Turpilius palliatarum fragmenta


Melesia! intus cessas? credo hercle helluo

Tuburcinantur.

Eum derepente ducere uxorem audio.

qui uerba uenatur mea,

5

Pestis, si abscedat. - At sermonem hinc sublegam.

quaeso cogita ac delibera.

Macte uirtute esto.

Non ago hoc per sagam pretio conductam, ut uulgo solent.

Ita est: uerum haut facile est uenire illi ubi sita est sapientia.

10

Spissum est iter: apisci haut possem nisi cum magna miseria.

testamentum ergo celabis? - Logi!

Satis fructi reddunt.

nosti quam sit gracili corpore.

Ab initio ut res sit gesta enoda mihi.

15

Timere occepi et interdum oscitarier:

Ineptus quid mihi uellem ex insolentia

Nescibam.

Pudet pigetque mei me ......

nunc me ex aliorum ingeniis iudicat,

20

Intercapedo quorum amicitias leuat.

Antehac si flabat aquilo aut aster, inopia

Tum erat piscati.

In acta coperta alga inoras ostreas

Nec recte dici mihi quae iam dudum audio.

25

Etiam me irrides, pessime ac sacerrime?

"Nam si iceris me posthac, credas mihi uelim"

Inquit, quid censes? - Tum dolebit scilicet.

Homo unica est natura ac singularia.

Vide mirum ingenium ac delenificam mulierem:

30

Commorat hominem lacrimis.

Sandalio innixa digitulis primoribus

Meos parentes careo.

Non sum iurata.

Numquam nimis numero quemquam uidi facere, quom facto est opus.

35

at etiam ineptus meus mi est iratus pater,

Quia se talento argenti tetigi ueteri exemplo amantium.

Ergo edepol docta dico: quae mulier uolet

Sibi suum amicum esse indulgentem et diutinum,

Modice atque parce eius seruiat cupidines.

40

Quia non minus res hominem quam scutus tegit.

quia enim odio ac senio mi haec sunt nuptiae.

Mulier meretrix, quae me quaesti causa cognouit sui.

Modo forte

 

Ita me destituit nudum

45

Iudicia litis, turbas tricas, contiones maxumas

Apertae surae, bracchia autem procera horrorem mihi

Ex corde exsuscitabant.

Neque nautae cum essent circumuenti uentis, incerto itinere

Porti indigentes

50

Quaeso edepol, quo ante lucem te subito rapis,

Ere, cum uno puero? Nequeo esse intus, Stephanio.

Quid ita? Vt solent, me curae somno segregant

Forasque noctis excitant silentio.

Ni Calliphonis nunc te miseret liberum

55

Quam matris nunc patris me miseretur magis.

Quam legere te optimum esset atque aequissimum,

Quacum aetas degenda et uiuendum esset tibi.

 

58-59

sperabam consilia nostra diuidiae tibi,

60

Cum aetas accesset, non fore.

Te quidem omnium pater iam copem causarum facit.

Set nequeo ferre hunc diutius <sic uocif>erari et conqueri,

Nec esse suae parum obsequellae .........

Patrocinantem ubi factum audierit saucium

65

At enim scies ea quae fuisti nescius.

Set quis est qui interrumpit sermonem meum

Obitu suo?

Sed uolo ut familia nostra officia fungantur sua.

Currendum sic est, sic datur, nimium ubi sopori seruias

70

Potius quam domino, et ubi seuero imperio quae imperata sunt

Vinon inuitat plusculum sese; ut solet?

Ducit me secum: postquam ad aedem uenimus,

Veneratur deos, interea aspexit uiriginem

Ibi stantem, in capite ostrinam indutam riculam.

75

Erus stupidus adstat: ita eius aspectus repens

Cor torporauit homini amore.

rus ad illas conmigrat:

Habitamus hiemem totam cum mulierculis.

Rhodiensist, sed istuc conmigrauit iam diu.

80

Nam quid illoc homine uiuit confidentius?

Hortatur hominem, quam primum <ut> proficisceret.

hic uilicor ante urbem,

Nunc rus eo.

Simulauit me a se amari quaesti gratia

85

meres, merito ut diligare

Haec si impetro abs te ut facias, <sat> satis fructi cepero ex te.

Satine ut <se> meum cor uoluptatibus dat?

Inmortalitus se optulit mi haec facultas.

90

Propter peccatum pausillum indignissime

Patria protelatum esse saeuitia patris.

Habes potestatem. - Vbi potestatem? - Senis

Pretio contendas ut redempto Phaedria

Liceat redire antiquam in consuetudinem.

95

neque durare possum:

Ita huius inscientia ac dementia extorrem facit.

Remulis sensim celox ab oppido processerat.

Lembi redeuntes domum duae ad nostram adcelerarunt ratem.

Numquam unius me comparaui seruire elegantiam.

100

Quem olim oderat, sectatur ultro ac detinet:

Ille insolens autem ut fastidit carnifex!

Viden tu Phrugis incessum? quam est confidens! di istunc perduint.

uiden ut fastidit mei?

Ei perii! uiden ut osculatur cariem? num hilum illa haec pudet?

105

sed quam longe est? eccum isti ilico.

ne me attigas! apage aufer

Manum. - Heia quam ferocula est!

arripuit colubram mordicus.

Intercapedine interficior, desiderio differor:

110

Tu es mihi cupiditas, suauitudo et mei animi expectatio.

Iam ego istam tibi tristitiam exorbebo .......

Veritus sum, ne amoris causa cum illa limasses caput.

miseram terrent me omnia:

Maris scopuli, sonitus, solitudo, sanctitudo Apollonis.

115

si quidem sit quisquam deus,

Cuii ego sim curae

 

Heu me infelicem! - Sanusne es, qui temere lamentare?

 

Te, Apollo sancte, fer opem, teque, omnipotens Neptune, inuoco,

Vosque adeo, uenti! ...................

120

nam quid ego te appellem, Venus?

121-122

tumultu uecordi uagas

 

123

hortari coepi nostros ilico,

Vt celerent lembum.

125

<O> utinam nunc apud ignem aliquem magnum adsidam!

Ante facta ignosco: mitte tristitatem, Dorcium.

Etiam amplius illam apparare condecet,

Quando quidem uoti condemnata est ...

hoc quaero, ignoscere

130

Istic solentne eas minoris noxias,

Erum si forte, quasi alias, uini tago?

inuitauit plusculum hic se in prandio.

abhinc triennium

Sacerrimum domicilium hoc quidam contulit

135

Leno.

Consilium hoc cepi: litteras misi ad senem

Nostrum, processe nobis ex sententia

Mercaturam.

Di s<ero> aduenientem perdant: hic quidem

140

Nos perdit. festum esse hice quartum diem

Hodie iterant: ita conuentum.

Profecto ut quisque minimo contentus fuit,

Ita fortunatam uitam uixit maxime,

Vt philosophi aiunt isti, quibus quiduis sat est.

145

Comperce uerbis uelitare: ad rem redi.

Me uis potiri: fac ego potiar quod uolo.

Misero mihi mitigabat sandalio caput.

Quin moneam, quin clamem et querar tua uitia, quae te uilitant.

Quibus rem rebus despoliasti, foede dum in lustris lates.

150

ego interim in turba foras

Subduxi cum hac me, neque sat numero mihi uidebar currere.

Cuius aduentu insula hodie claret Cypros.

Ego praestolabo illi oscitans ante ostium?

a

progredior foras

154

Visere quid hic tumulti

155

iam desine

Meminisse illius formam.

Neque mirum: educta, ut par est, expars malitiis, metuens sui

Quando equidem amorem intercapedine ipse leniuit dies.

Tamen oculi ex longa intercapedine adpetunt cupide intui.

160

quaeso omitte ac desere hanc

Meretricem, quae te semel ut nacta est, semper studuit pedere

Detegere despoliare opplereque adeo fama ac flagitis.

Vt ille hac sese abstineret, ego supersederem nuptiis.

Nuptias abieci, amicos utor primoris uiros.

165

Quare esse dicat quisquam illum hominem aut quidquam facere humanitus.

age tu hymenaeum increpa!

Cum antehac uidebam stare tristis, turbido

Vultu, subductis cum superciliis senes

Meritissimo te magni facio.

170

Ego nondum etiam hice uilicabar, Phaedria.

Eho dic mihi, an oblita, obsecro, es eius crebras mansiones

Ad amicam, sumpti largitatem?

Dum ego conixi somno, hic sibi prospexit uigilans uirginem.

Caput offendi ad limen edepol ........

175

miserum puto,

Si etiam istuc ad malam aetatem accessit mali.

geme meas fortunas, mater. - Hem!

Qua causa huc opere maxumo contenditur?

Disperii misera: <ut> uterum cruciatur mihi!

180

Certum ac deliberatum est me illis obsequi.

Locus ipse inuitat hercle hic Veneris ...

Ecce autem, mihi uidere tuo more, ut soles,

Aegre id pati, quia hos dies conplusculos

Intercapedo sumpti faciundi fuit.

185

forte eo die

Meretricis ad me delenificae ut Atticae conuenerant

Condixerantque cenam apud me, Thais atque Erotium,

Antiphila, <Lais>, Pythias: ego extra cubui dominia.

mira lenitudine

190

Ac suauitate abundat.

cum te saluom uideo, ut uolui, gliscor gaudio.

Vtinam possim tibi referre gratiam, ut de me meres!

Deinde cum ad te redierit res olim post mortem patris

Simul circumspectat: ubi praeter se neminem

195

Videt esse, tollit aufert: ego clam consequor.

Me miseram! quid agam? inter uias epistula excidit mihi:

Infelix inter tuniculam ac strofium conlocaueram.

di me diuitant.

Nemo umquam uidit ebrium ire inter diu

200

Neque turbam facere neque fores exurere.

Coronam mensam talos uinum, haec huius modi,

Quibus rebus uita amantum inuitari solet.

Dat ultro ac muneratur quod ab illo abstulit.

Videre cupio uostrum mercimonium.

205

Non est mediocris res, neque <est> uulgaria

Fallacia haec.

Age age egredere, atque istuc utinam perpetuum itiner sit tibi!

Nobilitate, factione fretus interdicere

cum interea nil quicquam a me est praemi neque fructus tuae

210

Benignitati atque obsequellae.

Hoc te oro, ut illius conmiserescas miserulae orbitudinis.

Cesso occupare et me in colloquium conferre horum? ...

Sola res quae homines absentes <nobis> praesentes facit.

quasi cum uentus fert nauem in mare

215

Secundus, si quis propedem misit suis

Velis ministrum.

Glabrum tapete

lectus <somno mollior>