic cum multis nobilibus familiariter uixit, sed maxime cum Scipione Africano et C. Laelio, quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur: quod et ipsum Fenestella arguit [...] quamuis [...] Porcius suspicionem de consuetudine per haec faciat: "dum lasciuiam ... seruulus".