Afranius comoediarum fragmenta


Quam senticosa uerba pertorquet ..

Dispertiantur <ut> patris pariter bona.

Nescis, Numeri, me omnem melius rem callere quam uolo.

Iste, ut tu rem narras, bona comest cotidie.

5

Simul limen intrabo, illi extrabunt ilico.

adeste, si hic absente nobis uenierit puer.

Haut facul, ut ait Pacuuius, femina <una> inuenietur bona.

Modo postquam adripuit rabies hunc nostrum augurem,

Mare caelum terram ruere ac tremere diceres.

10

Quamquam non istis exercetur in locis

Hic noster, delaborat cum puera statim.

Haec haeret, at haud clamor oritur, sed spiritum firmiter inflat.

Quid prodest istuc te blaterare atque obloqui?

Voltus est fallaci aspectu paries pictus putidus.

15

Quis tam sagaci corde atque ingenio unico -?

Equidem nunc resipiui, postquam pectus est laetitia onustum.

Immo iam dudum occuluisse, degulasse oportuit.

in parte inferiore hic inplicabatur caput.

 

20

Sexte frater, mi salue:

Quom saluus uenis meliusque est, gratulor dis.

id me celabat. - Cuccuru.

alius est Amor,

Alius Cupido.

25

fateor, sumpsi non ab illo modo,

Sed ut quisque habuit, conueniret quod mihi,

Quod me non posse melius facere credidi,

Etiam a Latino.

Terenti numne similem dicent quempiam?

30

ut quicquid loquitur, sal merum est!

<Ego> si non uerear, nemo uereatur tui.

Praeterea nunc corpus meum pilare primum coepit.

Em isto parentum est uita uilis liberis,

Vbi malunt metui quam uereri se ab suis.

35

Pol magis istius temulentae futilis

Scis habitum ita ut nunc obtinet. - Praefiscine!

cum mitris calauticis

Non sum apud me. - Hem lentus lente quae rogabo ...

uaha, retinet nunc linguam mordicus.

40

orbitatem tuae senectuti malam

Metui, quod in solum non uenit caeco ac dementi tibi.

Quos inpune depopulatur despoliatur dedecus

Haec ieiuna ieientauit.

quia quadrati sunt sagi.

45

di sunt irati tibi,

Qui conciere cogites tantum mali.

qui conere noctu clanculum

Rus ire, dotem ne retro mittas, uafer,

Honeste ut latites et nos ludas diutius.

50

Cum testamento patria partisset bona

Quod uult diserte pactum, haut dictum ...

O dignum facinus! adulescentis optumas

Bene conuenientes, <bene> concordes cum uiris

Repente uiduas factas spurcitia patris!

55

plebeium genus,

Cognationes morborum cognomines

Mulier, nouercae nomen huc adde impium,

Spurca gingiuast, gannit hau dici potest -

Quam perspicace, quam benigne, quam cito,

60

Quam blande, quam materno uisast pectore -!

Vigilans ac sollers, sicca sana sobria:

Virosa non sum, et si sum, non desunt mihi

Qui ultro dent: aetas integra est, formae satis.

Ecponitur, uorruncent cum syrma simul.

65

Disperii, perturbata sum, iam flaccet fortitudo.

O diem scelerosum, indignum!

Immo olli mitem faxo faciant fustibus.

<Clam> nobis dictes, quaeso, ne ille indaudiat.

nudiustertius

70

Tute aduenisti? - Quam diluculo.

quod heri ualetudo obstetit.

post narrauero,

Nunc est distentus animus ut negotiis,

Porro autem propero.

75

paulo prius

Hinc abiit.

<Sic> sollicito corde corpus non potitur nunc quie.

Cur nimium adpetimus? - Nemini nimium bene est.

ne tu summatim rationem putes.

80

Malo pudenter metientem

Idcirco haec agere tecum secreto institi.

Vt sint repentino apparandae nuptiae.

Deos ego omnis ut fortunassint precor.

Principium hoc oro in animo ut sic statuas tuo,

85

<Me> officiis cogi ut abs te seorsus sentiam

De uxoria re.

Quam lente tractat me atque inludit! ...

Idem es qui semper, idque ut rite intellegas

Te facere

90

te facere conpecto omnia

Viden ut facunde contra causaris patrem?

Sic est orator, si quod oretur, tulit.

Vetuit me sine mercede prosum Pausias

Remeare in ludum.

95

Hem quid ais? - Mane, Serui, quaeso, nisi molestum est, pauca sunt

Tecum quae uolo

au, quid me censes, obsecro?

Non audisti?

Optandum uxorem, quae non uereatur uiri.

100

<O> quam beate scenicae mihi uidentur mulieres,

Quae iurgio terrent uiros desubito et beniuolentia

O! - Quid clamas?

Au, mi homo! immo edepol uos supremum meum concelebretis diem.

quis tu es uentoso in loco

105

Soleatus, intempesta noctu sub Ioue

Aperto capite, silices cum findat gelus?

comissatum protenis recta domum

Digredimur.

Huc uenit fugiens tenebrionem Tirrium.

110-111

Itaque adeo extundo: ex officio datur mihi custodiendus.

 

112

Hunc Tirrium autem maria Tyria conciet

Ita intricauit huius hanc rem temeritas.

pulchre hoc incendi rogum.

115

Ardet, tenetur: hoc sepulcro sepeliet.

Nam proba et pudica quod sum, consulo et parco mihi,

Quoniam comparatum est, uno ut simus contentae uiro.

non licet me qua contendi semita

Peruenire.

120

Iactabit sese. - Iactet. - Mihi erit tristior.

Idem natura tristiori paululo.

tace!

Puella non sum, supparo si induta sum?

Quamquam istaec malitiosa non tam calleo,

125

Tamen fefelli.

succrotilla uoce serio

Ego misera risu clandestino rumpier,

Torpere mater, amens ira feruere.

Me auctore, mater, abstinebis. - Quid nisi?

130

Amare, habere puerum depositum foris

<uento per>culsam ratem

<di te sospitem> seruent tuis

Meretrix cum ueste longa? - Peregrino in loco

Solent tutandi causa sese sumere.

135

Consimili grassantur uia, quibus hic est omnis cultus

Vbi hice Moschis, quaeso, habet, meretrix Neapolitis?

Abi tu: appellant huc ad molem nostram nauiculam ..

Tum interibi loci conscendo cumbam piscatoriam,

uenio, iacitur anchora, inhibent leniter.

140

Proficiscor: res tempus locus, simul otium hortabatur,

Vt operatum illum degerem sanctum diem Dianae.

Conchas echinos, ostreas marinas ....

Iubeo hominem tolli et conlocari et confoueri: soluo

Operam Dianae.

145-146

Fit opus luculentum hocedie: <uictus> herbam det ..

 

147

De uita ac morte domini fabulabere

Aduorsum fratrem illius ac dominum suum -?

si ille haec nunc sentit, facere illi satis

150

Vis, quanta illius mors sit maceries tibi?

Quod uitae studium aut quod praesidium in posterum

Mihi supponebas, me cum priuares tui?

Audite, pueri, pauca: uos succedite.

Et iam depellis mihi manum pa<ternam> perpalaestricos.

155

Atque adeo nolo nudo petiolo exeas.

Formosa uirgo est: dotis dimidium uocant

Isti, qui dotis neglegunt uxorias:

Praeterea fortis.

Dat rustico nescio cui, uicino suo

160

Perpauperi, qui dicat dotis paululum.

Pistori nubat? cur non scriblitario,

Vt mittat fratris filio lucuntulos?

Septembris heri Kalendae, hodie ater est dies.

Commemorabo, ostendam illius facta et spurcitiam improbi.

165

retinebitur

Viri hac uoluntate unica probabili,

Praegnatem quod non exigat.

nunc uide hoc quo pacto ego aurum in medium proferam.

Tu, †Castalia, cogita, tu finge fabricare ut libet.

170

nullam profecto accessi ad aram, quin deos

Suppliciis sumptu uotis donis precibus plorans obsecrans

Nequiquam defetigarem.

id aurum me condonat litteris.

speratam non odi tuam.

175

curre, nuntia

Venire et mecum <me> speratum adducere:

Vide ut puellam curent, conforment probe.

Non potest quin illa stacta longe quacumque is olat.

Mea nutrix, surge si uis, profer purpuram:

180

Praeclauium contextumst.

Dimittit adsestricem, me ad sese uocat.

equidem prandere stantem nobiscum incinctam toga.

Interim merendam occurro: ad cenam cum ueni, iuuat.

facile manducari qui potest.

185

o sacrum scurram et malum!

Proin tu, cum quaeram, ne requiram te uide.

aquam <umquam> ex ceno haurire, qui lauerent manus.

Nostrum in conuentum aut consessum, ludum lapsumque petulcum

seruus est mihi Nicasio,

190

Sceleratus curiosus, is cum filio

Coiecerat nescio quid de ratiuncula.

Expeiurabant, execrabant se ac suos.

O puere puere, sine prospicere me mihi.

Illud memento, ne quid imprudentius

195

Blateres.

Itaque <quia> spissum uidetur fieri, non possum domi

Meum uirum expectare, quem mihi studeo iam dudum dari.

Non usque quaque idoneum inuenias locum,

Vbi derepente cum uelis facias lutum.

200

Atque etiam incedit hoc: procul concessero.

Hoc obsecro igitur agite et me adiutamini.

Multa atque molesta es: potine ut dicta facessas?

Nolo hic te uideat: dominus est: puer, facesse hinc ..

Eius monilis possestricem

205

Meum sal, si bene uisum mihi

Meon obsequere amori? - Oboedio tibi.

postquam se uidet

Inibi esse, gnatam paruulam sororibus

Commendat.

210

quo defessa expectando domi

Sedi, quod spisso uenire Manius uisust mihi.

Quid istuc est? quid fles? quid lacrimas largitus?

Proloquere.

perii! lacrimae linguam saepiunt.

215

ah tu eloquens <es>: ilicet.

causam coicere hodie ad te uolo.

Ambon adestis? profuturos arbitror.

inguen plemen papulam panum tympanum

218a

exquias cantitant

at ego sero sentio

220

Te non amare me cordate ac saniter.

amabit sapiens, cupient ceteri.

Datatim uxorem ut ludas .......

Atque ille derepente in iumentum exilit.

bacillum delicatum

225

Corneolum poscit.

tibi in utraque parte pollet et pariter potest.

Satis fortiter, <puellae>, palo uestras scicidistis colus.

Ea memoriter, cum uenero, confecta ut offendam ..

Tertium diem praeclauium unum texere ...

230

Ipsi me uelle uestimenta dicito.

Cedo purpurissum!

Contemnes? liber natus est, ita mater eius dixit,

In Gallia ambos cum emerem.

reuocas nos ambo ad periculum.

235

Sed eccos ambos

Teneto: in medio nemo est. magnifice uolo

Fluctuatim ire ad illum. accipite hoc, tege tu et sustine!

interim

Tua clienta

240

Orbus uirili sexu adoptauit sibi

Vxorem quaerit firmamentum familiae:

Scias abesse ab lustris ingenium procul.

et propter patruelem tuam

Constituit hilare anhelans, deiecta coma.

245

Occasionem nancta mulier inuolat

In collum, plorat orat, occurrit nepos

Pausillus, neptis porro de lecto frigit.

Ni tantum amarem talem tam merito patrem,

Iratus essem ad quo liceret.

250

Nemo illa uiuit carie curiosior.

Viuax uetus quam duriter nunc consulis tergo meo!

Vixisti tristis durus difficilis tenax.

Non ego te noui tristem saeuum serium?

quod si fecissem paulo saepius,

255

Didicisset ferre et non esse intolerabilis.

noui amicum atque aequalem meum.

quam mihi sit gratia illius obsequella

Iucunditatis plus inest in te mihi

Quam commercatis conquisite edulibus.

260

Quae facere nos solemus festiuo die,

Cotidiano <tu> opere promisce omnia:

Aeque profesto <ac festo> concelebras focum.

Dehinc temeritatem repudio uulgariam.

Ah fulica, paene perdidisti: di te mactassint malo.

265

Vidisti ludos? - Hinc auscultaui procul.

interea uerba iactare et labris

Inter se uelitari, uelificarier.

Silentio opus est, nulla mi est paratio.

Hoc potius, hoc nunc feruit animus, hoc uolo.

270

Numero <o> inepti pertimuistis cassam terriculam aduersari.

Poematorum non bonorum ...

Nam me pudet, ubi mecum loquitur Numerius,

Aliquid sufferre Graece: irridet me ilico.

Deliberatum est non tacere <me> amplius:

275

Amunculas tacendo periisse audio.

Tu senecionem hunc satis si seruas, anus.

Remeligo a Laribus missa sum hunc quae cursum cohibeam.

Vt scire possis, ad quo te expediat loqui.

caue ne pendeas,

280

Si fuas in quaestione.

pro manibus credo habere ego illos tentipellium.

Non sum tam criminosa, quam tu, uipera:

Gannire ad aurem numquam didici dominicam.

Gallum sagatum, pingui pastum taxea

285

ita superbiter

Imperat

te istuc facere officiose scio.

Repastina sere, ut senex frugis <feras>.

quanto facilius

290

Ego, qui ex aequo uenio, adducor ferre humana humanitus.

perdit ingeni inbecillitas

Turbatque me, quo setius me colligam.

Sin, id quod non spero, ratio talis sequius ceciderit

age curre cursim ad Numisium

295

Occulto.

pauxillo prius

Me conuenit.

Vsus me genuit, mater peperit Memoria:

Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam.

300

Pomum holus ficum uuam

Saeuiter ferre haec te simula et gnatam ab illo abducere.

tui

Veretur, me ad te misit oratum pater.

304-305

Haec, Tite, tua postprincipia atque exitus uitiosae uitae

 

306

Ne ego illos uelitantis ausculto lubens.

Offendit fregit rupit icit poculo.

Vellem interuenissem ante; nam ut signa indicant,

Hi coniecere uerba inter sese acrius.

310

Noli, mea mater, me praesente cum patre

Coicere. - Non, si noenu uis, <o> mel meum.

Me miseram! numero ac nequiquam egi gratias.

Vti seruorum captus est, facillime

Domo atque nostra familia protruditur.

315

At puer est uescis inbecillus uiribus.

Nunc se obsequentem atque hilare dixi praebeat.

Ita ut huic ero adulescenti, cui suspicio me tradidit,

Qui misere est animi exercitus.

Tamen animo ordire oportet minime paululo <rem> paululam.

320

Perfalsum et abs te creditum numero nimis

Noli ex stultitia multarum credere esse animum meum.

uiden te lauere lacrimis me tuum collum, pater?

Non amatorem, olim defensorem uti peream uolet.

Vt me esse in hac re ducat abs te extrarium.

325

Adeo ut te satias caperet toti familiae.

Tuam maiestatem et nominis matronae sanctitudinem

in Hortinos iam quantum pote explodam hominem, ut uilicetur.

328-329

Vos quibus cordi est intra tunicam manus laeua, dextra in erile penum.

 

330

quis hic est simia,

Qui me hodie ludificatus est?

Eaque ferme se dedere melius consultoribus

Quam restrictim cogitata atque omnibus rationibus

Maiorem laudem quam laborem inuenero.

335

Adpetis dominatum demens praemature praecocem.

ferme uirgini

Iam crescit uterus tam quam grauidae mulieri. -

Molucrum uocatur, transit sine doloribus.

uerbis pauculis

340

Respondit tristis uoce deducta <mihi>,

Alteque se conquiesse dixit.

ni ueniret quod nunc agitur in solum.

Aliis de rebus, ni qua coepisti super

Quo tu conmetas? - Vbi confixus desides?

345

Consedit uterum, non ut omnino tamen

Non dolorum partionis ueniet in mentem tibi?

Quos <ne> misera pertulisti, ut partum proiceret pater?

Amentes, quibus animi non sunt integri, surde audiunt.

quasi uerbum fecerim de isto ut pote.

350

Quo casu cecidit spes reducendi domum

Quam cupio, cuius ego in dies impendio

Ex desiderio magis magisque maceror.

quia scit me illam amare perditim.

Igitur quiesce, et quoniam inter nos nuptiae

355

Sunt dictae, parcas istis uerbis, si placet.

Voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa,

Qui de te et de illa pessime, quam deamas, promerere.

Di tibi dent propria quaecumque exoptes bona.

sinunt di et porro passuros scio.

360

Antiquitas petenda in principio est mihi:

Maioris uestri incupidioris liberum

Fuere.

eius te suscitat

Imago, cuius effigia, quo gnatus patre.

365

memini memoriter.

equidem te numquam mihi

Parasitum, uerum amicum aequalem atque hospitem

Cotidianum et lautum conuiuam domi

etenim cottidiano in rebus maximis

370

Propositis qui noenum potest quin meo sit nixus nomine.

Homo mulierosus conferet me alio ilico.

Dum <me> morigeram, dum morosam praebeo,

Deinde aliquid dedita opera controuersiae

Concinno, laedo interdum contumeliis.

375

tumultuose et cunctis copiis

Excludat uxor tam confidenter uirum?

Non faciet.

Si possent homines delenimentis capi,

Omnes haberent nunc amatores anus.

380

Aetas et corpus tenerum et morigeratio,

Haec sunt uenena formosarum mulierum:

Mala aetas nulla delenimenta inuenit.

apage sis:

Diram tuam animam in naribus primoribus

385

Vix pertuli edepol.

noui non inscitulam

Ancillulam, uestrae hic erae uestispicam.

male merentur de nobis eri,

Qui nos tanto opere indulgent in pueritia.

390

Tandem ut possimus nostra fungi munera.

tu flagrionibus

Tintinnire ianitoris impedimenta audio.

Hem quid hoc? perii, pertimui: quid tumulti exaudii?

Quanta hic uociferatione fertur: ei miserae mihi!

395

Praefestinamus quae sit causa sciscere,

Quod sit necessum scire, praesertim in breui

Vbi quid repentino huius consimile accidit.

id est intus actum: periit opera ni mirum meae

Ex animo fidelitatis.

400

Quaeque nunc offendo semper procul <a> nostra sint mala.

nam nutricatur [oliua]

tugurium est turpe

nam quod uulgo praedicant

Aurito me parente natum, non ita est.

405

Cum ad med expiras et fabellare incepis,

Ex ore mi oculis tui bibones inuolant.

uxorium istud toxicum

Mittas

Heu me miserum! - Dum modo doleat aliquid, doleat quid lubet.

410

tanne arcula

Tua plena est aranearum?

pallam fac cito

De mensa et plagulam de lecto <et> pellis demitte ordine.

Accedo ad te, ut tibi ceruicem .. fingam linteo.

415

Inscribat aliquis "arse uerse" in ostio.

Ego me esse stultum existimo, fatuum esse non opinor.

Nescio qui nostri miseritust tandem deus.

non possum uerbum facere: obbrutui.

mustriculam in dentes impingam tibi.

420

Indignum uero testu <quod> dici solet

Etiam quicquam egisti?

Inter loquendum

coxendice

Pergam <remillo>

425

Arquato medeor, <solato> ... uertigini

Comptus

num quis me quaesiit? -

Bona fortuna.

Cupiluci

430

Nauci dare

Ipsissimus

432a

Ieientare