Furius Antias fragmenta

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 1995

Cura dell'edizione digitale: T. Brolli, 2009


1a

Sanguine diluitur tellus, caua terra lutescit

1b

Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae

1c

Increscunt animi, uirescit uolnere uirtus

1d

Sicut fulca leuis uolitat super aequora classis

1e

Spiritus Eurorum uiridis cum purpurat undas

1f

Quo magis in patriis possint opulescere campis

1b

tenebris F γ (Gell.)

tenebras δ (Gell.)

FONTI:

fr.1a, b, c, d, e, f: Gell. 18.11.1-4: Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, ueterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi uocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate uisae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaues esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide. Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum uersam "lutescere" dixerit et tenebras in noctis modum factas "noctescere" et pristinas reciperare uires "uirescere", et, quod uentus mare caerulum crispicans nitefacit, "purpurat" dixerit, et opulentum fieri "opulescere". Versus autem ipsos ex poematis Furianis in quibus haec uerba sunt, subdidi: "sanguine...campis".

fr.1a: Non. p. 194,23ss. L (133,23 M): "lutescit" honeste dictum. Furius poematis, tametsi auctoritatis sit ignobilis: "sanguine...lutescit".

fr.1b: Non. p. 211,9ss. L (145,9 M): "noctescere", caecari. Furius poematis, etsi est auctoritatis incertae: "omnia...atrae".

fr.1c: Non. p. 276,5s. L (188,5 M): "uirescit", maiorum uirium fit. Furius poematis: "increscunt...uirtus".

fr.1f: Non. p. 216,15s. L (148,15 M): "opuliscere", ab opulento, dictum decore. Furius Poematis: "quo...campis".