Titinius togatarum fragmenta


inauratae atque inlautae mulieris

prius quam auro priuatae purpuramque aptae simus

ego ab lana soloci ad purpuram data ...

frygio fui primo beneque id opus sciui:

5

Reliqui acus aciasque ero atque erae nostrae ....

quod quidem pol mulier dicet,

Namque uni collegi sumus.

a

ita spurcus

8

Animatur <ira> in proelium:

Veles, eques, - recipit se

10

Neque ferit quemquam hostem.

Vbi <iam> ambitionem uirtuti uideas antecedere

id necessest? -

b

Edi!

13

Noctu diusque

Ita semitatim fugi atque effugi patrem.

15

Ego me mandatam meo uiro male arbitror,

Qui rem disperdit et meam dotem comest.

iam pridem egressa tu perbiteres.

uideram ego te uirginem

Formonsam, sed sponso superbam esse, forma

c

Ferocem.

20

Interea fetida anima nasum oppugnat ....

Aspecta formam atque os contemplato meum.

Da pensam lanam: qui non reddet temperi

Putatam recte, facito ut multetur malo.

24-25

Quae inter decem annos nec quiuisti unam togam detexere.

26

Ni nos texamus, nil siet, fullones, uobis quaesti.

Nec noctu nec diu licet fullonibus quiescant.

Terra <enim> haec est, non aqua, ubi tu solitus argutarier

Pedibus, cretam dum compescis, uestimenta qui laues.

30

Si quisquam hodie praeterhac posticum nostrum pepulerit,

Patibulo hoc ei caput effringam.

Perii hercle uero: Tiberi, nunc tecum obsecro,

Vt mihi subuenias, ne ego maialis fuam.

34-35

formicae pol per similest rusticus.

35a

Supparum

Euerrite aedis, abstergete araneas.

35

satis esse libram aiebant

Ambobus farris. - Intritae <mea> plus comest sola uxor.

39-40

<Nam> posquam factus <es> maritus, hanc domum

41

Abhorres, tuam etiam uxorem uideo pauciens.

41a

Tu facis inique, qui uenire pauciens

Soles in urbem.

Si rus cum scorto constituit ire, clausis ilico

Abstrudi iubeo, rusticae togai ne sit copia.

45

Parasitos amoui, lenonum <eum> aedibus absterrui,

Desueui, ne quod ad cenam iret extra consilium meum.

<Cur> non exscrattis parasitum nec uestrum aspellis domo?

Edepol hominis <es> ignaui functus officium ...

Nimium te patrocinari censeo benigniter.

50

Simul ut pueras hasce nocte suspirare creui ..

at uestrorum aliquis nuntiet

52-53

Geminae, ut res suas procuret, et facessat aedibus.

 

54

Longus sermo habetur, reuortetur spissa.

55

Mulier credo aduorsum illum res suas conqueritur ...

ergo ut sua seruet dona, nobis faciundum est ita,

Vt cum ea primum blanditer <nos> comparemus conloqui.

Sin forma odio <nunc> sum, tandem ut moribus placeam uiro.

Eu ecastor, si sitis moratae ambae ibus pro ut ego moribus.

60

in foro aut in curia

Posita potius quam rure apud te in clausa ......

Numquamne mihi licebit hodie dicere?

Nunc adeo uisam: rem magnam aibat uelle se mecum loqui,

Et commode eccum exit.

65

Nam quid ego feci ted aduorsum aut meum patrem,

Quem pauperetis ambo uestris sumptibus?

seueriter

Hodie sermonem amica mecum contulit.

Magis quae <se> fama oblectarent, ni eam male factis nobilitarent.

70-72

Verum enim dotibus deleniti ultro etiam uxoribus ancillantur.

 

74

Rectius mecastor † piculetae Postumae

75

Lectum hodie stratum uidi scrattae mulieris.

quam ego hodie extorrem

Hac domo faciam, pilatricem pallae euallauero pulchre.

Date illi biber, iracunda haec est.

Ne tu istum edepol extulisti pariter ut dignus fuit.

80

Sed te amabo: quid desubito tam repente ad me uenisti?

81-82

Tibin ego remedium quom sciam non delicem?

 

83

Tuburcinari sine me uultis reliquias.

pernam totam diligit.

85

Ferentinatis populus res Graecas studet.

86-87

Manus lauite, mulieres, et capita uelate!

grauique obsonio

Conuiuas

farticulam, cerebellum, lactis agninas ..

contemplari ancillas, quam arbitrer

90

Illarum subcubonem esse ......

Dic istud, quaeso: quo te auortisti? mein fastidis,

Meae deliciae?

a stultitia cupidinis

Petunt consilium, bona bonorum gratia

95

Parui ut faciatur.

Ita enim uti eum oportet libertatem, qui sapit.

Quod ea parasitus habeat, qui illum sat sciat

Delicere et noctem facere possit de die.

Qui exacta aetate sponsa sit?

100

Quid istuc est? aut quid istic sibi uult sermo? mater, delica.

Nunc hoc uror, nunc haec res me facit festinem.

Qui Obsce et Volsce fabulantur: nam Latine nesciunt.

Ipsus quidem hercle ducere <eam> sane neuult.

Accede ad sponsum audacter, uirgo nulla est talis Setiae.

105

sed iam metuo hercle, Caeso, ne nimis stulte fecerim,

Qui ex tanta factione atque opibus puellam sum ausus adgredi.

109-110

Paula mea, amabo, pol tuam ad laudem addito "praefiscini"!

 

111

An quia "pol edepol" fabulare, "edi medi" meministi -?

quasi ermaphroditus fimbriatum frontem

Gestas.

et quem colos cumatilis

115

Deceat

Iam cum mulleis te ostendisti, quos tibi alis in calceos.

itum gestum amictum

Qui uidebant eius

Etsi tacebit, tamen gaudebit sibi <iam> promitti oreas.

120

Vidistin Tiberim? - Vidi: qui illam deriuet, beauerit

Agrum Setinum.

statui statuam

Publicitus.

quem <ut> procul aspexit, in<tro> mittier

125

Voluit: reuortit, <quasi> quom catapulta auolat.

De aedi summa, quo auolauit gallus gallinaceus.

Sapientia gubernator nauem torquet, non ualentia:

Cocus magnum ahenum, quando feruit, paula confutat trua.

incensus architectonis

130

Verrite <mi> aedis, spargite, munde facite in suo quique loco ut sita sint.

lassitudo

Conseruum, rediuiae flagri!

Vt hinc legatus abiit peregre publice

Aecum est me habere: eos pauperem sumptu meo?

135

toto fit in foco

De lignis mi dapalis cena ...

Lotiolente! - Flocci fiet. - Culi cultor! ...

tunica et togula obunctula

Adimetur, pannos possidebit fetidos.

140

uende thensam atque hinnulos.

Sine eam pedibus <suis> grassari, confringe eius superbiam.

atque duo postica, quae loco

Mercede

Atque illud ante partum comedet, fundi stabunt sentibus.

145

ergo occupa

Foras exire, foris ut praesit linteum.

147-148

Quot pestis, senia et iurgia his semel emigrarunt aedibus!

 

149

Omnium uitium <hunc> expertem, consili plenum perhibui.

150

Habui recte <me> disertim.

Id ego aucupaui, plenas auris adfero.

Fortasse <ei> uotum fuisse quo die liber foret:

Nunc eius uoti condemnatust, immolauit hostiam.

Hodie hostis fugauit, spolia placide posterius leget.

155

Laudor quod osculaui priuignae caput.

Bene cum facimus, tam male † subimus, ut quidem perhibent uiri.

Quamquam estis nihili, tam ecastor simul uobis consului.

158-159

Id quod rogas <me>, neminem decet bonam ...

 

160

uelim ego osse arare campum cereum

mirior

Tibi uideor?

lenti calido, eluella et rapula,

Rumice

165

Obstrudulenti aliquid, quod <per>pectam sedens:

Aut luculentaster, aut formaster frigidus.

quin togis cum candidis,

Tunicis sordidis, syntheticis .........

169-170

Si erit tibi cantandum, facito usque exuibrisses ...

171

Feminina fabulare succrotilla uocula.

caue!

172a

Exporge frontem, labea semper facito rictu rideat.

tentipellium

Inducitur, rugae ore extenduntur ..

175

hominem improbum! nunc ruri pergraecatur.

176-177

Rus detrudetur pedicosus squalidus.

 

178

Quid habes nisi unam arcam sine claui? eo condis sucerdas.

Lucius

180

Domum se capessit.

Haec quidem quasi Osculana pugna est, haud secus,

Quia qui fugere polsi hinc spolia colligunt.

183a

Tarentinorum hortorum odores qui geris

183b

Camensis cursor

d

Moraciis

e

Aptra